Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Sexto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Elenchus Operum Quae In Sexto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim.
(Vers. 8.) Et irritaverunt me. LXX: Et recesserunt a me. Non acquieverunt mihi.
(Vers. 25.) Et repleta es, et glorificata (sive aggravata) nimis in corde maris.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Danielem Prophetam Ad Pammachium Et Marcellam, Liber Unus.
(Vers. 2.) Et tradidit Dominus in manu ejus Joacim regem Juda.
(Vers. 4.) Responderunt Chaldaei regi Syriace.
(Vers. 21.) Et ipse mutat tempora et aetates, et transfert regna atque constituit.
(Vers. 26.) Putasne vere potes indicare mihi somnium quod vidi, etc. Servat ordinem quaestionis, ut
(Vers. 28.) Sed est Deus in coelo revelans mysteria. Frustra igitur ab hominibus quaeris (( Al.
(Vers. 31.) Tu, rex, videbas, et ecce quasi statua una grandis. imaginem
(Vers. 39.) Et post te consurget regnum aliud, minus te, argenteum
(Vers. 2.) Somnium vidi quod perterruit me: et cogitationes meae in stratu meo, etc. Respondeant
(Vers. 31.) Ego Nabuchodonosor oculos meos ad coelum levari: et sensus meus redditus est mihi.
(Vers. 32.) Juxta voluntatem enim suam facit tam in virtutibus coeli, quam in habitatoribus terrae,
(Vers. 6.) Tunc principes, et satrapae surripuerunt regi, et sic locuti sunt ei. surripuerunt:
(Vers. 21.) Rex, in aeternum vive. Honorat honorantem se: et ei vitam imprecatur aeternam.
(Vers. 25.) Et sermones contra excelsum loquetur ((Al. loquitur Sermones quasi Deus loquitur,
(Vers. 15.) Factum est autem cum viderem ego Daniel visionem, et quaererem intelligentiam. Videbat
(Vers. 5.) Peccavimus, inique egimus, impie egimus, et recessimus,
(Vers. 7.) Tibi, Domine, justitia: nobis autem confusio faciei,
(Vers. 5.) Et confortabitur rex Austri. Ptolemaeum indicat filium Lagi, qui primus regnavit in Al.
(Vers. 22.) Si enim hoc egero, mors mihi est: si autem, non,
(Vers. 44.) Cumque duceretur ad mortem, suscitavit Dominus Spiritum sanctum pueri junioris.
(Vers. 63.) Helcias autem et uxor ejus laudaverunt Deum pro filia sua Susanna, etc. Digne (( Al.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Translatio Homiliarum Origenis In Jeremiam Et Ezechielem, Ad Vincentium Presbyterum.
Incipiunt Homiliae XIV In Jeremiam.
Homilia Prima. Verbum Dei quod factum est ad Jeremiam filium Chelciae, etc. (Jerem. I, 1).
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Fugite de medio Babylonis (Jerem. LI, 6).
Homilia Tertia. De eo quod scriptum est: Et contritus malleus universae terrae (Jerem. L, 23).
Homilia Quinta. De eo quod scriptum est: Qui fecit terram in fortitudine sua. (Jerem. X, 12.)
Homilia Decima Quis parcet super te, Jerusalem? etc. (Jerem. XV, 5 et seq.).
Incipiunt Homiliae XIV In Ezechielem.
Homilia Prima. De prima visione Ezechielis (Cap. I).
Appendix.
Admonitio In Tractatum Sequentem.
Admonitio In Tractatum Sequentem.
In Lamentationes Jeremiae.
Heth. Heth interpretatur vita: Ipsa autem gemens, et conversa retrorsum.
Ioth. Ioth sonat principium misit hostis, manum suam, et tulit omnia desiderabilia ejus,
Caph. Caph interpretatur manus. Omnis populus ejus gemens et quaerens panem.
Samech. Samech interpretatur adjutorium. abstulit Dominus omnes magnificos ejus de medio ejus.
Ain. Ain interpretatur fons, oculus.
Fe. Fe interpretatur oris, demonstratio. Expandit Sion manus suas. non fuit qui consolaretur eam.
Sade. Sade sonat justitiam: Justus est Dominus, quia os ejus ad iracundiam provocavi.
Coph. Coph interpretatur vocatio. Vocavi amicos meos, et ipsi deceperunt me,
Index Rerum Et Verborum Insigniorum Quae In Quinto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum Quae In Quinto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres Ad Pammachium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Joelem Prophetam Liber Unus. Ad Pammachium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Amos Prophetam Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Amos Prophetam Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Abdiam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Abdiam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Jonam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Jonam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Michaeam Prophetam Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Michaeam Prophetam Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Naum Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Naum Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo Ad Chromatium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Sophoniam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Sophoniam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Aggaeum Prophetam Ad Paulam Et Eustochium Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Zachariam Prophetam Ad Exsuperium Tolosanum Episcopum Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Malachiam Prophetam Ad Minervium Et Alexandrum Liber Unus.
Eruditionis Hieronymianae Defensio Adversus J. Clericum, A Domno Joanne Martianaeo Elucubrata, Et Commentariis In Prophetas Subjuncta.
Caput Primum. De absoluta Hieronymi eruditione, deque imperitia singulari Joannis Clerici.
Lectori S. P. D. Joannes Clericus.
Index Aliquot Insigniorum Mendaciorum Et Fallacium Conclusiuncularum Joannis Clerici.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum.
Ordo Rerum Quae In Hoc Volumine Continentur.
0170D (Vers. 5, 6 seq.) Et vir si fuerit justus, et fecerit judicium et justitiam; in montibus non comederit, et oculos suos non levaverit ad idola domus Israel; et uxorem proximi sui non violaverit, et ad mulierem menstruatam non accesserit; et hominem non contristaverit; pignus debitori reddiderit; per vim nihil rapuerit; panem suum esurienti dederit; et nudum operuerit vestimento; et ad usuram non commodaverit; 0171A et amplius non acceperit; ab iniquitate averterit manum suam; judicium verum fecerit inter virum et virum; in praeceptis meis ambulaverit, et judicia mea custodierit, ut faciat veritatem: hic justus est, vita vivet, dicit Dominus Deus. LXX; Homo autem qui fuerit justus, qui facit judicium et justitiam; super montes non comederit, et oculos suos non levaverit ad cogitationes domus Israel; et uxorem proximi sui non contaminaverit, et ad mulierem fluentem sanguine non accesserit; et hominem non oppresserit; pignus debitori reddiderit; et rapinam non rapuerit, panem suum esurienti dederit; et nudum operuerit vestimento; et pecuniam suam ad usuram non dederit; et amplius non acceperit; ab iniquitate averterit manum suam; justum judicium fecerit inter virum et inter proximum 0171B ejus; in praeceptis meis ambulaverit, justificationes meas custodierit, ut faciat eas: hic justus est, vita vivet, dicit Adonai Dominus. Vultis, ait, scire hoc quod dictum est: Peccata patrum reddam in tertiam et quartam generationem (Deut. V, 9) , non id sonare quod plerique existimant; nec esse simile huic sententiae: Patres comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupuerunt (Jerem. XXXI, 29) : audite quae illaturus sum: si fuerit pater justus, qui haec fecerit, et illa non fecerit, et habuerit filium pessimum, qui, desertis virtutibus patris, se flagitiis manciparit; nonne et iste vita vivet quia justus est; et ille morte morietur, quia omnia perpetrarit, quae pater vitando justus effectus est? Videamus catalogum virtutum patris, quae mihi videntur in decem et septem partes 0171C dividi. Quarum primum est, fecisse judicium; secundum huic simile, judicio copulasse justitiam; tertium, non comedisse in montibus; 204 quartum, oculos non levasse ad idola, sive ut LXX transtulerunt, ad cogitationes domus Israel; quintum, uxorem proximi sui non violasse. Sextum, menstruatae uxoris vitasse complexus. Septimum, hominem non contristasse, sive, ut LXX ediderunt, oppressisse per potentiam; octavum, pignus debitori reddidisse; nonum, per vim nihil rapuisse, vel, juxta LXX, rapinam non rapuisse; decimum, panem suum esurienti dedisse; undecimum, nudum operuisse vestimento; duodecimum, ad usuram pecuniam non dedisse; tertium decimum, nihil ex his quae dederit amplius accepisse; decimum quartum, ab iniquitate avertisse manum 0171D suam; decimum quintum, quod simile videtur primo, sed in parte diversum est, judicium verum fecisse inter virum et virum, sive proximum suum; decimum sextum, in praeceptis Domini ambulasse; decimum septimum, judicia et justificationes illius custodisse. Quorum singula quid velint, dicemus in consequentibus. Si fuerit, ait, vir justus et fecerit judicium. Scriptum est in Proverbiis: Cogitationes justorum judicia (Prov. XII, 5) . Qui hanc virtutem possederit, ut nihil sine ratione faciat et judicio, potest illud propheticum dicere: Judicia Domini vera, justificata in semetipsis (Ps. XVIII, 10) , et cum recte omnia 0172A judicarit, ut non accipiat personam pauperis in judicio, implebit praeceptum Domini: Sicut minorem, sic et majorem judicabis (Prov. XVIII) , audacter dicens: Desideravit anima mea desiderare judicia tua in omni tempore (Ps. CXVIII, 10) . Et iterum: Viam veritatis elegi, judicia tua non sum oblitus (Vers. 30) . Et in eodem psalmo: Cognovi quia justitia ((Al. justa)) judicia tua (Vers. 75) ; et in tantam proficiet beatitudinem, ut intelligat judicia Domini, quae sunt abyssus multa; et dicat cum Apostolo: O profundum divitiarum sapientiae et scientiae Dei, quam inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae illius (Rom. II, 33) . Et in oratione commemoret: Quoniam judicia tua jucunda (Psal. CXVIII, 39) . Post judicium sequitur justitia, quam qui habuerit, Christum liquido possidebit, 0172B qui juxta Apostolum factus est nobis justitia, et sanctificatio, et redemptio (I Cor. I) ; ut faciat justitiam veram, nec personas recipiat in judicio; sed de sua sciat in aliorum judicio justitia judicandum. 205 Tertium est in montibus non comedere, quod Judaei existimant ad idololatriae pertinere peccatum. Crebro enim legimus in Regum et Paralipomenon libris: Verumtamen ab excelsis non recessit. Adhuc populus immolabat in excelsis, et adolebat incensum in sublimibus (III Reg. XV, 22; Paral. XX) , hoc Scriptura significante, quod in montibus lucisque, idolis hostias immolaverint, et thura succenderint. Nos autem dicemus comedere eum in montibus, qui dicit cum Pharisaeo: Gratias ago tibi, Deus, quod non sum huic similis publicano: 0172C jejuno bis in sabbato: decimas do omnis substantiae meae (Luc. XVIII, 12) , etc. Et e contrario Publicanus audiens eum, qui dixerat: Discite a me, quia mitis sum et humilis corde (Matth. XII, 29) , percutiebat pectus suum manu, hoc est, pessimarum cogitationum thesaurum, et oculos ad coelum non audebat extollere. Sed et illud quod alibi dicitur: Majora te non requiras, et fortiora te non scruteris (Eccli. III, 22) , omnes haereticos arguit in montibus comedere superbiae, et Ecclesiasticam despicere simplicitatem, et nescire de se scriptum: Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam (Jacob. IV, 6) . Quarto loco ponitur, et oculos suos non levaverit ad idola domus Israel, pro quibus Septuaginta cogitationes transtulerunt. Idola autem, id est, simulacra 0172D quae de suo corde finxerunt, omnes haeretici faciunt, ad quae levant cordis oculos, qui falsitatem eorum atque mendacium putaverint veritatem. Domus autem Israel simulacra dicuntur, quae reperiuntur in Ecclesia; et per occasionem falsi nominis scientiae, simplices quosque seducunt, ut philosophorum dogmata introducant in domum Israel, eorum scilicet qui Deum mente conspiciunt. Quinto loco ponitur: et uxorem proximi sui non violaverit, sive contaminaverit, quod aperte adulterium quidem prohibet; sed ex eo quod additur, proximi sui, nisi omnis homo proximus intelligatur, videtur 0173A esse praeceptum, ut ab amicorum nos abstineamus 206 uxoribus; inimicorum vero, et ignotorum conjuges libere polluamus. Proximus ergo omnis homo hominis accipiendus, juxta parabolam Evangelii, quae a Salvatore proponitur, cujusdam hominis qui Jericho (( Al. Hierichum)) descendens, a latronibus vulneratus est: quando interrogat Pharisaeus, quis fuerit proximus ejus, docens illum esse proximum, qui bene fecerit. Potest juxta mysticos intellectus uxor intelligi sancti viri, sapientia, dicente Salomone: Ama illam, et amplexabitur te: dilige illam, et custodiet te (Prov. IV, 6) . Quam contaminare desiderat, qui aliorum benedicta reprehendit, et facibus accensus invidiae, sancta violat, casta corrumpit, pura contaminat. Sextum est: Et 0173B ad mulierem, sive uxorem menstruatam non accesserit. Per singulos menses, gravia atque torpentia mulierum corpora, immundi sanguinis effusione relevantur. Quo tempore si vir coierit cum muliere, dicuntur concepti foetus vitium seminis trahere: ita ut leprosi et elephantiaci ex hac conceptione nascantur, et foeda in utroque sexu corpora, parvitate (( Al. pravitate)) vel enormitate membrorum, sanies corrupta degeneret. Praecipitur ergo viris, ut non solum in alienis mulieribus, sed in suis quoque, quibus videntur lege conjungi Scriptura dicente: Crescite et multiplicamini, et replete terram (Genes. I, 28) , certa concubitus norint tempora, quando coeundum, quando ab uxoribus abstinendum sit. Quod quidem et Apostolus et Ecclesiastes sonant: Tempus 0173C amplexandi, et tempus longe fieri a complexibus (Eccles. III, 6) . Caveat ergo et uxor, ne forte victa desiderio coeundi illiciat virum, et maritus, ne vim faciat uxori, putans omni tempore subjectam sibi esse debere conjugii voluptatem. Unde et Paulus: Ut noverit, inquit, unusquisque possidere vas suum in sanctitate et pudicitia (I Thess. IV, 4) . Pulchre in Xysti Pythagorici sententiolis dicitur: Adulter est uxoris propriae, amator ardentior. Quem librum quidam in Latinam linguam 207 transferens, martyris Xisti nomine voluit illustrare: non considerans in toto volumine, quod in duas partes frustra divisit, Christi nomen et Apostolorum omnino reticeri. Nec mirum, si gentilem philosophum in martyrem et Romanae urbis episcopum transtulerit: cum Eusebii 0173D quoque Caesariensis primum pro Origene librum, Pamphili martyris vocabulo commutarit, ut facilius tali laudatore libros impiissimos περὶ ἀρχῶν 0174A Romanis conciliaret auribus. Sequitur in loco septimo: Et hominem non contristaverit, sive, ut LXX transtulerunt, non oppresserit per potentiam. Quo vitio atque peccato nescio quis alienus sit. Et Aegyptii enim opprimebant Hebraeos per potentiam. Unde et Abacuc queritur, quare impius opprimat justum (Abac. I) . Atque utinam de solis his diceretur qui foris sunt, et non de his qui intus. Solent enim et principes Ecclesiarum opprimere plebem per superbiam. De quibus scriptum est: Principem te constituerunt, ne eleveris: esto inter eos quasi unus ex ipsis (Eccli. XXXII, 1) . Et Salvator praecepit: Qui vult inter vos esse primus, sit omnium minimus ((Al. novissimus)) (Matth. XX, 27) . Quod autem juxta Hebraicum dicitur, et hominem non contristaverit, 0174B Apostolico congruit testimonio: Nolite contristare Spiritum sanctum, qui habitat in vobis (Ephes. IV, 30) . Et in Evangelio quod juxta Hebraeos Nazaraei legere consueverunt, inter maxima ponitur crimina, qui fratris sui spiritum contristaverit. Si autem tristitia alterius interficit contristantem, quid de iniquitate et tyrannica mente dicendum est, cui illud convenit: Quid gloriatur terra et cinis (Eccli. X, 9) ? ut oblitus conditionis suae quomodo plenus pituitis, felle, stercoribus, et post paululum vermibus exarandus, ponat in coelum os suum, et lingua ejus pertranseat usque in terram, et dicat cum vero Nabuchodonosor: Ascendam in coelum, super sidera coeli ponam thronum meum, et ero similis Altissimo (Isa. XIV, 12) . Octavum est: Pignus debitori reddiderit. Non omni 0174C debitori, alioquin multis occasio recipiendorum pignorum, fiet divitiarum materia: sed ei debitori, de quo in lege scribitur, quod pauper sit, et proprium opposuerit vestimentum, et ante solis occasum operimentum recipere debeat (Deut. XXIV) , 208 ne cruciatus frigore, clamet ad Dominum, qui ultor est ejus injuriae. Sin autem juxta ea quae sequuntur, panem esurienti dare debemus, et nudum operire vestimento (Exod. II) : quanto magis suum reddere, si tamen debitoris indubitata paupertas est? Possumus quoque pignus reddere debitori, quando ei, cui dilectione conjungimur, et qui nobis debet mutuam charitatem, reddimus pignus suum, nihil debiti ejus apud nos ultra retinentes. Nonum possidet locum: Per vim nihil rapuerit, sive juxta 0174D Septuaginta, rapinam non rapuerit. De raptoribus et Apostolus loquitur, quod inter caeteros peccatores ne vescendum quidem cum hujuscemodi sit: omnisque rapina mixta violentiae est (I Cor. VI) . Nisi 0175A enim vis fuerit illata, rapina non proficit. Est autem et sancta violentia, rapinaque optabilis, de qua scribit et Evangelium: A diebus Joannis Baptistae regnum coelorum vim patitur, et violenti diripiunt illud (Matth. XI, 12) . De qua et Judas frater Jacobi loquitur: Et alios quidem de igne rapite: aliorum vero qui judicantur miseremini (Judae 23) . Et e contrario adversariae potestates in perniciem eorum quos rapiunt, praedam rapere festinant. Quod significat et Jacob, dicens: Bestia mala comedit eum: bestia mala rapuit Joseph (Genes. XXXVII, 33) . Unde et oves Domini quae sequuntur eum, no rapiuntur de manibus ejus. Et ipse dicit: Pater quod dedit mihi, omnibus majus est, et nemo potest rapere de manu ((Al. addit mea)) Patris mei (Joan. X, 29) . Ex quo 0175B perspicitur, una Patris Filiique potestas, virtus atque substantia. Si enim de Filii manu, quae dedit Pater, nemo potest rapere, et haec eadem in Patris manu sunt quae non rapiuntur ab eo, liquido comprobatur, omnia Patris et Filii esse communia, et in Filii manu tenere Patrem, sicut Patris manu tenentur quae Filii sunt. Decimum est: Panem suum esurienti dederit. Per quod docemur eleemosynam non saturis faciendam, sed esurientibus: nec dandum panem his qui ructant plenitudine, sed his qui inanitate cruciantur. In pane autem omnis continetur cibus. Et significanter dicitur, suum: ne de rapinis, et usuris et alieno malo quaesitum panem, vertamus in misericordiam: Redemptionem enim animae viri (Prov. XIII, 7) , 0175C 209 propriae divitiae. Quod multos facere conspicimus, clientes et pauperes, et agricolas; ut taceam de militantium et judicum violentia, qui opprimunt per potentiam, vel furta committunt, ut de multis parva pauperibus tribuant, et in suis sceleribus glorientur. Publiceque diaconus in Ecclesiis recitet offerentium nomina: tantum offert illa, tantum ille pollicitus est, placentque sibi ad plausum populi, torquente eos conscientia. Damusque materiam miseris, ut gaudeant, ad ea quae tribuunt, et non lugeant ad ea quae rapuerint. Metius autem est ut intelligamus panem justi eum esse qui dicit: Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi (Joan. VI, 51) ; et quem in oratione nobis tribui deprecamur: Panem nostrum substantivum, sive superventurum da nobis (Matth. VI, 11) ; 0175D ut quem postea semper accepturi sumus, in praesenti saeculo quotidie mereamur accipere. Hunc panem justus esurientibus tribuit, de quibus scriptum est: Beati qui esuriunt et sitiunt (Matth. V, 6) . Quia qui justus est, communem omnium panem, suum facit proprium, qui defecerat in Judaea, propheta dicente: Auferam ab eis fortitudinem, sive baculum 0176A panis. Hoc quod loquimur, si tamen Christi sumus immo quod propheta commemorat, panis credentium est et esurientium. Qui omnino non dandus est his, qui manducaverunt et biberunt et saturati sunt, et incrassati calcitraverunt, de quibus dicitur: Vae qui saturati estis nunc, quia esurietis (Luc. VI, 25) , ne evomant illum, dicente Salomone: Evomet enim et contaminabit sermones tuos bonos (Prov. XXIII) . Quod aliis verbis Salvator loquitur: Ne detis sanctum canibus: neque mittatis margaritas vestras ante porcos (Matth. VII, 6) . Undecimum possidet locum: Et nudum operuit vestimento. Qui sermo juxta superioris versiculi explanationem, dupliciter disserendus est: ut et nudis tribuamus operimentum, Salvatore dicente: Nudus eram, et operuistis me (Matth. XXV) , et 0176B nudis fide atque virtutibus tribuamus vestimentum Christi, de quo scriptum est: Quotquot enim in Christo baptizati estis, Christum induistis (Galat. III, 27) . Hoc vestimento nudus 210 erat, qui vestem non habens nuptialem, projectus est de convivio. De hac nuditate, et ad Jerusalem Dominus loquitur: Tu autem eras nuda et confusione ((Al. confusionis)) plena (Supra XVI, 7) . Duodecimum numerum tenet: Et ad usuram non commodaverit, sive ut LXX transtulerunt, pecuniam suam ad usuram non dederit. In Hebraico cunctarum specierum usura prohibetur; in LXX tantum pecuniae. Juxta quod et in quarto decimo psalmo scriptum est: Qui pecuniam suam non dedit ad usuram (Psal. XIV, 5) . Et quomodo dicitur: Fatri tuo non fenerabis, alieno autem fenerabis 0176C (Deut. XV, 6, et XXIII, 10) . Sed vide profectum: In principio Legis a fratribus tantum fenus tollitur; in propheta ab omnibus usura prohibetur, dicente Ezechiele: Pecuniam suam non dedit ad usuram. Porro in Evangelio virtutis augmentum est, praecipiente Domino: Feneramini his a quibus non speratis recipere (Luc. VI, 35) . Sequitur in tertio decimo loco: Et amplius non acceperit. Putant quidam usuram tantum esse in pecunia. Quod praevidens Scriptura divina, omnis rei aufert superabundantiam, ut plus non recipias quam dedisti. Solent in agris frumenti et milii, vini, et olei, caeterarumque specierum usurae exigi, sive ut appellat sermo divinus, abundantiae: verbi gratia, ut hyemis tempore demus decem modios, et in messe recipiamus quindecim, hoc est, 0176D amplius partem mediam. Qui justissimum se putaverit, quartam plus accipiet portionem, et solent argumentari ac dicere: Dedi unum modium, qui satus fecit decem modios. Nonne justum est, ut medium modium de meo plus accipiam, cum ille mea liberalitate, novem et semis de meo habeat? Nolite errare, inquit Apostolus, Deus non irridetur (Galat. 0177A VI, 7) . Respondeat enim nobis breviter fenerator misericors: utrum habenti dederit, an non habenti? Si habenti, utique dare non debuerat, sed dedit quasi non habent. Ergo quare plus exigit quasi ab habente? Alii pro pecunia fenerata solent munuscula accipere diversi generis, et non intelligunt usuram appellari et superabundantiam, 211 quidquid illud est, si ab eo quod dederit, plus acceperint. Quartus decimus gradus: Ab iniquitate, ait, averterit manum suam, ut omni opere fugiat iniquitatem. Non enim solum manu, sed et aliis membris committitur iniquitas, dicente Salomone: Iniqua labia procul a te remove (Prov. IV, 24) . Et in Psalmis: Iniquitatem in excelso locuti sunt (Ps. LXXII, 8) . Pes quoque currit ad iniquitatem, et oculus si alienam mulierem concupiscat, 0177B nec sit ejus imitator, de quo dicitur: Iniquitatem non fecit, et dolus non est inventus in ore ejus (Isa. LIII, 9) . Unde et de iniquo mammona jubemus facere nobis amicos, qui nos in aeterna recipiant tabernacula. Quintum decimum est: Judicium verum fecerit inter virum et virum, sive proximum suum. Quod videtur idem sonare quod primum, ubi scriptum est: Si fuerit justus, et fecerit judicium; sed addita veritate judicii: quod facit inter virum et virum, sive proximum suum, ἐπίτασιν cernitur habere virtutum. Unde et in Proverbiorum exordio, post multa praecepta, correptio infertur judicii. Scire, inquit, sapientiam et disciplinam, et intelligere verba prudentiae, suscipere versutias sermonum, et nosse justitiam veram, et post omnia corrigere judicium (Prov. I, 2, 3) . 0177C Quamobrem et Apostolus (I Cor. VI) reprehendit eos qui in Ecclesia constituti sunt, quod habeant inter se judicia, minimusque eligitur, atque contemptus, qui juxta Evangelium primus est, ut judicet inter virum et virum, qui destruxit ea quae parvuli sunt, et pervenit usque ad perfectum virum; et tamen majori sententia indiget, ut possit ad veritatem judicii pervenire. Sequitur in sexto decimo loco: In praeceptis meis ambulaverit. Et in decimo septimo: Judicia et justificationes meas custodierit, ut faciat ea, factaque custodiat. Quorum utrumque multiplicem habet intelligentiam, si velimus omnia legis mandata replicare, in quibus praecepta Domini, et in quibus justificationes esse dicuntur. 212 Plenus est praeceptorum et justificationum centesimus octavus decimus 0177D psalmus, et ex parte octavus decimus, in quo scriptum est: Justitiae Domini rectae, laetificantes corda, 0178A et praeceptum Domini lucidum, illuminans oculos (Ps. XVIII, 9) . In quo quaeritur, quomodo in hoc eodem propheta dixerit Deus: Dedi eis justificationes non bonas, in quibus non vivant in eis (Infra XX, 28) . Facilisque responsio est et plenior in consequentibus, non vivere Judaeos sequentes occidentem litteram, et vivere Christianos intelligentes spiritum vivificantem. Longum est, si voluerimus probare testimoniis, ubi praecepta Domini, et ubi justificationes esse dicantur, et quibus singula, vel diversitatibus, vel obscuritatibus involvantur. Unde et in praesenti loco infertur: Hic justus est, vita vivet, ait Dominus Deus. Qui haec fecerit, et illa non fecerit, nequaquam punietur delictis patris, sed suis vivet virtutibus.