CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
De causa efficiente et materiali colorum iridis in communi.
Decursis autem his quae de opinionibus Antiquorum videbantur dicenda, redeamus ad sententiam Aristotelis, considerantes causas colorum qui in iride videntur. Dicimus ergo communiter, quoad causam efficientem et materialem, una et similis causa est iridis et colorum perpendiculariter ad solem in nubibus aliquando erectorum, de quibus nos dicemus. Causa autem efficiens utrorumque est radius solis rediens repercusus et reflexus ad vaporem in multiplici refractione, qui vapor stat contra nubem, hoc est, ante nubem quando incipit descendere tempore pluviae : et haec reflexio radiorum in parte similis est reflexioni radii venientis per fenestram in vas aquae, et refracti ad parietem oppositum : omni enim modo reirangitur radius in guttis humidis descendentibus de nube, et ex multa refractione radii multiplicatur ibi lumen in corporibus humidis ex opposito sitis: et si vellemus simile istud bene adaptare, tunc sub radio ingrediente per fenestram, non deberet poni vas aquae : quia vas impedit solem, quod non potest pertransire per aquam, et ideo transit radius per aquam directe ad oppositum : sed deberet aqua rorari in radium multis guttis parvis: quia tunc quaelibet gutta reciperet radium, et reflecteret ad aliam et ad parietem oppositum : et tunc fieret reflexio similis coloribus iridis : et ideo alii Philosophi ponunt exemplum de lanitice pannum villo bene madidum lenta quadam excussione excutiente in radiis solis : post illum enim multi colores apparent in pariete directe, et non super eum, sicut fit in radio reflexio a vase aqueo.