CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
Et est digressio declarans causas colorum et figurae iridis, ut omnia quae dicta sunt et dicenda facilius intelligantur.
Ad evidentiam autem omnium praecedentium et subsequentium nos hic simul ponamus causam colorum iridis, et cau- sam figurae ejus, et causam ordinis suorum colorum secundum nostram opinionem , et ostendemus postea quoniam concordat cum opinione Algazel, et cum opinione Nicolai Peripatetici , et cum opinione Aristotelis. Dico ergo primo, quod certissimum est ex natura gravis aquei grossi et levis calidi et subtilis quae sunt in vapore elevato, quoniam vapor habet figuram pyramidalem : et cum descendit vapor aqueus cadens et pluens, pyramis illa basim habet in terra et conum supra in aerem : et cum aliquandiu descendit, major pars pyramidalis illius figurae jacet in terra. Cum autem nubes rorare incipit ante pluviam magnam, necessario sunt sub nube quatuor corpora pervia, quorum primum est nubes spissa nigra : secundum est roratio subtilis minutissimarum guttarum in superiori parte sub concavo nubis : tertium autem est roratio grossior magis conjuncta inferiori parti pyramidis : et quartum est aer jam liumescens immixtus omnibus his, spissus ex frigore, et humidus ex alteratione rorationis descendentis per ipsum : stat ergo tunc pyramis rorationis duplicis, grossae videlicet inferius, et subtilis superius sub cavitate nubis immixta aeri spisso et humido. Et haec advertenda sunt ex parte ejus in quo sigillatur iris, sicut in subjecto. Ex parte autem solis intelligendum est, quod non in omni situ potest facere iridem in nube : quia non ab omni situ et irradiatione solis ad nubem fiet reflexio ad oculos intuentium et ad solem : oportet enim quod sol irradiet nubem inferius ubi sunt illa quatuor perspicua quae diximus : quia si irradiaret superius nubem, caderent radii ejus super nigram nubem, et non faceret iridem : et oportet ideo, quod sol sit in opposito situ nubis in qua debet fieri iris ad determinandum descensum, quem nos infra dicemus : quia hic opus non habemus de ipso. Cum ergo sol ex situ opposito irradiat super pyramidem de qua diximus, fit reflexio radiorum solis multa a quatuor
perspicuis corporibus quae scilicet refrangunt radios solis, scilicet a roratione grossa aquosa inferiori, et a roratione subtili et vaporosa superiori, et ab aere spisso humescente immixto, et a nube spissa suprema. Fit autem refractio radiorum ad extremitates pyramidis aquosae, quae est sicut globus sectus per medium aliquantulum elevatior in medio, quam sit scmisphaera propter quam elevationem accedit ad figuram pyramidis. Radii ergo in extremo illius multiplicati, propter multam eorum refractionem generant colores iridis : quia radii diffusi in roratione inferiori grossa, quae habet humidum aquosum magis resolutum et indigestum, et profundati in profundo ejus faciunt colorem viridem clarum, si multa est ibi lux, et purum est ibi perspicuum, vel obscurum, si sit lux parva et impurum perspicuum : radii autem solis in superiori roratione quae multum habet de fumoso terreo adusto, constituunt ibi ruborem ad modum coloris vini rubei, per quod fulget radius solaris : et ille est rubor clarior et obscurior, secundum quod multiplicatur ibi radius solis, et ex hoc quod purus vel impurus est secundum perspicuum spatium rorationis superioris : in medio autem ubi aer est immixtus humefactus, constituitur color rubeus : et est variatus ille color inter album et rubeum in superiori parte, et inter album et viridem in inferiori parte ejus. Si enim fuerit aer tenuis parum habens de humido, et minus de subtili fumoso intenso, erit valde pallens color, ita quod parum potest discerni citrinitas ejus : et si habuit de humido plus, et parum de fumoso, erit magis declinans ad nitorem ejus : et si habeat plus de fumoso, erit citrinus vel habens colorem paleae, qui medius est inter citrinum et pallidum : haec ergo est verissima causa colorum iridis.
Causa autem rotunditatis est ex duobus congregata, scilicet ex subjecto in quo depingitur, et ex causa efficiente. Ex subjecto quidem : quoniam sicut habi- tum est, subjectum ejus est roratio descendens : et illa est globosa pyramidaliter, et in illius superficie in circuitu depingitur. Ex causa autem efficiente : quia sicut superius diximus cum de halo solis et stellarum loqueremur, ex sole lumen radiale pyramidaliter egreditur, cujus pyramidis superior arcus tantum in semiglobo rorationis dictae figuratur, et alia pars major jacet in terra : et iris non excedit semicirculum : et raro est semicirculus, sed frequenter est portio minor semicirculo. Causa autem ordinis colorum est : quia roratio parva habens fumosum admixtum propter naturam levis tenet se saepius in globo : et ideo superior color qui exterior est in iride, est vinosus : et quia grossum aqueum resolutum descendit ex natura gravis, ideo inferior et exterior color in arcu est viridis : aer autem huniefactus spissus medius est, et ideo caeruleus color est medius, qui aliquando in duos colores versus extrema variatur : propter causam quam diximus. Et ex his patet propter quid colores iridis non sunt nisi tres, vel ad plus quod esse possunt, sunt quatuor : si enim medius se teneat in una natura et dispositione aeris humidi in quo depingitur, colores apparent tres tantum. Si autem variatur in duas naturas vel dispositiones, tunc resultabunt quatuor : et sic patent omnia quae in iride resultant quoad colores et figuram ejus.
AdminBookmark