CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
Et est digressio declarans duo esse sub-
jecta iridis, ex quibus aliquando quatuor irides apparent. Si quis autem subtiliter considerare voluerit, visu et ratione deprehendet duo esse subjecta iridis : unum primum quod est subjectum suae generationis, et alterum consequens in quo non generatur iris, sed radio solis defertur super ipsum: quod tali expertum est arte. Fiat enim arcus vitreus tres habens distinctiones, ita quod superior arcus sit ex vitro claro rubeo, et medius sit ex vitro citrino bene claro et tenui, et inferior sit ex vitro claro viridi : et sint istae tres partes vitri arcuosi bene aptatae et decenter conjunctae per plumbum, sicut fieri in vitreis convenit, ita quod plumbum sit adeo structum, quod umbra ejus vix discerni possit sicut linea non multum magna, et teneatur contra solem : statim enim in vitro generantur colores iridis, et vitri figura repraesentabit figuram iridis : et radius tinctus in vitris illis cadet super parietem oppositum, qui est post vitrum, et pinget super parietem illum alium iridem qualis est ille qui generatus est in vitro. Per omnem eumdem modum generatur iris ex. radiis solis in superficie dictae pyramidis exteriori : et si sit nubes bene spissa, post pyramidem illam radius tinctus in pyramide depingit alium arcum similem illi super eam : et hac de causa aliquando ex duobus arcubus apparent quatuor, et ex uno duo, sicut nos experti sumus frequenter, et probavimus signo infallibili, cum deprehendimus nubem nigerrimam habere iridem, et amittere subito, nulla variatione facta in nu- be ex casu materiae, quae primo receperat iridem modo qui dictus est. Et hac de causa multi haesitarunt in. dictis Philosophi dicentes, quod apparent ad plus duo irides, cum nos saepe videmus tres et quatuor in eo dem situ contra solem. Nos tamen infra declarabimus dictum Philosophi dicentes, quod per duos irides intelligitur de duobus in oppositis sitibus collocatis, sicut unus sit ad Orientem, et alter ad Occidentem : quia hoc aliquando erit possibile, sicut inferius declarabitur : quia in hoc necessarium est nobis scire modum descensus solis quando potest facere iridem.