Hic ponitur expositionis confirmatio: quia enim verbis prophetae non credebant, impetrat divinam super hoc revelationem, ut dubitationi eorum satisfaciat: unde primo ponitur prophetae oratio; secundo domini responsio, ibi, et factum est verbum domini ad jeremiam. Circa primum tria. Primo commendat divinam justitiam; secundo proponit juste inflictam poenam; ibi, qui posuisti signa; tertio miratur praecepti praeteriti causam, ibi, et tu dicis mihi, domine deus. Justitia autem si adsit, facit hominem velle justa: unde ad executionem ipsius duo alia requiruntur, videlicet scire, et posse: unde ad perfectam executionem justitiae ostendit perfectionem scientiae, et potentiae. Et primo potentiae, ponens rerum creationem: ecce tu fecisti.
Supra 27: ego feci terram, et homines, et jumenta quae sunt super faciem terrae in fortitudine mea magna, et in brachio meo extento; et dedi eam ei qui placuit in oculis meis. Et commendat potentiae perfectionem: non erit tibi difficile omne verbum, ex quo tam magna fecisti.
Luc. 1: non erit impossibile apud deum omne verbum. Et subjungit justitiae executionem mixtam cum misericordia: qui facit misericordiam, reddens bonis praemia, in millibus, idest usque in mille generationes, in sinu filiorum, saltem in unam generationem, ut misericordia poenae praeemineat.
Exod. 20: ego sum dominus deus tuus, fortis, zelotes, visitans iniquitatem patrum in filios in tertiam et quartam generationem eorum qui oderunt me. Et prorumpit in potentiae condemnationem, ex quo potentia in misericordiae justitiam vertitur: fortissime, inquantum omnia sustentat. Hebr. 1: portans omnia verbo virtutis suae. Job 9: si fortitudo quaeritur, robustissimus est. Magne, inquantum virtutem ejus multitudo creaturarum non exhaurit, quin infinita adhuc producere possit, potens, ad omnia faciendum.
Sapient. 12: subest enim tibi cum volueris, posse.
Dominus exercituum, quantum ad gubernationem, et praecipue rationalium, caelestium, terrestrium et infernorum. Job 25: numquid est numerus militum ejus? secundo ostendit perfectionem scientiae, primo communicans scientiae perfectionem: magnus consilio, idest perfectus in sapientiae dispositione, et incomprehensibilis cogitatu, humano. Job 36. Ecce deus magnus vincens scientiam nostram. Rom. 11: o altitudo divitiarum sapientiae et scientiae dei. Quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus. Secundo ponit justitiae executionem: cujus oculi aperti sunt super omnes vias filiorum Adam. Job 34: oculi ejus super vias hominum, et omnes gressus eorum considerat.