CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
Quod colores iridis etiam sunt in nubibus quae sunt sub sole, licet non videantur.
In nubibus etiam quae subtenduntur soli, etsi non stent ex opposito solis, sunt secundum rei veritatem isti colores, licet non videri possunt clare in nubibus illis : quod ideo fit, quia nubes propter multam divaricationem radiorum repraesentantium sive splendentium super ipsas ex sole, videntur albae a nobis nisi sint multum densae : et tunc in circuitu videntur albae, et in medio nigrae : nec potest in eis propter claritatem solis alius color discerni. Si autem opponatur aquae alicui stanti sicut stagno, vel etiam ponatur contra nubes vas nigrum, in quo sit aqua clara vel oleum : tunc in illo vase sicut in speculo resplendent nubes, et videntur in speculo illo colores iridis obscuri et confusi et inordinati. Et hoc est ideo, quia in cado non comprehendit visus in veritate totum quod est in nubibus, propter claritatem quae est ex radiis solis super nubem, quae obtegit colores et divaricat visum. Sed in speculo est minor claritas, et visus non est divaricatur, sed potius adunatus in nigredine aquae vel vasis in quo est aqua. Tali etiam experimento videtur luna incidere soli tempore eclipsis solis, quae in caelo videri non potest. Fortassis autem aliquis objiciet dicens, quod non debent tot colores videri in nubibus caeli. Non enim ibi videtur esse nisi lux et umbra : lux autem de se non facit in diaphano nisi colorem album : umbra autem cum privatio luminis sit, nullum colorem constituit : ergo cum albo non est extremum quod faciat medios colores : et ita nullus rubeus, nullus viridis, et nullus croceus esse debet: quia etiam in inferioribus ea quae componuntur, ex duobus extremis non constituerentur, si utrumque extremorum non poneretur in esse. Amplius autem in nubibus quae sub sole sunt, non videntur esse tales colores, quia nobis non apparet nisi inferior superficies istarum nubium : et illa nihil habet de radiis solis: ergo ex diversa participatione radiorum non constituuntur ibi diversi colores : cum tamen supra dictum sit, quod omnes colores qui sunt in superioribus constituantur diversa radiorum participatione. Adhuc autem si so-
lis claritas obtegit colores ne appareant in nube : ergo etiam obtegit eos ne immutent speculum : quia id quod divancatum est splendore, non bene apparet in speculo.
Ad haec dicemus, quod colores superiorum omnes fiunt secundum diversam lucis participationem a vapore et nube ascendentibus vel descendentibus : et licet ibi non sit nigrum cum albo constituens colores nubium, tamen est ibi spissum et rarum, quae diversimode in profundum sui lucem suscipiunt: et lux sola per modum qui dictus est suscepta, sufficit constituere colores secundum suum esse formale quod habent ab actu lucis : et quia esse materiale perfectum non habent, ideo colores nubium non permanent nisi luce praesente, et ipsa absente desinunt, nisi forte aliquem habeant debilem colorem ex claritate stellarum. In nocte enim non videtur in nubibus, nisi color luscus propter absentiam lucis . causatus. Ad aliud autem dicimus, quod nos sub sole videmus unam partem nubis nobis oppositam, in qua tamen diversi colores obscuri sunt, eo quod pervia sit plus et minus : propter quod etiam tales colores obscuri sunt, et quasi panno subtili pervib tecti, et resultant sicut pictorum color inferior per superiorem pervium. Nec est. veram omnino quod sol claritate sua tegit colores illos, sed potius divaricando visum aspicientis facit visum debilem ne videre possit distinctos eos a corpore : quod non fit in speculo aquae oppositae, et ideo in illo clare videtur.