CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
De ordine et dispo sitiane colorum iridis in nubibus albis et nigris, qui sunt vinosus, viridis, et mixtus.
Jam. ante diximus omnes colores arcus qui vocatur iris, et sunt tres, vel quatuor et non plures. Sunt enim color vinosus, et viridis, et tertius qui commixtus est inter album et citrinum, aliquando plus declinans ad unum, et aliquando plus declinans ad alium. Sunt autem sic ordinati, ut vinosus sit extrinsecus in iride, occupans majorem arcum : et hoc ideo, quia radius solis pyramidaliter egrediens, tangit in arcu pyramidis ibi subjectum iridis rotunde et semicirculariter, et ex divaricatione refracti saepius radii multiplicatur ibi lumen in humido fumoso, quod est humidum rotundum sicut superficies globi secti per medium : et ideo talis ibi color vinosus semiclrcularis resultat: deinde in medio arcu sequitur color medius quasi commixtus ex pluribus coloribus per modum quem determinavimus : et post illum in inferiori parte arcus sequitur color viridis. Commixtus autem color majoris latitudinis est aliquando quam extremi, ita quod forte solus tenet medietatem latitudinis iridis, et est albedo pallens in medio, et ipsa citrinitas versus iridem inferius. Et causa ordinis istorum colorum supra est a nobis assignata. Quamvis autem taliter ordinati sint colores, et tale sit esse eorum ut diximus, tamen secundum diversitatem nubium in quibus refulgent irides, aliquantulum etiam variatur color : quia in nube multum nigra color medius inter rubedinem et viriditatem, videtur esse compositus ex utrisque, declinans in medio ad albedinem: et ideo secundum aliquid participationis cum utroque comparatur ad utrumque : quia supra purpuresc.it , et inferius virescit, et in medio pallet. Viriditas autem talis nubis est obscurior solito quasi declinans ad colorem porri perlucidum. Rubor autem videtur esse sanguineus obscure perlucidus. Quando autem videtur iris in nube alba, tunc eodem modo ordinantur colores, ita quod rubor qui sequitur medium in loco et in claritate, est sicut rubigo aeris perlucida, et rubor est sicut tenue vinum clarum perlucidum, et medius valde pallens.