CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
De tempore in quo apparet iris.
Videtur autem arcus daemonis post aequinoctium autumnale ad Aquilonem aliquando, ut diximus, eo quod tunc sol declinat ad Meridiem. In tempore autem fervoris in aestate quando dies prolongatur super noctem, non videtur in Meridie : et causa hujus est, quod sol tunc non accedit ad Zenith capitum nostro- rum : et curn basis pyranisdis luminis solaris non elevatur versus Meridiem : et ideo non fit ibi iris : cum autem obliquatur ad Meridiem in hyeme, tunc elevatur basis pyramidis versus Aquilonem : et accedunt nubes elevantes in Aquilone, quae sunt inter solem et partem Septentrionalem : et ideo fit ibi arcus. Quando autem sol mediat orbem, sive mediet ipsum secundum modum declinationis solis, et hoc fit quando est in linea aequinoctiali in capite Arietis vel Librae, sive mediet cum secundum motum primi mobilis qui est motus diurnus, et hoc fit omni die quando tangit lineam circuli Meridionalis, tunc non potest fieri iris in aliqua parte mundi: quia tunc basis pyramidis luminis solaris in circuitu stat super terram : et ideo non resplendet in una parte plus quam in alia : et ideo nusquam potest fieri arcus, sicut patet ex ante dictis : oportet enim elevari pyramidis basim in aliqua parte contra nubem, et aliam partem ejusdem basis jacere super terram si iris debeat fieri. Utrum autem iris fiat in aestate in Meridie, licet non nobis fiat, dubium est valde : quia tanta est declinatio solis ad Aquilonem, quanta ad Meridiem : et ideo climata distinguibilia sunt in quarta Meridiana sicut in quarta Aquilonari, etsi tunc latitudo Meridiana addatur declinationi solis : quia quando est in capito Cancri, necessario iris fiet in Meridie per demonstrationem perspectivam : et hoc ego credo veram esse : sed nos non videmus, ideo quod nubes in Meridie ultra aequinoctialem nunquam elevatas videmus, quia etiam cum iris apparet, habitantes ultra tria milliaria raro vident eum. Posset tamen dici si credimus mathematicis, quod quarta Meridiana non habet nubes, eo quod brevitas diametri solis convertitur ad partem Meridianam, quae facit eam inhabitabilem propter calorem, sicut expeditum est in libris praecedentibus. Sed tunc non impedietur ibi generatio iridis per se, sed per accidens, scilicet, quia aqueae non sunt ibi nubes : et ideo primum verius
est: et hoc est quod intendit Philosophus, sicut dicunt Philosophi. In vespere autem et meridie omni tempore anni potest apparere iris in nube opposita, sicut diximus saepius. Est autem observandum, quod nunquam fit in nube ascendente iris, etiamsi ex opposito elevetur contra solem, sed semper in nube descendente : quia nubes ascendens non rorat, sed descendens, ut dictum est. Fit etiam iris quando est in parte serenum, et in parte nubilum : quia ex parte solis vel lunae oportet esse serenum, quia aliter non exiret lumen a sole per hemisphaerium : et ex parte iridis est nubilum, quia aliter iris non haberet subjectum suae generationis. Oportet etiam locum nubis esse a vento quietum : quia aliter non essent planae partes perspicui, sed per ventum una inundaret super aliam, et non potest esse imago solis in roratione inquieta. Scias etiam quod licet roratio sit subjectum iridis, non tamen ros est subjectum : quia in ipso nunquam depingitur iris, eo quod materia ejus nimis sit subtilis : et ideo non descendit, nec adeo constant partes ejus quae globum vel semiglobum efficiant : quia cadit sparsim et parum in loco uno.