CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
Et est digressio declarans sententiam Avicennae et Algazelis et Nicolai Peripatetici de iride.
His quae praedicta sunt fere per omnia concordant Avicenna et Algazel et Nicolaus Peripateticus in dictis suis. Algazel enim in Physica sua ponens per omnia sensum Avicennae de iride, sic tradit: " Si aer fuerit humidus factus per pluviam, et humiditas habuerit aliquantulum nitoris, fiet aer sicut speculum:
quem qui intuebitur, cum sol fuerit ei post dorsum, videbit solem in illo acre sicut videt solem in speculo. Sed si conjungitur illa lux cum vapore humido, generatur ex eo iris tricolor, in quo aliquando non erit color medius : et tunc erit circularis, ita ut elongatio partium ejus a sole sit una, speculum enim non facit videri formam nisi cum fuerit proprius situs vel comparatio inter videntem et visum, de quo tractatur in scientia de aspectibus. Circulus autem ideo non perficitur : quoniam si perficeretur, una pars ejus caderet super terram, eo quod sol est post dorsum videntis sicut axis versus illum circulum, et est parum elevatus a terra : unde si fuerit ante Meridiem, videbitur iris in Occidente : si autem post Meridiem, videbitur in Oriente: si autem in medio coaelo fuerit sol, tunc non potest videri nisi parvus arcus et in hyeme si contingat. Et circulus circumdans lunam fiet etiam propter hujusmodi causam : aer enim medius inter visum et lunam nitidus et humidus est, unde videtur luna in medio ejus: in quo medio si esset speculum, videretur luna vel id quod videtur in speculo ab eodem loco. Si autem essent specula in circuitu visus, et essent posita secundum illum situm, videretur res in unoquoque illorum speculorum. Si autem supposita essent soli specula, tunc videretur res in toto : tunc ergo videretur circulus sine dubio. Medium autem iridis frequenter in tenebrosis videtur, eo quod vapor medius subtilis est : quia cum appropinquat lucido desinit, et fit talis qui non videtur : cum vero elongatur ab eo, fit visibilis: neque est sicut pulvis qui videtur in radio solis non in umbra, sed est sicut stellae quae occultantur in die et apparent in nocte, et videtur medium circuli propter hoc tanquam sit vacuum a nube. Hic autem circulus aliquando contingit a frigiditate aeris, quamvis non sit ibi pluvia, eo quod non contingunt propter frigiditatem in aere, aliquando humiditates in quibus est pulvis, nec fumus, quae prohibe- ant nitorem illius aeris. " Ecce sententia Avicennae per verba Algazelis sui abbreviatoris posita, quae cum superiori modo concordat: dicit enim generari iridem in humido roraiionis vel aeris frigidi : eo quod frigus inspissat aerem et facit confluere humidum aeris per medium humidi aquae. Dicit enim iterum esse speculum solis vel lunae. Et notabile est quod dicit, quod generatur in tali situ contra solem, quod si perficeretur circulus et duceretur linea a solis puncto per centrum circuli iridis, quod illa linea esset axis circuli : et si sibi supponeretur speculum, in illo sol resultaret in circuitu : nunc autem resultat imago splendoris ejus : et si sibi supponeretur specula magna bene terminata et in altera parte extincta, in quolibet illorum videretur res tota, hoc est sol, et egressus pyramidis splendoris ejus. Addit autem quod ante non est habitum quod intermedia capedo iridis frequenter videtur vacua, quasi pervia et alba pallescens propter subtilitatem vaporis in parte illa : cujus causa non est alia, nisi quia per calidum aeris juxta terram existentis frigidum circulare expellitur : et ideo circa illud circularem vaporis operatur spissitudinem, in qua resultat iris cum sol fuerit ei oppositus.
Sententia autem Nicolai Peripatetici de iride est, quod vapor elevatus de terra sit sphaericus, eo quod elevatur de terra sphaerica, et sursum frigore coagulatur, cui cum sol opponitur, iris in eo generatur : nihil enim aliud, ut inquit, facit iridem apparere, nisi nubem concavam et arcualem sursum apparere per reflexionem solis oppositi in circuitu illuminatam : unde iris verissime dicitur speculum solis. Diversitas autem coloris est ex diversitate partium nubis : quoniam ubi sunt grossae partes terrestres combustae cum humido immixto, color rubeus resultat, sicut coloratur flamma in lignis grossis et viridibus : ubi autem est humidum aquosum multum, apparet viror: et ubi est materia tenuis et aquea, appa-
ret albus, sicut est videre in luna quae ideo non radiosa apparet, quia tenuis est substantiae. Dicit etiam, quod dicitur iris arcus daemonis, eo quod non nisi a daemone, hoc est, a sciente et perito scitur : quia daemon Graece, Latine interpretatur sciens. Duos autem irides dicit fieri et non plures, quia a duobus luminaribus fiunt, scilicet sole et luna : sole enim existente in Occidente potest esse arcus in Oriente, ubi frequentissime videtur : et si tunc luna fuerit multum Australis in puncto Capricorni vel circa hoc prope ante vel post existens, potest fieri iris in Aquilone. Dicit etiam iridem in nocte apparere, eo quod lumen lunae sit debile, et non elevat Avaporem subtilem, sed potius excitat grossum qui circa terram manet et infrigidat corpora, propter quem effectum etiam luna frigida esse pronuntiatur, et in illo vapore arcus non figuratur. Dicit etiam, quod arcus lunae vehemens significat incendium ex spiritu adurente. Addit etiam illum qui piam matrem, quae una pellicularum est cerebri veniens ad tunicas oculorum, inficit, esse hunc humorem cholericum : et hic humor pervenit ad unveam oculi, et deinde ad humorem crystallinum, et inficit humor ille humorem crystallinum periferialiter : et ideo ea quae vident, videntur in eis quod sint quasi citrinum circa se habentia circulum. Et similiter contingit in habentibus molles oculos respicientibus ad lunam, eo quod lumen lunae diffundit se in humore oculi mollis, et judicatur ideo ibi esse circulus circa visibile ubi nullus existit. Ecce haec sententia est quae dicitur Nicolai Peripatetici.
Quam ego nequaquam approbo, quia ratione caret in multis. Quod enim sit in nube concava circulus in concavitate ipsa generatus, superiores rationes ostenderunt impossibile esse. Si autem est sub nube concava, ut diximus supra, ni- hil ad arcuositatem iridis operatur concavitas. Quod autem de coloribus dicit stare potest tolerabiliter : et tamen non satis dicit. Quod vero dicit ideo dici arcum daemonis, quia non nisi a sciente et perito sciatur, non habere veritatem ostendunt in principio de iride dicta. Illud autem quod dicit, quod duos irides dicant Antiqui, ideo quia a duobus fiant, scilicet sole et luna, nullam prorsus habet veritatem : quia iris lunae nunquam videtur per diem. Et quod ipse dicit, iridem lunae nunquam apparere per noctem, falsum est per experimentum, et Aristoteles et omnes Peripatetici contradicunt. Similiter absurdum est quod iris lunae sit signum siccitatis et caumatis, et contra omnes Auctores qui tradunt significare iridem lunae instabilitatem aurae, et tempestates longas, propter causas quas supra diximus : nullo enim modo credendum est, quod iris lunae generetur in humido subtili fumoso sicco, sed potius in grosso spisso aqueo : propter hoc enim foeda dicta inveniuntur in libro illo qui dicitur, Quaestiones Nicolai Peripatetici. Consuevi dicere quod Nicolaus non fecit librum illum, sed Michael Scotus, qui in rei veritate nescivit naturas, nec bene intellexit libros Aristotelis. Haec ergo ad praesens de iride dicta sunt.