CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
Quae libri intentio, et de hoc quod qualitatum primarum duae sunt activae, et duae sunt passivae.
Nos in principio hujus doctrinae diximus, quod de corpore mobili ad formam secundum viam qua movetur simplex ad commixtionem cum alio simplici, de- terminatur in tribus libris Meteororum qui praecedunt istum quartum, in quo determinatur de modo commixtionis simplicium : et post hunc librum sequitur consideratio de natura ipsorum mixtorum jam constitutorum in esse mixtionis . Cum igitur sic fit, oportet primarum qualitatum determinare impressiones quas habent in corporibus quae miscentur : quia per illarum operationes et passiones miscentur quaecumque miscentur, et est modus mixtionis eorum, secundum modum operationis et passionis primarum qualitatum . Quoniam igitur jam determinatum est, quod quatuor sunt causae elementorum, quae sunt quatuor
prunae qualitates, quae etiam sunt causae elementorum , non secundum quod elementa differunt et constituuntur suis formis substantialibus, sed potius secundum quod ipsa act invicem transmutantur : ideo juxta naturam universalium coniugationum istarum qualitatum ad invicem contingit esse quatuor elementa. Harum autem qualitatum primarum duae sunt activae quae sunt calidum et frigidum, duae vero passivae quae sunt siccum et humidum.
Quod autem hoc sit verum, dupliciter probatur, scilicet per inductionem suorum operum sive effectuum, et per diffinitionem ipsarum virtutum sive qualitatum activarum et passivarum. Si enim nos consideremus sex effectus principa les qui sunt terminare, et transmutare ea quae sunt homogenia sive unigenia, et heterogenia sive non unigenia., et humectare, et arefacere, et indurare, et mollificare, videbimus experimentaliter quod calor et frigus ista agunt in mixtis, sive sint homogenia, sive heterogenia. Calidum enim terminat res deducendo eas ad complementum digestionis et maturationis : quia dicit Aristoteles et nos ostendemus infra, quod digerendo calidum vincens omnia terminat, et deducit ad complementum. Terminat etiam generando calidum naturale, quia ipsum est instrumentum virtutis formativae in mixtis : et ideo aliquando dicitur distinctivum calidum, quia dat formam per quam ponitur res in esse distincto et distinguitur ab aliis : et quia res formata desiderat locum sibi connaturalem, ideo dando formam dat per consequens sibi locum.
Dixerunt autem quidam de hoc expositionem non convenientem huic sententiae, scilicet quod calidum sit distinctivum quorumdam simplicium ad locum : quia rarefaciendo aquam et terram elevat, et inducit in eis formam aeris et ignis : et ita locat ea et distinguit ab inferioribus et terminat, eo quod in termi- no ponat, id est supra juxta circumferentiam coaeli et in concavo lunae. Est enim haec expositio inconveniens hic, quia de talibus operationibus calidi in hoc libro non agitur : nec invenitur Aristoteles tali modo terminationem attribuere calido in hac scientia, sed potius primo modo : unde autem habeat calor naturalis in coaelo praedicta terminare praedicto modo, infra patebit cum de generatione mixtorum loquemur.
Secunda autem operatio calidi est transmutare id. quod patitur, et haec est plena cum de crudo facit maturum, si vincat materiam : et si non vincat, tamen alterabit eam virtute sua secundum quod calidum est . Humectat etiam calidum aliquando quaedam coagulata per frigidum, sicut metallica, quae sunt aes et plumbum et argentum et aurum et hujusmodi. Omnia autem quorum humor constat per frigidum, humectat humiditatem in eis faciendo discurrere ab interioribus ad exteriora. Sed magis convenit ei arefacere per hoc quod facit humidi extractionem si vincat, et sit excellens : et ideo etiam ibi indurat, quia terrestria amisso humido et extracto assantur et indurantur per calidum siccum, quale est calidum ignis : quorum autem humor apprehensus est sicco, ita quod non potest moveri a. fundo rei nisi cum ipso moveatur siccum terreum, illa mollificat calidum sicut est ferrum et cornu.
Hae vero sex operationes sunt etiam frigidi agentis in coporibus mixtis. Terminat enim frigidum coagulando et coadunando et impinguando, sicut nos inferius ostendemus, quando species passivarum qualitatum explicabimus. Permutat autem alterando et calidi effectum impediendo, sicut patebit in omnibus indigestionis speciebus. Humectat autem humorem aqueum inducendo et convertendo aereum humorem ad aqueum. Et a refacit humorem comprimendo, sicut est in terra vel luto coagulato, quod ex
ariditate decidit in pulverem : et sicut est in crystallo ubi humor exaruit : et hoc modo per se arefacit. Per accidens autem arefacit circumstando calidum et expellens ipsum in interiora rei, ut ibi. consumat humidum naturale, quo consumpto res relinquitur arida, sicut est videre in vere in floribus quos tangit frigus pruinae : quia cadentes inveniuntur rubei, et tandem pulverizantur in cineres, eo quod calor naturalis in eis incendit humidum, cum ex pruina pro pulsus erat in profundo. Hoc modo etiam liquefacit et humefacit aliqua per calidi operationem quam confortat per accidens : sed de talibus operationibus ejus infra erit dicendum in tractatu de speciebus passivarum qualitatum. Jam patere potest qualiter mollificat et indurat : quia inducendo vel augendo humidum rei mollificat, et comprimendo indurat.
Sed. per eamdem inductionem operum patet, quod siccum et humidum sunt qualitates passivae : quia calidum et frigidum non agunt ista nisi in humido et sicco : unde illa sunt quae terminantur, et permutantur, et humescunt, et arescunt, et mollificantur, et indurantur ab actione calidi et frigidi, quando sunt in mixtis corporibus : quia aliter non aret humor, nec mollescit, nisi in mixto corpore diffusus : nec aliter sustinet terminationem superiori modo determinatam, nisi per accidens valde, scilicet quia materia elementi aliquando est sub uno istorum, aliquando sub alio. Ratione hujus dicit Aristoteles quod aliquando patiuntur haec ipsa secundum seipsa, et aliquando corpora eis communia quae communiter ex ambobus constant, sicut mixta de quibus in hac scientia intenditur.
Amplius autem ex rationibus diffinitionum istarum qualitatum perspicuum est, quod calor et frigus sunt principia activa, et humiditas et siccitas sunt passiva. Si enim nos determinare velimus naturas et esse earum secundum quod principia sunt rerum compositarum, tunc dicemus quod calidum et frigidum sunt activa : quia utrumque eorum diffinitur per hoc quod est sic congregativum, quia congregare est agere. Diximus autem in libro de Generatione et Corruptione , quod calidum est per se congregativum homogeniorum sibi, et per accidens disgregativum heterogeniorum. Frigidum autem per se congregativum homogeniorum et heterogeniorum sibi, eo quod calidum quando attrahit subtilia quae sunt homogenia sibi. sursum ad locum aeris et ignis, et extrahit ea ex aqua et terra, tunc necesse habet dissolvere grossa quae sunt sibi heterogenia : quia non evaporabunt ex ipsis subtilia, nisi disgregentur grossae partes eorum. Frigidum autem, eo quod motum habet ad centrum., inspissat subtilia heterogenia sibi et grossa quae secum sunt ejusdem generis.
Dicit tamen Alexander quod diffinitio ista, qua dicitur quod calidum est congregativum homogeniorum et frigidum heterogeniorum, simpliciter et naturaliter intelligitur : et hoc probat exemplo : si massa una componatur ex auro et argento et plumbo et ferro et lapidibus, et in calidum agens projiciatur, calidum dissolvet massam illam et faciet congregari lapides cum lapidibus, et aurum cum auro, et unumquodque aliorum cum re sui generis. Si autem frigus agat in ea omnia, simul permiscebit et conjunget. Sed prima expositio sermonis istius naturalior est et verior.
Sicut autem ex diffinitionibus calidum et frigidum sunt activa, ita liquidum quod est humidum, et aridum sive siccum ex diffinientibus ipsa sunt passiva : quia humidum est bene terminabile alieno termino et male terminabile proprio termino : siccum autem e contra bene terminabile proprio, male alieno : bene autem determinabile esse vel non esse
determinabile dicuntur in eo quod res patitur aliquid ab actione calidi vel frigidi : quia, sicut supra diximus, a calido et frigido terminantur tam humidum quam siccum. De bis autem diximus in libro secundo de Generatione et Corruptione. Ex dictis igitur patet, quod primarum qualitatum duae sunt activae et duae passivae. His autem habitis, debemus assumere omnes operationes istarum qualitatum quas efficiunt activa in corpore mixto, et quae fiunt in speciebus qualitatum passivarum.