CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
De prima operatione activarum qualitatum, quae est generatio mixti secundum quod mixtum est.
Cum autem debeamus dicere operationes istarum virtutum activarum et passivarum in commixtis corporibus, prius dicemus operationes activarum, deinde passivarum Operationes autem activarum duplices sunt : quoniam quaedam sunt ad esse rei constituendum, vel ad destructionem ipsius, sicut mixtorum generatio per qualitates primas, et opposita huic generationi corruptio quae est putrefactio : et de his discendum erit primo. Sunt item quaedam operationes activarum virtutum quae esse rei consequuntur, sicut digestio et indigestio cum speciebus suis, de quibus posterius erit dicendum. Primum itaque sciendum universaliter in omnibus mixtis, quod simplex generatio mixti et permutatio naturalis ipsius est opus et effectus harum virtutum quae dicuntur qualitates activae. Voco autem simplicem generationem non simplicis generationem, sed potius generationem mixti simplicem quae abstrahit a generatione hujus et illius mixti, quod est lapis, vel animal : quia de generationibus horum in particulari scientia post istam erit dicendum, ubi. de mineralibus, vel plantis, vel animalibus agetur. Haec autem generatio est naturae simplicis, licet non sit corporis simplicis quae est substantia mixti naturalis in quantum mixtum. Naturalis autem permixtio est permutatio ejus ad naturam quae est species et forma, et a natura quae est movens, quae per se movet ad formam speciei : hoc enim est proprium aliquod in unoquoque mixto, cujus in communi speculatio pertinet ad istam scientiam., in qua agitur de effectibus primarum qualitatum in mixto in quantum est mixtum. Non autem tantum ista generatio opus est virtutum activarum primarum, sed etiam corruptio ei contrajacens sive contraria in genere, quae corruptio secundum naturam est opus harum virtutum. Sicut enim diximus, calidum naturale commiscet ad speciem, et frigus coagulat et adunat partes materiae, et constare et pinguescere facit humidum radicale mixtum, ita quod possit retinere formam et figuram mixti : operationes enim istas istae virtutes habent in omnibus naturaliter mixtis, sive sint plantae, sive sint elementa, sive sint partes ipsorum.
Sed attendendum , quod ista generatio non est illa de qua egimus in libro de Generatione et Corruptione. Ibi enim diximus de generatione universali substantiae et substantiae simplicis quae est elementum, et de contrario suo quod est corruptio : et hic inquirimus de generatione mixti naturalis secundum quod mixtum est, quae licet sit universalis ad generationem mineralium vel vegetabilium vel animalium, est tamen contracta respectu generationis absolute universalis : quia contrahitur ad generationem mixti secundum quod est mixtum, et illam vocamus generationem, nomine utendo generis pro nomine speciei, quia nomen speciei non habemus : oppositi tamen hujus generationis habemus nomen speciale, quod est putrefactio. Istae autem duae virtutes generant et faciunt permutationem naturalem, quando proportionem habent et commensurationem debitam ex materia quae subjicitur unicuique naturae : est enim alia natura plantae, alia metalli, alia animalis : ideo alia est mensura activarum in generatione istorum cum passivis virtutibus in generatione unius istorum, et alia in genera-
tione alterius. Subjecta enim activarum virtutum in rebus mixtis naturalibus sunt passivae virtutes, quae sunt humidae et siccae, ex quibus calidum et frigidum generant res mixtas, quando proportionaliter vincunt materiam humidi et sicci, hoc est, quando agunt permutando ista secundum exigentiam formae et speciei ejus quod generatur : ita tamen, quod aliter agat agens generando calidum, et aliter agens generando frigidum : quia unum agit ad speciem, et alterum coadunando et continendo partes materiae, ut supra diximus : cum vero congerentia, scilicet calidum et frigidum, non vincunt proportionem dictam materiae quae est humidum et siccum, tunc planum est quia fit secundum aliquam partem humidi, quod non terminatur per aliquas activas molinsis, hoc est, indigestio : quia si bene digereretur humidum quod est materia generati humidi, susciperet speciem mixti quando calidum agit : quando autem frigidum agit, tunc si non terminat coagulando vel coadunando humidum, tunc non constabit, et partes ejus defluent.