CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
Quid sit putrefactio, et qualis est effectus frigidi et calidi, et quare frigiditas dicatur mortificativa.
Putrefactio vero est corruptio facta in unoquoque humido intraneo, quod humidum subjectum est caliditatis propriae, quae est secundum naturam ab aliena caliditate. Cum enim sit generationi contraria putrefactio, oportet ipsam in generatione corruptionis esse : agens autem primum est aliena caliditas attrahens naturalem ad exteriora : et ideo illa caliditas quae est propria mixto, eo quod sibi soli convenit, et est secundum naturam ejus, eo quod virtus naturalis mixti formandi et conservandi sit in ipsa, corrumpitur ab aliena calidate, non in quantum est caliditas, sed in quantum est naturalis : quia per hoc quod naturalis, proportionalis est naturae mixti: in qua proportione contrariatur alienae caliditati, et per illam contrarietatem corrumpitur ab ipsa : cum etiam illa naturalis caliditas corrupta sit in unoquoque humido, hoc est, in uniuscujusque rei naturalis mixtae humido, sicut in subjecto quod terminatur quando proportionaliter vincit ipsum, oportet necessario quod quando corrumpitur ab aliena caliditate et amittit proportionem ad humidum naturale, quod agat in ipsum dissolvendo ipsum et educendo per locum quem aperit et laxat aliena caliditas, hoc est, per poros corporis mixti ad superficiem ipsius. Et sic putrefactio congrue diffinita est, cum diffinitio
ejus contineat genus proprium, et agens primum quod est caliditas aliena, et agens proximum quod est caliditas naturalis corrupta, et subjectum proprium Quod est uniuscujusque humidum : tales enim debent esse physicae diffinitiones. Caliditas autem aliena corrumpens absque dubio est caliditas loci continentis, ut supra diximus : et ideo quia mixtum putrefactionem patitur ex defectu calidi proprii et naturalis quod educitur ex ipso, cum talis virtus in ipso deficiat, erit frigidum : et ideo frigida inveniuntur omnia quae putrefacta sunt: et sic putrefactio dicitur causata ab utraque virtute activa, scilicet calidate et frigiditate : et communis est passio sive effectus utriusque, sed differenter : quia est effectus frigiditatis propriae, et caliditatis alienae. Frigiditas enim quae est in compositione mixti ad partium coadunationem et coagulationem, quae proprie frigiditas est rei, sicut saepe diximus, exiens calidum et deficiens expellit a se, et manet in partibus terrestribus relictis in putrido: caliditas autem aliena expulsum ex se calidum naturale ad se trahit: et sic ab utraque activa virtute perficitur putrefactio, et remanet algor sive frigus essentiale partium terrestrium et aquearum componentium mixtum in fine putrefactionis ut terminus ipsius : et ideo quo magis res putrescunt, sicciores fiunt et terrestres, et in ultimo remanent terra, et fimus qui nihil aliud est quam terrestria, corrupto humore putrefacta et infusa. Exeunte autem calido, simul cum ipso exhalat humidum naturale, eo quod calor humidum subtile secum trahit. In re autem nihil remanet quod inducat et retrahat humidum : quia nihil posset ipsum inducere nisi calor : et ille est in fuga et recessu.: oportet ergo quod relinquatur siccus cinis in fine putrefactionis. Licet enim frigus condensando trahat siccum ignis ad humidum aeris, et spirituale humidum aeris ad corporale humidum aquae, tamen a grosso terrestri propter eumdem effectum condensationis exprimit humidum : et ideo cum frigus quod est in putrefacto, sit in grosso terrestri, exprimit ab ipso humidum : et ideo eductio humidi naturalis tam est a frigido exprimente quam a calido extrahente : et haec est causa ex parte humidi naturalis sumpta, quare putrefactio est effectus frigiditatis propriae et caliditatis alienae. Ulterius etiam hic dubitatur, quare frigiditas dicitur qualitas mortificativa losophis : quia patet quod nihil operatur ad naturam et generationem mixtorum, nisi caliditas naturalis et complexionis : et haec ad corruptionem mixtorum non operatur, nisi in quantum est aliena, et non in quantum est caliditas, sed frigiditas : propterea dupliciter operatur ad corruptionem mixtorum per naturam, et non operatur ad conservationem et generationem eorum, nisi per accidens, et ex parte coadunationis materiae.