CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
Et est digressio declarans quaedam alia impedimenta putrefactionis, et quae est ratio istorum et ordo.
Intelligendum tamen quod sunt plurima impedientia putrefactionem, sicut balsamus, myrrha, et aloe, et sal, et ipse sol exsiccans : sed omnia haec impediunt eam per humidi vehementem exsiccationem, et propter caliditatem quasi vicinam quam habent ista, humidum superfluum extrahunt : et quia multum exsiccant, ideo contrahunt siccum ne continuans humidum locum inveniat exeundi : et ideo passa alterationes fortes ab his quae dicta sunt, valde inveniuntur arida et dura contracta, et in superficie rugosa : et ideo inseparabile quasi efficitur ab eis humidum continuans : et haec est causa quare etiam corpora mortua conservantur quando sunt infusa talibus, vel quando jacent in terra talem virtutem exsiccativam habente : unde etiam corpora macilenta melius a talibus conservantur, quam multum carnosa. Est enim in corporibus duplex humidum, scilicet continuans, et quasi nutriens : et quando educitur humidum nutriens quod non multum adhaeret partibus corporis, non oportet quod educatur alterum quod est multum membris adhaerens. Haec est causa quare lapides et ligna dura non cito putrescunt quia ultra humidum continuans parum habent de humido.
Numerus autem eorum quae hic dicta sunt et ordo, sic potest patere. Impedimentum enim putrefactionis aut est contrarium putrefactivo, aut similis speciei cum ipso. Si autem est contrarium putrefactio, tunc est frigus, et illud est aut extrinsecum, aut intrinsecum. Et si qui- dem est extrinsecum, tunc est frigus aeris in hyeme : et quia extrinsecum frigus per se repugnat alieno et extrinseco calido, ideo id est quod magis impedit inter omnia impedimenta, et ideo hoc est primum. Si autem est intrinsecum frigus, tunc est ibi coagulatio facta a frigido : quia tamen naturaliter impeditur aliena caliditas a frigido, ideo id est secundum : et praecedunt haec duo omnia alia impedimenta. Si autem impediens putrefactionem est similis speciei cum putrefaciente, tunc oportet quod. impediat quantitate sive intensione sua. Causa ergo istius intensionis, aut erit in ipsa qualitate calidi naturalis, aut erit in causa calidi et quantitate ejus, aut erit ex subjecto ipsius quod est materia ejus in qua est. Et si erit in ipsa qualitate, sic erit fervor impediens : qui ideo alias duas praecedit, quia essentialior et proximior est calido impedienti. Si autem. est in causa calidi, tunc erit motus, et ideo etiam si motus sit immoderatus, tantum intenditur calidum quod consumit substantiam. Cujus exemplum conveniens est in lumine multae paleae vel stupae, vel igne. Si enim quiescat, extinguitur. Si autem moveatur, accenditur : et si moderatus sit motus, consumet substantiam. Minimum autem essentiale calido est subjectum in quo est, ad cujus quantitatem multiplicatur, ut diximus : et ideo hoc ultimum inter impedimenta assignatur.