CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
De animalibus generatis ex putrefactis, in quo est digressio declarans solutionem dubitabilium quae sunt circa hoc.
Innascuntur autem animalia ex putrefactis, cujus causam breviter assignat
Philosophus, dicens quod hoc ideo fit, quia calor disgregatis corpus mixtum, per hoc quod subtile extrahit et relinquit grossum, est naturalis et non calor absolute : et ideo omnia ea quae disgregavit humida, ad superficiem tracta a frigidis siccis remanentibus, facit constare simul et congregari : et sic ex ipsis generatur animal. Videtur autem admiratione dignum quod dicit calorem disgregantem partes mixti esse naturalem, cum nos supra necessario ostendimus, quod disgregare non habet in quantum est naturalis. Amplius autem si esset naturalis, esset adhuc in proportione vincens humidum : ergo terminaret ipsum, et non putrefaceret. Et ad hoc dicit Averroes , quod animalia haec innascuntur ex virtute stellarum, et non ex virtute vel vi caloris naturalis. Plato autem dicit a datore formarum eis dari vitam et animam. Sed si ex virtute stellarum generarentur, hoc non posset esse nisi altero duorum modorum, scilicet ex virtute communi solis et motus ejus, quam habet in obliquo circulo, aut ex propria aliqua constellatione quae hoc faceret. Si autem sol primo modo communi esset causa generationis horum animalium, tunc tempore certo deberent generari, quando sol accedit ad aequinoctium aestivale, et tempore certo deberent corrumpi, quando sol recedit a puncto aequinoctii hyemalis : et hoc non videmus. Si autem secundo modo et ab aliqua constellatione speciali fieret generatio istorum, tunc non deberent generari, nisi illa constellatione existente : et hoc esset forte infra multos annos : dicitur enim constellatio specialis conventus et respectus plurium stellarum, ex eo quod speciali modo congregantur vel opponuntur vel aliter se respiciunt. Adhuc autem et Philosophus male tangeret causam, cum dicit quod hoc facit calor, eo quod est naturalis. Quaero autem insuper, cum caloris sit disgregare, quid constare fa- cit humidum eductivum in pellem et corpus animalis ? et cum. ipsum humidum effluens ex partibus putrefacti corporis, sit continuum, quare non generantur in unum animal, sed multa ? et cum ipsum sit unius naturae, quare quaeda rata ex ipso longa et stricta, et quaedam lata et brevia, et quaedam stricta parva et brevia ? Et unde venit diversitas colorum illorum animalium ? Et quare ex humido illo non generatur planta ? praecipue cum corpus putrefactum fuerit planta sicut arbor vel herba : cum enim facilioris sit generationis planta quam animal, videretur forte alicui potius ex putrefactis debere generari plantas quam animalia.
Ad omnia autem ista satisfacientes dicimus, quod Aristoteles optime reddit causam generationis ex putrefactione per hoc quod dicit, quod calor est naturalis quia disgregat, licet enim corrupta sit proportio quam habuit ad humidum secundum quod est humidum putrefacti corporis, tamen non in totum corrupta est : quia remanet illius proportionis genus : et per hoc facit constare humidum extractum in generatione alterius rei, praecipue animalis imperfecti et frigidi, sicut sunt vermes, et ranae, vel serpentes, quorum corpora fere in toto sunt similia. Humidum etiam non in toto amisit proportionem simpliciter : sed destructa in specie proportio, remansit in genere : et ideo subtile ipsius fit seminarium alterius generati : sicut enim in semine animalis est vis formativa secundum naturam illius seminis, quae vis est in spiritu spumoso et naturali seminis, et operatur per calidum naturale, ita vis in generatione animalis imperfecti remanet in subtiliori humido putrefacti, quod primo extra constat in pellem per frigidum partes faciens constare : deinde calidum quod est in ipso, dissolvit aliquid de subtiliori humido, et facit inde speciem quamdam panni, scilicet pellem
Illam constantem in circuitu, et efficitur vehiculum virtutis formativae quae est ex humido, et ex illa educitur forma animalis : et per hoc patet qualiter ille calor naturalis est, et terminatur, et qualiter non naturalis, et dissolvit. Dictum autem Averrois est imperfectum. Verum est enim quod omnis generatio causatur ex stellis secundum quod feruntur in obliquo circulo communiter. Sed hoc non sufficit ad causam in speciali sciendam, sed potius addendum est quod diximus. Fiunt autem hujusmodi multa animalia, propter divisionem seminalis humidi eorum, quod putrefactum et successive et in diversis partibus educitur, et ex partibus quarum complexiones aliquando sunt diversae, sicut est os, et caro, et nervus. Causa autem diversitatis animalium generatorum, est divisio seminis in matrice : et hoc modo etiam hoc est quod dividitur humidum per vices et per loca eductionis ejus de putrefacta : et ideo multiplicantur animalia. Et causa similitudinis horum animalium est similitudo educti humidi de corpore, et homogeneitas humidi causa est quod habent totum corpus simile, et non sunt composita ex multis heterogeniis partibus. Quod autem quaedam sunt longa et stricta, quaedam autem brevia et lata, causatur ex diversitate complexionis humidi. Ex cholerico calido et sicco generatur vermis longus et strictus, eo quod calor multum extendit ipsum, et humor cholericus non multum est dilatabilis. Ex phlegmatico autem frigido et humido generatur animal latum et breve, quia humor aqueus multum est dilatabilis, et frigiditas non multum extendit ipsum. Ex sanguineo autem generatur medium inter longum et breve, propter calidum et humidum temperata. Ex melancholico autem naturali, animal generatur strictum et breve : et quia frigus non permittit extendi, et siccitas non permittit ipsum dilatari. Ex melancholia autem accidentali quae est adusta, generatur valde longum exile : quia in fervo- re caloris ejus multum extendit ipsum, et siccitas immoderata attenuat ipsum : sic enim cholericum crocei est coloris, et sanguineum rubeum, et phlegmaticum album, et melancholicum nigrum : et si quorum materia permixta est, horum etiam quantitas et color necessario permixta erunt. Planta autem in tali generatione nunquam generatur, quia planta terrestris substantiae est multum : et humidum quod per putrefactionem educitur, subtile est et multum aereum, quod materia esse non potest plantae, sed aliis. Et ideo etiam in animalibus natis ex putrefactione frequentissime crescunt alae : quia volatiles vermes sunt de leviori et subtiliori humido.