CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
De digestione et indigestione, et qualiter dividuntur species.
Postquam autem diximus quid est generatio mixtorum, et quid corruptio illi generationi opposita, quae putrefactio vocatur, relinquitur profecto dicere consequentes species activarum virtutum quae communes sunt, et continent sub se alias : quia de communibus prior est speculatio. Vocamus autem species effectus quos efficiunt virtutes activae ex his quae subjiciuntur eis, et constant per naturam, sicut sunt sicca et humida, quae sunt in rebus mixtis : haec enim superius diximus esse subjecta qualitatum activarum, calidi videlicet et frigidi. Species autem communis calidi est digestio : haec autem species calidi sub se continet alias tres, scilicet pepansim, epsesim, et optesim. Frigidi autem communis species est indigestio opposita digestioni. Hae autem species sunt super dictis speciebus digestionis oppositae : homothes enim opponitur pepansi, et molinsis opponitur epsesi, stateusis autem opponitur optesi. Non oportet autem aliquem arbitrari, quod nomina istarum specierum digestionis et indigestionis de omnibus dicantur secundum unam rationem de quibus dicuntur : quia dicuntur non univoce, sed per prius et posterius et per metaphoram aliquando : quia omnia illa nomina non sunt proprie rebus adaptata per omnia similibus et univocis : et ideo aliquando non oportet suspicari per hoc quod praedicentur de rebus (secundum nomen et rationem, sed potius per haec nomina intelligimus talia quae translative dictis digestionibus vel indigestionibus similia sunt.