CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
Qualiter in diversis diversimode dicta est digestio, et quod eadem sunt signa digestionis et indigestionis.
Si autem, ut dictum est, humida proportionaliter ad naturam maturatio et completio digestio est, erit in diversis diversimode et quasi homonyme dicta digestio : maturat enim aliquando calor naturalis humidum segregando ipsum a faeculento terrestri, quam virtutem habet calor, et ex hoc quod est congregativus homogeniorum et separativus heterogeniorum, sicut fit in musto cum digestum est, quia tunc defaecatum est : in musto enim sunt duo calores, scilicet naturalis et loci ubi crevit qui infusus est calore magno solis, et substantia terrestris permixta. Movent autem isti duo calores in opposito : unus quidem determinando partes naturales vini, qui est naturalis : alter autem dissolvendo grossitiem et separando partes heterogenias, qui est accidentalis innatus ei a loco : et ex illis duobus motibus calorum componitur motus qui est ebullitio musti : quia autem partes subtiliantur et dividuntur, et invenit viam terrestre ad descensum, et ideo faeces resident in fundo, et evolant partes ignis accidentales, quibus eductis depurantur partes subtiles vini, et residet humidum aereum dispersum spiritualiter in vino : propter quod mustum est multum spumosum antequam resideat in ipso humidum aereum, quo residente coadunantur partes vini per frigus aeris et complexionale, et efficitur vinum suave ad bibendum : coadunatis enim partibus restringitur in ipsum naturale calidum, quod ante evolavit cum igneis partibus loci. Ex his patet quare mustum magis inebriat quam vinum, cum tamen vinum naturaliter sit calidius quam mustum : haec enim causa est, quod licet in musto sint partes terrestres essentialiter frigidae immixtae quae non sunt in vino, tamen mustum vaporosum est propter spirituale humidum aereum non coadunatum in ipso : et quia vaporat duplici calore, quod non facit vinum : quod autem vaporosum est, oppilat vias cerebri, et impedit virtutes animales ad perceptionem et motum : et ideo etiam ebrii incertae sunt discretionis et motus, et oblivionem patiuntur suorum operum propter nimiam humorum abundantiam quae fit ex vino vel alio inebriante, in qua delentur statim imagines antequam reponantur et sigillentur in virtute memoriali. Aliquando etiam agit calor in humido non proportionato naturae alicujus mixti ad deducendum, sicut videmus nodositates in plantis, et in animalibus nascentias et apostemata, quae tunc dicimus matura cum maturata est sanies ad educendum : primo enim in confluxu humorum calido propellente eos et expellente est calor quasi calor febris magnus et acutus, et humor est immixtus substantiae membrorum, et non potest educi : resolvente autem calido continue aliquid de humido subtili calidiori, et deducente per poros plures vel unum, acuitur apostema versus partem ubi plurima est materiae evaporatio : postquam autem evaporavit subtilius humidum et igneum terreum quod est ibi, immiscentur cum aqueo, et incipit humor inspissari et solvi a partibus membri quod apostematum est : et calor temperatur propter essentiale frigus terrestrium partium et aquearum, et residet spirituale aereum, quod evaporabiliter dispersum fuit in apostemate : et tunc maturum est apostema, et intus educi-
tur sine laesione. Eodem modo est de apostemate oculi quod ophthalmia Graece vocatur : primo enim decurrit humidum subtile calidum quod continue maturatur, donec sit lippitudini simile, quae creatur ex grosso terrestri humido contrahente extremitates lachrymarum. Eodem autem modo fit in caeteris humidis sive ad convertendum in substantiam mixti, sive ad sequestrandum, sive ad deducendum. Cunctis autem maturatis in communi evenit hoc pati, quoties materia quae est humor, proportionaliter vincitur a calore naturali : haec enim materia est quae terminatur ab eo calore qui est naturalis. Naturale enim humidum est ad retinendum vel ad educendum quod est ita diu decoctum donec sit in ipso proportio : quapropter eadem sunt signa sanitatis et digestionis, sicut patet in urinis et egestionibus secessionum, et in aliis superfluitatibus, sicut sunt sputum, sudor, et alia : unumquodque enim eorum dicitur digestum quando declarat, quod calor naturalis vincit super humidum, quod ante fuit indiffinitum, hoc est, non in fine proportionali positum.
Et ideo necesse est quod digesta sint omnia grossa, eo quod calor ab eis resolvit multum humidum, et cum relicto commiscuit multum terreum decoctum : et sunt in effectu calidiora, quia diutius agit in eis calidum : et ideo amara et acuta in suis odoribus et saporibus inveniuntur : calor enim diu agens in humidum commixtum, tales effectus relinquit in ipso, scilicet grossius et siccius et lenius, eo quod multum resolvit de substantia ipsius : et lenius facit sive mollius, quia amittit extensionem quae fuit per calidum vaporabiliter resolvens humidum. Tantum ergo dictum sit de digestione.