CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
De pepansi qualiter est prima, et quid est quod dicitur multipliciter.
Inter species digestionis prima pepansis est, eo quod illa simplicior et naturalior prima : quia ipsa est ex simplici actione calidi in humido seminali, sicut jam diximus. Nomen autem pepansis est digestionis cujusdam : et ideo pepansis est digestio quaedam, et non generalis, nisi vocabulum speciei generi aptetur. Dicitur enim pepansis proprie digestio alimenti in fructiferis plantis : et quia digestio generalis completio quaedam est humidi, sicut ostendimus, oportet etiam specialem digestionem quae pepansis est, completionem quamdam esse. Dicimus enim pepansim esse completam quando semina plantarum per calidum digerens ad haec deducta sunt, quod tale alterum possunt producere, quale sit ipsum fructiferum, hoc est, planta quae semen protulit. Cujus probatio est a simili et in aliis : quia nos in omnibus completum dicimus illud, quod tale alterum perficere potest, quale est ipsum : cum enim inter vegetabiles potentias ultima sit generativa, necesse est quod ipsa sit complementum ipsius : eo quod a fine et ultimo est rei completio : et ideo humidum seminale in ea perfectum est in semine producto, cum potest producere plantam similem in specie ei quae semen producit. Erit autem a nobis sermo habendus de hoc in scientia de partibus animae vegetabilis. Hoc igitur est pepansis proprie et secundum speciem dicta quae pepansis vocatur. Dicuntur autem multa popana singulariter ad omnia seminalia, et quaedam humida illis similia metaphorice transferuntur : ea enim quae quocumque modo maturantur ex calore naturali solo agente in humido seminali vel nutrimentali in hoc pepana dici possent, quod maturatio Ipsorum est frigore ab actione caloris simplicis, non tamen omnia haec secundum unam ideam, hoc est, forma generis vel speciei dicuntur, sed quorumdam erit nomen ad genus accomodatum, quorumdam autem erit per metaphoram. Sicut autem diximus nos, nomina non habemus propria quae nominent uniuscujusque compositi sive mixti factam maturationem universali calore et naturali frigore circa humida quae terminantur ab Ipsis. Si enim sumatur pepansis specialiter in fructiferis, erit planta multipliciter fructifera ex humido radicali
suo : in radice enim est fructifera stipitis et virgarum et foliorum et radicum lateralium, quod non possunt perficere nisi humidum radicis esset completum ad haec producenda, quae digestio fit in plantae radice quae trahit nutrimentum de loco qui circa radicem est : et fit prima ejus digestio in terra, in qua separatur grossum non potens nutrire a subtili convenienti ad radicem et generationem : propter quam segregationem planta ventrem non habet, qui creatus est in animali propter hujusmodi separationem : tracto autem convenienti nutrimento solis calore elevatur hoc in stipite et ramis, et fit digestio in ipsis ad productionem ramorum et virgarum ex grossiori et terrestri humido, ad productionem foliorum ex magis aqueo, et ad productionem florum ex magis subtili, et per consequens productio fructuum : quia aliquando sunt semina in folliculis terrestribus : aliquando sunt semina in fructibus carnosis, sicut poma, et pyra, et uva, et ficus, et hujusmodi. Omnia haec complentur calore solis et plantae ad esum et fructum, exigunturque in eis tres maturitates, sive sint ad esum, sive ad producendum : quarum prima est quae fit In planta, in qua resolvitur humidum superfluum et commiscetur terrestri cum humido naturali, et induratur semen et inspissatur secundum substantiam suam : deinde per calorem solis qui evaporabiliter resolvit in Ipso humido, resultat ab eo humidum superfluum : postea autem cadit fructus de planta, et frigiditate loci juxta terram, temporis, et naturali, quam habet in partibus terrestribus et aqueis, adunatur spirituale humidum, quod vaporabiliter calore solis dispersum est in ipso, et residet ad humidum aqueum : et hoc reprimitur infra partes terrestres sibi commixtas : et tunc fructus est esibilis et saporosus, et semina quae sunt in ipso excedentia, ex ipsa efficacia sunt ad aliam plantam producendam. In omnibus autem his modis diversitatis dicitur planta pepana, et humidum quod est in ipsa, pepanum : et de his ex intentione quaeretur in libro de Plantis, et fructus pepanus, et semen pepanum. Pepansis autem ad genus extensa est, quae dicta fuit superius, quae est maturitas uniuscujusque humidi, ex quo fit commixtum corpus, an ex ipso potest produci mixtum corpus secundum actum per virtutem formativam quae operatur per calorem non in quantum humidum est, neque in quantum siccum est, sed potius operatur per eum in quantum naturalis est : et haec est causa quod pepansis alia est ab epsesi et optesi, sicut diximus supra : quia cum sit tripliciter consideratio caloris, in quantum est naturalis, et in quantum in humido, et in quantum cum sicco, tres oportuit species esse digestionis et non plures. Si autem per metaphoram trahatur pepansis ad aliquam proprietatem ex parte materiae, salvato tantum efficiente proprio qui est calor in quantum est naturalis, tunc erit in humido expellendo a natura et partibus mixti corporis : et sic pepansis dicitur esse sanguinum et nascentiarum et similium, sicut urinarum et egestionum. Sanguis enim dicitur pepanus, quoniam est maturus ad educendum in magnis apostematibus ex corrupto sanguine generalis : et similiter in nascentiis quae sunt pustulae vel parva apostemata, hoc est, quando humidum attractum ad locum apostematis et sufficienter digestum, sicut diximus ante, cum de digestione in genere loqueremur. Impossibile est enim quod calor naturalis aliquid digerat, nisi vincat id proportionaliter : vincendo autem solvit quaedam, et inspissat alia in commiscendo eis terrestria : et ideo cum fuerint maturataper calorem, spiritualia quae aerea sunt, spissantur ad aquea in remissione caloris, et aquea spissantur permixta terrestribus : et generaliter dicendo cuncta quae maturata sunt, ex subtilibus semper mutantur in grossiora et crassiora. Cujus causa est, quia calor naturalis quasdam partes ejus quae niaturantur agit miscendo in seipsa,
sicut facit de partibus grossioribus quae solvi non possunt : quasdam autem ejicit quae sunt subtiliores, et facile resolubiles : et de eis in sermone de communi digestione satis dictum est.