CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
Et est digressio declarans de permutatis ex una digestione in aliam, et qualiter digestione cibi laborantibus est utendum.
Est autem dubium de permutatis ab epsesi in optesim. Si autem epsetica interius arent, si postea optesi complentur, resolvet calor hujus siccus humidum quod est in superficie, et ita erunt et exterius et Interius sicca : ergo non epsetice nec optetice, nec epsetica nec optetica, ut videtur. Adhuc autem sicut est permutatio elixationis in assationem, ita est permutatio assationis in elixationom : assata autem sunt exterius sicca, et interius humida, et illa per sequentem elixationem privantur interiori humido, et humectantur extra, ut videtur. Amplius hi qui manibus victum quaerunt, motu et labore calorem excitant : calor autem resolutivus est spirituum, et ductivus caloris ad exteriora: eductus autem ad exteriora calor diminuitur in interioribus, et per consequens non valet complere digestionem cibi duri: ergo his qui manibus victum quaerunt, non est conveniens cibus durus, sed mollis : mollis autem est elixatos : tales ergo uti debent cibo elixato. Adhuc quo cibo utentur laborantes labore spirituali ? his enim cerebrum in motu est et calidum : cerebrum autem calidum, humidum quod est in stomacho trahit ad seipsum, et convertit in catarrhos : ergo talibus malus est cibus molli et humidus, scilicet elixatus : et ita videtur quod etiam philosophantes uti debent assis et non elixatis.
Ad omnia autem talia dubia sciendum, quod elixatum secundum ordinem digestionum potest compleri per optesim, et non e converso : quia cum elixatur usque ad decursum humidi ab interioribus ad exteriora, tunc humidum propter calidum siccum in optesi redit ad interius, et interiora manent humida : quia via non clauditur propter optesim, sed potius aperitur : in optesi autem clauditur via exterius, et comburuntur exteriora, ita quod non possunt mollificari et accidentali humido postea in elixatione : et ideo humidum quod est intus, non revocatur ad exteriora per calidum humidum elixans, et ideo manent habentia proprietatatem assatorum. Illi autem qui victum quaerunt manibus, non habent laborem nisi proportionatum viribus : quia aliter cito induceret lassitudinem, et subjecti destructionem : et ideo non omnino con-
sumit et dissolvit, sed multum convertit nutrimentum, et velociter portat ipsum ad locum ubi calor abundat : calor enim talium plus consumit de cibo quam convertat, nisi cibus resistat calori per hoc quod est durus : et ideo talibus conveniunt assa et dura : quia mollia dissolverentur in ipsis in sudores : convertens autem calor digestivus durum in talibus portat ipsum ad. locum ubi abundat motus : et ideo fabri in brachiis majores sunt, quia plus de nutrimento deportatur ad brachia eorum, et ex colore indurescunt eis nervi et carnes in membris illis, et eadem causa improportionaliter grandescunt crura fullonibus, et non tantum est,hoc aliquando in se, sed in filiis: quia filii fullonum frequenter nascuntur cum magnis cruribus, et filii fabrorum cum. magnis brachiis. De philosophantibus autem e converso est : quia spiritus in ipsis cedit in virtutem spiritualem, et ideo minus in eis viget virtus naturalis : quia tota materia transit in animalem spiritum, et ideo nisi mollibus utantur et elixatis, remanet humor cibi putridus indigestus. Motus autem cerebri etsi attrahat, tamen etiam consumit, et ideo illud accidens non multum nocet. Et per hoc patet solutio omnium dubitatorum.