CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
De duro ei molli, quae sunt primi effectus humidi et sicci, et sunt causa multorum aliorum, et de ordine dicendorum,
Tangemus ergo duos effectus sive passiones effectas in humido et arido, qui sunt causae mullarum aliarum passionum : et ideo corporalium passionum corporum determinatorum per humidum et siccum necesse est causas primas existere, qui dicuntur durities et mollities. Ex. humido enim et arido tanquam prius causata necesse est quod sint duo haec, scilicet durum et molle. Durum roim est, quod non cedit in seipsum quando tangi- tur vel comprimitur, sed potius empipedum ad tactum, hoc est, circa mensuratum in magnitudine sua et figura remanens : et hoc ideo est, quia non cedit : quia quod cedit, figuram amittit et dimensionem quantitatis quam prius habebat : sed quod resistit, retinet eam quam habuit prius figuram et quantitatem. Molle autem est, quod cedit in sui profundum, sed non cedit circumfluendo tangens ipsum : unde aqua non est molle quid, quia quando tangitur, non cedit a figura et quantitate sua in profundo : quia tunc retineret vestigium tangentis eam, sed potius aqua circumstat et circumfluit id quod tangit eam. Nec est etiam dura, quia est empepidum, ut dictum est, et non cedit impressioni in profundum. Unde durum est, quod habet potentiam naturalem ad resistere tangenti. Molle autem est, quod habet ejusdem rei impotentiam. Et durum est, quod vincit siccum in humido continuante ipsum. Molle autem, quod vincit humidum in sicco terminante ipsum. Unumquodque autem istorum dicitur dupliciter, scilicet absolute et simpliciter durum, sicut lapis : et molle simpliciter, sicut pasta. Et in comparatione, sicut lignum quod durum est ad pastam, et molle ad lapidem, et sic de aliis. Simpliciter enim durum et molle dicitur, quod simpliciter est tale. Ad alterum vero dicitur durum et molle, quod in comparatione ad unum durum, et in comparatione ad alterum est molle. Istam enim comparationem necesse est esse in physicis propter motum : quia omnis motus inter opposita est : et ideo cum fit durus, oportuit quod aliquid mollitiei esset in ipso : et sic in comparatione ad id ad cujus duritiem movetur, fuit ipsum necessario molle : et in comparatione ad id. ad cujus mollitiem mutatur, fit necessario durum, quia medium in motu comparatum extremo, est extremum, ut probatum est in quinto Physicorum . Cum autem.media non sunt de-
terminata per speciem et numerum inter absolute durum et absolute molle, necesse est quod durum et molle sint indefinita ad invicem secundum magis vel minus esse durum vel molle. Si autem aliquis quaerat, quare nos ad sensum diffinimus durum et molle? scias, quia nos omnia corpora sensibilia, hoc est, primis qualitatibus sensibilibus distincta judicamus ad sensum : et quia primorum sensibilium est tactus, propter hoc nos durum et molle necesse habuimus diffinire ad tactum : quia in judicando de naturis eorum., freti sumus et usi tactu tanquam medio per quem accepimus sensum et species eorum de quibus judicamus : et ideo dicimus esse durum, quod objicit tactum non cedens ei. Molle autem quod fugit tactum cedens in sui profundum : et quia diffinitione duri et mollis separantur quasi per contradictionem quae non habet medium, et ideo necesse est quod omne corpus terminatum per siccum et humidum, sit durum et molle : aut enim cedit factui, et tunc est molle : aut non cedit, et tunc est durum. Cedere autem et non cedere diffinitur per affirmationem et negationem. Si autem non cedit, tunc est durum coagulatum, quia tunc est determinatum coagulatione : quia terminatum hic voco, cujus partes constant sub forma mixti, et hoc in duro fit per coagulationem. Quam ob causam dicendum est de coagulatione, quoniam omne corpus sive sit molle, sive sit durum, determinatur vel coagulatur per coagulationem actu vel potentia : quia molle in quantum vincit in eo humidum, non est bene terminatum in partibus : quia in quantum cedunt, diffiluunt partes ipsius : et tunc terminatur quando coagulatione induratur, quia tunc constant partes ipsius. Liquefactio etiam solvit partes, et tunc diffluunt et non constant: et ideo universa corpora mixta, quorum partes vere constant et determinatae sunt, non sine coagulatione constant et determinantur : quapropter, ut diximus, pri- mo post durum et molle erit dicendum de coagulatione, etc.