CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
Quae causae assignandae sunt coagulationis ei Iiquefactionis, et aliarum impressionum mixti corporis, et de ordine impressionum de quibus dicendum est.
Dicentes autem de coagulatione oportet nos dicere causas ejus, quaecumque sufficiunt ad propositi nostri in hac scientia intentionem. Nos enim nos habemus dicere hic de forma specificata corporum, quoniam tractatus de illa secundum se considerata pertinet ad Philosophum primum : nec habemus hic dicere finem, cum nos investigemus passiones humidi et sicci in corpore mixto, quae fiunt in eis ab actione calidi et frigidi : et ideo nos non habemus hic dicere nisi effectum et passionem quam imprimit efficiens qualitas in passione quae forma materialis est passivarum qualitatum in corpore mixto, et vocatur haec passio sive materialis forma proprie impressio, quoniam de talibus impressionibus in mixto corpore existentibus nostra est intentio hic facere tractatum. Efficiens autem est causa unde est motus inducens talem impressionem in corpore mixto et humido et sicco. Passio autem inducta per efficientem, species est materialis, sive impressio quam reliquit efficiens in corpore mixto, ex hoc quod mixtum est ex humido aqueo, et sicco terreo. Hae ergo causae dicendae sunt coagulationis, et liquefactionis, sive diffusionis, sive durationis, et mollificationis : efficiens autem taliter in corpore mixto, ut diximus, efficit esse quod efficit duabus virtutibus sive qualitatibus activis : et similiter id quod patitur, patitur duabus qualitatibus passivis, sicut dictum est in hujus libri principio : facit enim utique efficiens quod facit calido et algido sive frigido : et hoc duobus modis quia passio quae impressio vocatur, et species mixti in quantum est ex humido et sicco mixtum, inducitur praesentia vel absentia calidi et frigidi : sicut cum calidam solvit sua praesentia metallum, fugat primo frigidum, et postea facit ipsum absens, et cum frigus coagulat metallum, educit calidum, et facit ipsum absens : et ideo absens calidum coagulat metallum. et absens frigidum liquat metallum. Si enim unum et idem sua praesentia et absentia facit oppositos effectus, oportet autem sic esse in omnibus physicis propter motum in quo semper unum contrariorum abjicit alterum, et in motu praesens est utrumque contrariorum : sed in termino motus abjicitur alterum : et haec est causa quare hic loquemur de absentialiter et praesentialiter agente. Volentes autem dicere de coagulatione, necesse habemus dicere quaecumque priora sunt ea secundum naturam, et haec sunt illa quae praedicantur de ipsa, a quibus consequentia non convertitur. Quaecumque autem coagulantur, arescunt quodammodo, sicut infra dicemus : quia aut humidum in eis extrahitur per calidum, et tunc simpliciter arescunt : aut humidum in eis comprimitur, et tunc arefiunt secundum aliquid: sed non quaecumque arefiunt, coagulantur : quia quaedam arefacta discontinuantur : et ideo de arefactione aut coagulatione tractabimus. Sicut autem diximus, patiens etiam patitur duabus qualitatibus passivis, quae sunt humidum et siccum : et ideo omne passibile corpus quod susceptibile dicimus harum impressionum, dicimus esse humidum, si abundat in eo humidum, vel siccum, si abundat in eo siccum, vel ex his si per contemperantiam quamdam utriusque sit in eo humidum et siccum. Corpus autem quod primum subjectum est et causa humidi,
dicimus esse aquam : et quod primum subjectum est et causa sicci, est terra. Ista enim duo corpora, quia grossa sunt et materialia, inter humida et sicca corpora simplicia et prima, sunt magis passiva : haec enim ostendimus in scientia de Generatione et Corruptione : quia calida magis formalia et activa sunt : frigida autem magis materialia et passiva : propter quod etiam gelidum sive frigidum sunt magis de numero passivorum, eo quod sunt in elementis passivis et materiali.bus : et ideo frigidum minus est activum quam calidum, quod non est nisi in formalibus corporibus. Terra autem et aqua ponuntur esse frigida per naturam : et ideo frigidum et activum et corruptivum quasi secundum accidens : quando enim circumstat calidum, tunc comprimit calidum in rei profundum, et multiplicatum ibi calidum urit : et tunc frigus urere dicitur, sicut laeduntur et uruntur flores in vere, ut diximus supra: unde tunc non urit ut calidum per naturalem efficaciam, sed potius constringendo calidum et circumstando ipsum et expellendo in rei profundum, etc.