CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
Et est digressio declarans quid est conglutinatio et coagulatio et impinguatio et coadunatio, et opposita istorum.
De liquefactione et coagulatione deinceps simul dicemus. Diximus enim jam quid est coagulatio. Ostendemus ergo primo hic differentiam inter conglutinationem et coagulationem, impinguationem et coadunationem, antequam dicamus sententiam Philosophi de causis coagulationis. Dictum autem, quid est coagulatio in communi, sive fiat calido, sive fiat frigido : et scitur ex illo communi coagulatio in specie dicta, quae est facta per calidum, et quae est facta per frigidum : et quoniam una est essentialiter et actualiter sicci, alia autem est essentialiter quidem humidi, actualiter autem sicci. Conglutinatio autem est partium quaedam colligatio per humidum partes sicci retinens, et ideo fit calido, frigido, et humido : quia si sit humidum vincens siccum, et sit tenue, tunc humidum propter hoc quod est non determinatum proprio termino, facit unam partem sicci fluere ab alia, et tunc dissipantur partes mixti : calidum autem educens subtilius humidum, movet siccum in humidum, eo quod calidum est commixtivum : propter quod efficitur humidum viscosum et spissum, et per consequens conglutinativum. Fit autem per frigidum comprimens humidum, quod cum moveatur ad centrum sicci, secum retrahit sicci partes quae effluxerant, et sic conglutinat eas. Per humidum autem fit in eo quod est multum siccum, ita quod discontinuatur : si enim illud proportionaliter infundatur humido, conglutinabuntur partes ejus. Impinguatio autem est constantia aerei cum aqueo et terra subtili. Fit autem a calido humidum subtile extrahente et terreum et aqueum in aere non movente, et sic aereum inspissante et retinente cum aqueo quod terreo subtili est permixtum. Si hoc enim modo oleum eliquatur per eductionem ex communi corpore mixto : et hoc modo humor seminum omnium fere oleagineus est : sic etiam frigidum in eo cujus aereum nimis subtile est, et non residet cum aqueo et terreo subtili : tunc enim frigus gravat et spissat aereum, quia potest subintrare in ipsum cum sit rarum, et trahit ipsum in aqueum : et tunc est pingue id quod sic constat : multum enim aereae substantiae habent omnia pinguia : propter quod fomenta sunt ignium, et superenatant, et de facili spumant, et diu remanent spumosa propter viscositatem suam et densitatem
spiritus et humoris aerei. Coadunatio autem est collectio partium sub uno actu formae vel mixti corporis : et hoc fit quidem a generante quod est calidum proportionaliter terminans, de quo supra fecimus tractatum. Fit etiam frigido ex parte materiae comprimente partes, ut attingere et ambire possit ea forma vel actus mixti corporis. Ex dictis autem per oppositum innotescunt contrajacentia : quia liquefactio coagulationi opponitur, defluxio autem conglutinationi, et attenuatio sive macies impinguationi, et coadunationi per contrarium respondet dissipatio. Est autem attendendum, quod nos secundum Aristotelem doctrinam de istis non agemus in speciali, sed in genere tantum generales causas eorum inquirentes, etc.