CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
De omni causa materiali ei efficiente causa coagulationis et conglutinationis et impinguationis, et eorum quae sunt his contraria.
Quaerentes ergo causam in. contrarium dicamus simul de coagulatione quae est ut generatio mixti, et de liquefactione quae est ut corruptio ipsius, et quaeramus primo materiam istorum. Dico ergo quod illa quae coagulantur et liquantur, sunt materialiter aqua, vel aquae species, vel communiter ex aqua et terra: cum enim ipsa oporteat essentialiter esse humida, non possunt esse ex terra sola : et ideo non potest esse nisi duplex materia ipsorum quae dicta est. Efficiens autem causa coagulationis est calidum, vel gelidum, vel aridum : sed aridum non coagulat proprio agendo, sed potius per commixtionem substantiae suae ad humidum : aut si coagulat, non ingre- diendo substantialiter in humidum : tunc enim non. agit solum, sed ut conjunctum cum calido, vel conjunctum cum frigido : frigido enim sicco coagulatur metallum, et calido sic coagulatur later : et in talibus calidum et frigidum sunt principaliter agentia : et siccum per illa in quantum sic, obviat humido ne defluat liquando per suam contrarietatem. Quia autem coagulatio fit calido frigido et sicco conjuncto cum eis, oportet quod quocumque istorum modorum fiat coagulatio, quod solutio illius ejusdem fiat per contrarium ejus quod coagulavit : quae enim a sicco calido sunt coagulata, tantum illa solvuntur a frigido humido, sicut sal : quae vero ab humido sunt conglutinata, eo quod humidum nihil coagulat, illa solvuntur ab igne : coagulans enim humidum superest aqueum, quia aereum humidum propter hoc quod spirituale est et non incorporatur, nihil conglutinat : cum enim sit aqueum humidum factum, oportet quod solvens conglutinationem factam per ipsum, sit calidum siccum sicut ignis qui extrahendo humidum dissolvit partes terrae conglutinatas. Est autem forsitan alicui dubium, utrum aqua aliquid conglutinet, cum ipsa potius diffluxionis partium sit causa. Videtur enim conglutinare mei elixatum, quia cum in frigida aqua ponitur, incipit constare, et quasi conglutinari et coaguari. Sed ad hoc dicendum, quod aqua per abundantiam humidi circumfluentis nihil conglutinat vel coagulat : sed potius frigus quod est in aqua hac, inspissat et conglutinat partes mellis per calidum elixans primo solutas : humidum autem faciens diffluere mel vel subintrare in mel non potest propter viscositatem mellis et suarum partium cohaerentium. Quaecumque igitur sunt de materia aquae, nec ab igne conglutinantur nec coagulantur : quia ab igne solvuntur talia. Idem enim eidem et secundum idem non potest esse causa contrariorum effectuum. Amplius cum talia coagulentur in. eo quod ascendit ab
Ipsis calidum, manifestum est, quia si in eisdem accedant, quod tunc solventur: talia enim conglutinantur a gelido ut ab efficiente causa : et quia a gelido coagulantur talia, ideo non impinguantur : oportet enim ad hoc ut aliquid inpinguetur, quod aridum quod est in ipso constet et pars humidi subtilis evaporet : nihil autem recedit evaporans per gelidum. Hinc est etiam, quod inter ea quae sunt humida, sola aqua non impinguatur : quia si evaporat pars ejus, in remanente non constat una pars cum alia plus quam primo fecit, sicut diximus in superioribus istius scientiae libris, cum de aquis tractaremus, etc.