CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
Qitod eorum quae non arescunt a calido, propria materia est aquea, et efficiens est frigiditas.
Ab omnibus autem hujus arefactionis, hoc est, per calidum ad arefactionem vel arefactionis speciem deductum, est aqua vel aquae species : et ideo de diversitate illorum in coagulatione et impinguatione
volumus facere tractatum similem ei quem fecimus de diversitate eorum quae sunt communiter terrae et aquae. Materiam autem omnium istorum dicimus esse aquam : et hujus signum quoddam, quia vapor non resolvitur nisi ab humore aquae : vaporem enim dicimus evaporationem sive exhalationem humidam, et fumum dicimus exhalationem siccam, sicut in antecedentibus libri hujus docuimus. Si quis autem ingeniis experimentorum colligere velit, vapor resolutus ex talibus constat in ipsis, et inspissatur in aquam. Constat ergo quod elevatur ex aqua. Sunt ergo aquae species quaecumque evaporant vapore exhalationis. Quibus autem deest potentia vaporandi, fumanti a sunt, et sunt terrea sicca, habentia humidum victum per siccum terreum. Et ideo aquam generalius hic accipimus quam superius, ubi diximus aquae species esse, quod nullam vel exiguam habet hypostasim in fundo, et non habet viscositatem : hic enim dicimus aquam esse id cujus humidum vincit siccum quod in ipso est, et facit ipsum fluere : quia ille actus humidi secundum se, ex hoc quod ipsum non terminatur proprio termino Habita autem propria materia istorum dicemus proprium efficiens eorum, quod ea deducit ad aliquam speciem arefactionis, quae sunt coagulatio et conglutinatio et inspissatio, sicut superius habitum est: et quod ea etiam aliquando deducit ad impinguationem, quando species arefactionis in eis inducere.non potest. Diximus autem supra quod quaedam istorum a geiido impinguantur et desiccantur coagulata. Gelidum enim aliquando coagulat et arefacit aquam, sicut patet in metallicis. Aliquando autem impinguat, quando aerem inspissat ad aquae humorem., sicut supra ostendimus in oleo . Conglutinationem autem quae fit per humidum viscosum, quod comprimit frigus in partes sicci ut cohaereant, supra diximus esse quamdam speciem arefactionis. Haec igitur quae non recipiunt arefactionis species a calido sicco, quantum ad materiam sunt aqua in communi accepta : et proprium efficiens eis coagulationis et impinguationis est calidum.