CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
De diversitate eorum quae sunt fluida, aquea, et coagulantur vel impinguantur.
Tangamus ergo nunc omnem diversitatem istorum : sicut autem tetigimus diversitatem istorum quae a calido impinguantur vel arescunt. Dicamus igitur resumentes, quod quaecumque impinguantur simul et coagulantur a frigido, sunt magis aquae : quia sunt in actu fluida, sicut aqua, et non sunt terminata, sicut terra, nec enatantia sunt, sicut aerea. Horum autem quae hoc modo materialiter sunt aquae plus, diversitas est multa: et sunt sicut vinum tenue, et urina, acetum, et lixivium, et serum. Acetum autem differt a vino, quia ex ipso partes ignis evolaverunt : et licet acutum sit in actione propter praecedens calidum naturale quod fuit in ipso, tamen frigidum est et plus aqueae naturae quam vinum. Lixivium autem voco quamlibet colatam aquam per combusta acuta pulverizata : et ideo omnes aquae alchimicae lixivia sunt
quaedam. Humidum autem aqueum fluens, quod hic vocamus aquam, natum est in calido sicco, aut in frigido sicco. Et siquidem est ex frigido sicco, tunc est eliquatum ab ipso, sicut serum : quia si adhuc esset cum ipso, tunc non esset species, quia coaguiaretur id. cui permixtum est a calido sicco : quod non contingit alicui quod est aquae species. Si autem est in calido sicco, aut est adhuc in ipso calidum siccum, aut evolavit ex ipso. Et si evolavit, tunc est acetum. Si autem est adhuc cum ipso, aut naturaliter, aut accidentaliter. Et si accidentaliter, tunc est lixivium. Si autem naturaliter, aut secundum viam generationis, aut resolutionis. Et primo quidem modo est vinum, et secundo modo est urina. Quaecumque autem a frigore densantur, illa per materiam diversificantur : quia quaedam eorum sunt aeris plus, et quaedam sunt terrae, et quaedam sunt communiter aquae et aeris, et quaedam communia aquae et terrae, cum tamen omnia sint fluida sicut aqua fluit. Voco autem densari omnia quorum partes plus incipiunt constare, sive indurentur, sive non indurentur: mel enim quod densatur, non induratur frigido etiam terrestri: et ideo etiam est siccum in virtute. Oleum etiam quod densatur frigido, est terrestre : et ideo etiam est aereum : vinum autem forte purum est aereum et aqueum : sanguis autem et lac sunt communia quantum ad materiam terrae et aquae. Haec igitur omnia densantur frigido, licet sint fluida: et ideo communiter loquendo aqueae species dicta. Magis autem inter omnia humida fluentia densantur citius, quae in essentia sua habent multa terrestria secundum virtutem, licet secundum actum sint fluentia, sicut sunt omnia fluida et humida ex quibuscumque fit nitrum et sales omnes, secundum salis omnem diversitatem: et quae in se habent lapideas vires, sicut sunt humi da ex quibus fiunt lapides. Quaecumque autem sunt simplicia de genere humidorum, sicut aquae quae est elementum, illa nec coaguiantur, nec densantur, neque spissantur a calore, sicut in antecendetibus est ostensum. Et quia aqua talem habet naturam, et serum est species aquae, relinquitur quod nec ipsum serum condensetur nec inspissetur a calido, sive adhuc sit infusum in subtantia lactis in lacte non coagulato, sive sit separatum ab ipso: cum enim non est separatum serum a lacte, exuri potest in lacte, quod evanescit sicut aqua exuritur : et tunc illa exustione elixatur terreum lactis, et fit stipticum : hoc enim in lacte fieri potest, cum lactis,substantia constet ex oppositis quae sunt terrestre grossum siccum, et aqueum humidum tenue. Qualitercumque ergo aliquis elixat terreum lactis, nunquam densabitur serum per calidum, sive faciat elixationem adhuc sero non separato a lacte, sicut faciunt medici lac opizantes, sive separent lac et serum. : lac enim licet sit fluidum, tamen frigido et lapidibus candentibus projectis in ipso et exstinctis, propter adustionem aquae et exsiccationem ferrei acquirit opiatae medicinae virtutem, cujus est restringere fluxum ventris, et obviare vaporibus facientibus fluxum et resolvere eos : et ideo lac tale dicitur opizatum, et utuntur eo medici contra fluxum immoderatum ventris. Sic ergo constat quod adurit serum et non inspissatur. Alio autem modo per coagulationem lactis sequestratur serum et caseus: et serum sequestratum si bene sequestratum est, nunquam postea inspissatur calido, nisi pinguescat : sed ad ignem si diu fuerit, exuritur et consumitur sicut aqua.