CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
De diversitate solubilium et insolubilium.
Quia vero corpora mixta non solum coagulabilia sunt et impinguabilia et conglutinabilia, sed etiam solubilia per liquefactionem et mollificationem, et nos jam supra diximus diversitatem omnium eorum quae sunt coagulabilia, sive per frigidum, sive per calidum, et diversitatem impinguabilium, restat ut hic dicamus de diversitate solubilium : et oportet nos cum eis dicere de insolubilibus, eo quod oppositorum est eadem disciplina. Dicamus ergo quod corporum quaedam solubilia, et quaedam insolubilia. Solubilia quidem, ut nitrum, et sal, et quaedam metallica. Insolubilia autem, ut later. Adhuc autem quaedam corporum sunt mollificabilia, ut cornu : quaedam immollificabilia, quemadmodum in artificialibus est later, et in naturalibus est lapis. Talis autem diversitatis corporum secundum has passiones causa est quod diximus supra , scilicet, contrariorum effectuum causae sunt contrariae : et ideo accidit quod si aliquid coagulatur duobus, scilicet arido et frigido, necesse est quod solvatur contrariis illis, quae sunt calidum et humidum : necesse est ergo quod omnis solutio fiat per ignem vel aquam, quia ista duo elementa in utraque qualitate sunt contraria : quaecumque ergo coagulante solo igne, illa solvuntur per aquam solam, sicut sales : et quaecumque ex humido frigido coagulantur, sicut metalla, igne solo solvuntur.
Si. autem aliquid coagulatur duobus, non simul sed successive agentibus, id est maxime insolubile. Talia autem fiunt corpora, quae sunt primo calefacta, et arefacta : et deinceps compleretur coagulatio eorum per algidum. In talibus autem contingit, quod postquam plurimum humidum egressum est, et res exsiccata per calidum et frigidum, comprimitur humidum quod evaporabiliter in eis post calefactionem remansit dispersum in partibus arefactis, et tunc partibus materiae adunatur. In tali autem compressione adeo coadunantur partes mixti corporis quod debet solvere ipsum si solvi posset, et ideo talia non solvuntur : calidum enim non solvit talia, quia calidum non solvit nisi ea quae coagulante frigido : haec autem calido sunt coagulata. Ista enim ab aqua, quae sunt frigida et humida, non solventur : quia aqua non solvit nisi ea quae calido solo coagulata sunt : ista autem coagulata sunt frigido, sicut posuimus : ferrum enim et caetera metallica propter hoc solvuntur calido, quia solo frigido infrigidata sunt coagulata : et sales solvuntur humido frigido, quia solo calido sicco sunt coagulata: ista autem cum sint coagulata tam calido sicco quam frigido sicco, non possunt solvi nec per calidum siccum, nec per frigidum humidum : quia aliter contingeret quod idem esset coagulans et solvens, et sic contrariorum secundum idem esset idem effectus essentialis, quod est impossibile.