CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
Et est digressio declarans dubitabilia quae sunt circa solubilia et insohabilia.
Oritur autem de dictis dubitatio. Si enim quaedam sunt insolubilia, eo quod ipsa coagulata sunt per calidum siccum primo, et postea per frigidum siccum, videtur quod etiam quaedam sunt insolubilia, eo quod ipsa primo sunt coagulata per frigidum siccum, et postea per calidum siccum : haec ergo diversitas debet esse inter homiomera mixta, praecipue cum talia apud naturam inveniantur : quia perspicuum corpus materialiter componitur de natura perspicui simplicis. Sunt autem multi lapides pretiosi perspicui, sicut crystallus, et beryllus, et multi alii : sunt ergo aquei quantum ad materiam : secundum ergo doctrinam in praecedentibus habitam non possunt primo coagulari nisi per frigidum : videmus enim quod non solvuntur per calidum : ergo sunt coagulati per compositionem frigidi primo, et postea per compositionem calidi : ergo oportet ostendi causas hujus insolubilitatis, vel doctrina est imperfecta. Amplius cum calidum sit determinans omnia mixta, videtur quod calidum sit dans ultimum complementum : ergo sua actio ultima debet esse complens coagulationem, et non actio frigidi. Amplius est frigus causa immobilitatis et privationis esse et motus : ergo nunquam potest esse completivum alicujus esse et generationis per coagulationem. Adhuc autem si calidum assati vum totum evaporare facit humidum, cum coagulando desiccat, efficitur res essentialiter sicca : in re autem essentialiter sicca multum potest comprimi humi- dum, eo quod nullum talo humidum sit in ipsa. Si forte dicas quoniam continuans humidum comnrimitur ner irigi-
dum, eo quod non sit sublatum per calidum : quia si hoc auferetur, corpus mixtum hic nihil esse videtur : quia si hoc humidum comprimitur per siccum, oportet quod ad centrum comprimatur : ergo relinquit exteriora, coactum stare in interioribus: ergo exteriora essent discontinua, et hoc non videmus.
Ulterius dubium est, quare talia quae primo coagulantur calido sicco, et postea frigido sicco, sint simpliciter insolubilia. Adhuc enim habent unum contrarium quod secundum se est solutivum, quod est humidum. Et si dicas quod humidum intrare non potest ut solvat, videtur hoc nihil esse : quia calidum potius est aperitiyum pororum quam clausivurn : post operationem ergo calidi melius et liberius intrat humidum quam ante. Si dicas quod frigore comprimuntur pori : hoc stare non potest, quia frigus non comprimit id quod est solidum : solidum autem jam corpus effectum est per arefactionem calidi sicci. Adhuc autem viae aliquae sunt per quas exivit humidum per calidum : istas autem vias nihil clausisse videtur : per illas ergo ingrediens humidum videtur posse facere solutionem. Adhuc autem videtur res terrestris insolubiliter per solum calidum siccum coagulata : ponatur enim later statim de fornace acceptus in humidum frigidum , quod est solutivum eorum quae calido sicco coagulantur, later non solvitur ita quod liquescat, licet forte scindi posset vel farinari postea : videtur ergo imperfecta esse doctrina ista de diversitate solubilium vel insolubilium. Dico autem ad omnia haec, quoniam ista doctrina perfecta est et bona : quoniam in corporibus mixtis, sive per artem, sive per naturam, nunquam potest incipere coagulatio a frigido, et compleri postea a calido : quia de necessitate in oppositione calidi in coagulato frigido intervenit solutio humidi quod est in
ipso : cujus probatio evidens est, quia coagulata frigido omnia sunt aquea, et sunt essentialiter humida, et coagulatio eorum est compressione humidi in ipsis. Cum ergo calidum agit in ipsa, necessario aget extrahendo humidum ex ipsis, ut faciat ea essentialiter sicca : nunquam autem extrahit humidum nisi prius solvat ipsum et vaporabile faciat : constat ergo quod intervenit solutio inter coagulationem a frigido factam primo, et arefactionem et coagulationem quae fit a calido : et ideo illa non possunt esse insolubiliter coagulata : sed quae incipiunt coagulari a frigido, compleri non possunt per calidum, sicut jam ostendimus : talia enim in natura nunquam inveniuntur, nec ea inveniri est possibile : lapides enim perspicui absque dubio constant ex humido aqueo, immixta plurima luce et virtute corporum coaelestium : sed tamen non coagulantur nisi frigido, sicut nec metallica quaedam : licet enim commixtio eorum fiat calido, tamen coagulatio non fit nisi frigido, sed fit, sicut dicit Aristoteles, remoto universaliter ab ipsis calido : cum enim aqueum sit dilatativum pororum et frigidum constrictivum eorumdem, contingit propter materiam, scilicet aqueum humidum et frigidum, adeo constringi poros, quod calido nullo modo patet ingressus: et cum humidum eorum compressum sit ad centrum, et calidum ad centrum pertingere non possit, contingit in eis , quod potius consumptis continue exterioribus partibus lapides perspicui exuruntur, ut aqua, quam solvantur humido fluente a centro eorum ad exteriora : hoc etiam proprie vocatur solvi humidum. Nos autem de talibus faciemus tractatum in libro de Lapidibus: non enim pertinet ad istam scientiam, quae generalis est, sed potius ad specialem tractatum de Lapidibus. Licet autem sit calidum commixtivum et terminativum in quantum est naturale,non tamen habet hoc in quantum est calidum, sicut nos in antecedentibus istius doctrinae docuimus : sed in quantum est calidum, ope
ratur materiam alterando et disponendo eam : et sic potest initiari per ipsum aliquid quod postea per frigidum consumatur : ita enim operatur in istis de quibus modo intendimus : bene enim concedimus quod frigidum est coadunativum et partium contentivum ex parte materiae. Quod autem dicitur aliquando qualitas mortificativa, ostensa est ratio in antehabitis : sed quando non est excellens, facit partes constare sub forma et figura : licet enim sit causa privativa motus, non tamen est causa privativa esse et figurae simpliciter. Quod autem objicitur, quod calidum totum educat humidum, dicendum quod educit humidum abundans, et non continuans : et praeter humidum continuans post operationem calidi relinquit humidum vaporabiliter oppressum in partibus corporis exsiccati per calidum, et mollificat ipsum, sicut est videre in recenti pane, qui mollis est propter humidum discurrens vaporabiliter in partibus ejus : et illud humidum comprimitur per frigidum in fundo ejus : et ideo postea induratur. Et similiter est in lateribus et lapidibus, qui primo calido desiccantur, et postea comprimitur humidum vaporabiliter diffusum in eis, et adunatur partibus terrestribus, et tunc indurantur, et sic coagulatio completur eorum per frigidum.
Ad illud autem quod ulterius quaeritur, quod adhuc relinquatur unum contrarium, scilicet humidum quod talia solvere potest : dicendum secundum sententiam Aristotelis , quod humidum aqueum intrare non potest in corpus taliter coagulatum : cuius duae sunt causae, scilicet tortuositas pororum, et constrictio eorum. Tortuositas autem causatur a calido incurvante per siccitatem unam partem super aliam, et per consequens intorquentem poros et claudentem, sicut nos explanavimus in antecedente tractatu, ubi locuti fuimus de causa siccitatis eorum quae per optesim digeruntur in exterioribus, stringuntur autem per idem calidum quando facit exhalare humidum, et tunc stringitur una pars terrestris super aliam: nec humidum aqueum quod est incorporatum, et grossius humidum quod in simplici corpore esse potest, nequo valet intrare per poros, per quos exivit humidum spirituale vaporabile, quod est multo subtilius ipso, et per virtutem caloris perforat et intorquetur per curvas vias, quod non potest facere grossum et hebes humidum aqueum. Ad aliud dicendum, quod in veritate si later candens ponatur in aqua calidum, repercutitur ad interiora, et secum trahit paucum humidum quod remansit, et incendit ipsum et resumit: et ideo later postea scinditur, et forte firmatur, et hoc contingit propter frigus, non propter humidum : sed humidum non intrat propter causas quas diximus : et tunc coagulatur later et constringitur propter frigus aquae: et tunc adhuc ab utroque coagulatur. Si autem in ferventi aqua ponitur, dicendum quod adhuc non liquescit propter stricturam pororum : sed tamen non coadunatur humidum ejus nisi in frigore compleatur, ut dictum est. Ex his liquet quare lapides de terra eruti qui sunt aliquantulum molles, indurantur in muro in aere posito. Calor enim loci qui fuit ex fumis terrae, resolvit in eis humidum naturale continuans partes materiae : et ille calor expellitur a frigore in aere : et tunc coadunatur humidum : et id quod superfluit continuitati, resolvitur cum calido egrediente : et tunc induratur lapis. Patet etiam quare quidam lapides post gelu resoluti, calore solis scinduntur, et quidam resolvuntur in frigore, et etiam quaedam ligna : frigus enim calorem in corporibus diffusum propellit ad interiora, et ille secum trahit humidum : et superficies exterior destituitur humido : et hoc quamdiu humido moto ad interiora comprimitur, stat continua et integra: sed quando rediens calidum, extrahit calidum interius,et reddit humidum : et quia jam mobile factum est, et non est partibus terrestribus bene coadunatum, evaporat : et tunc lapis scinditur in parvas par-
ticulas. Et quod haec sit causa, patet per hoc quod hoc frequenter accidit lapidibus valde duris, qui non sunt bonae commixtionis. In frigoribus autem magnis dissolvuntur ligna et lapides, propter hoc quod sunt tenues : et cum non potest propelli calidum et humidum in profundum, dividitur in extrema et recedit a medio, et tunc dissolvitur cum magno sono : aliquando enim si sint lapides et ligna spissa, scinduntur in extremis et medium manet continuum.