CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
Quae tractatus intentio, et quis dicendorum ordo, et de coagulabilibus passionibus et liquabilibus.
Itaque quia diximus de coagulabili et incoagulabili, et liquabili et illiquabili in universali, causas videlicet eorum efficientes et materiales et diversitates suorum subjectorum assignantes in communi, remeabimus adhuc considerantes eadem non in particulari, eo quod hoc pertinet ad scientiam particularem, quae erit de Mineralibus vel Lapidibus vel. Vegetabilibus vel Animalibus : sed hic nos considerabimus proprias passiones istorum corporum quae mixta sunt : eo quod scientia accidentium propriorum militum valet ad cognitionem substantiae eorum : tunc enim perfecte sciemus ea quando scimus essentiales causas eorum
ex praecedenti tractatu, et proprias passiones eorum ex isto. Tangemus autem primo passiones eorum quae accidunt mixto ex. ipsis miscibilibus, sicut coagulabilium et liquabilium et mollificabilium : postea autem tangemus proprietates mixti quae sequuntur ipsum jam in esse constitutum et in forma sua et in sua dimensione et figura. Dicimus autem primo de coagulabilibus, quod corporum quae coagulatione indurantur, quaedam coagulationem patiuntur a calido, quaedam autem a frigido. Quae autem patiuntur coagulationem a calido, coagulantur ab ipso humidum exsiccante, propter quod essentialiter et actualiter efficiuntur sicca, Quae autem patiuntur coagulationem a gelido, patiuntur eam sic quod frigidum exprimit calidum, et in ipsis comprimit humidum : ita tamen quod calidum exiens partem educit secum de humido : et ideo ista sunt essentialiter humida, licet sint actualiter sicca : propter quam causam illa quae a calido coagulantur, patiuntur hoc ipsum absentia humidi : illa vero quae a frigido coagulantur, patiuntur hoc ipsum absentia calidi.
Quaecumque autem coagulatorum sunt secundum naturam materiae aqua vel aquae species, coagulantur absentia calidi. Quaecumque vero coagulatorum sunt in materialiter terra, coagulantur absentia humidi. Haec autem omnia ex ante habitis sunt planissima.De liquatione autem eorumdem eodem modo erit verum: quae enim humidi absentia coagulentur, humidi praesentia liquantur, nisi impedimentum fiat per accidens, scilicet quod pori corporis coagulati adeo stricti fiant, quod strictiores et minores sint spatiis aquae, quemadmodum fit in latere. Quaecumque vero coagulantur humidi absentia, et non ita stringuntur pori eorum, cuncta liquantur humido praesente et subintrante poros ipsorum, vehit nitrum, sal, et terra quae ex luto coagulatur et non est exsiccata in pulverem. Quae autem coagulantur calidi privatione et absentia, calido praesente cuncta, solvuntur et liquantur, nisi fiat impedimentum per accidens, ut in crystallo, et aliis pretiosis lapidibus quibusdam : et liquantur omnia quibus hoc non accidit praesente calido, sive vere sint coagulata, sicut plumbum, et aes, et similia : sive sint congelata, sicut glacies : quia, congelationem hic sub coagulatione communiter volumus contineri : eo quod non est intentio nostra hic investigare differentias coagulationis et congelationis, sed potius accidentia propria coagulatorum in communi. Sufficiat ergo quod nunc dictum est de passionibus coagulabilium et incoaguiabiliurn, ei liquabilium et illiquabilium.