CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
De proprietatibus mollificabilium,
Mollificabilia sunt de numero coagulatorum talia quaecumque per solutionem humidi proprii tactui incipiunt cedere. Haec autem sunt quaecumque secundum suaui materiam sunt magis terrestria, et habent humidum proprium, quod non in
loto potest exstingui ab ipsis, sicut humidum nitri ei salis bene in toto astringitur. Oportet etiam quod non habeant inaequaliter siccum, sicut habet later, qui multo pius habet de sicco quam de humido, et habet siccum strictioribus poris quam in quibus solutum possit diffundi. humidum, etiam si solubile humidum haberet. Oportet insuper quod non sint fractiva, quia illa sunt terrestria viscosa : et ideo non mollificantur, ita quod cedant in profundo, sed cedunt extra seipsum in longum, sicut vermis et corrigia: quinto etiam exigit, quod non sint madefactibila humido alieno recepto in profundum vel in superficie sui i quia mollificabilia sunt, quae per proprium humidum moveri in terrestribus suis incipiunt, et non per alienum, quia per humidum alienum non contingit moveri quamlibet partem sicci terrestris, sicut facit humidum proprium : et ideo etiamsi diffluere faciat, non tamen necessario mollificat alienum. Molle enim et madefactum in hoc differunt, quia molle in suo humido ubique laxat siccum : eo quod ibi plurimum humidi naturalis est cum plurimo sicci naturalis ejusdem : sed madefactum habet alienum humidum in poris suis : et ideo non ibi plurimum alieni humidi ubique potest esse cum plurimo sicci naturalis. Oportet etiam, sexto, quod mollificabilia non sint ductibilia, quae habent plus aquae quam terrae. Si enim esset tantum terras quantum aquae vel fere, bene essent mollificabilia : quia tale est ferrum. Si.vero haberent excellenter plus aquae, essent liquabilia et non mollilicabilia, sicut plumbum et aes et argentum et aurum, quae omnia productibilia sunt et non mollificabilia : quia soluto humido ipsorum efficiuntur liquabilia et non mollia. Oportet autem quod omnia talia non sint mollificabilia nisi igne : et contingit quod prius et posterius, et plus et minus : cum enim mollities causetur ex humido soluto in sicco, quod siccum suum dat motum aliquantulum secundum aliquem defluxum partium qui est a centro ad superficiem : et e converso contingit quod hoc totum habet ferrum, et minus illo habet cornu, quia minus habet de humido : solam autem diffusionem humidi per siccum habet lignum viride, cum applicatur ad ignem, et non cedit in profundum : quia humidum in ipso non diffunditur nisi per poros : et id quod est inter poros, remanet stans firmum statu suo : sic autem non est in ferro, quia hoc undique accipit motum humidi propter subtilitatem commixtionis suae in ipso. In cornu autem licet bene sit commixtum,non tamen est vincens terrestre ut moveat, sed ut resolvat tantum : frigidum autem non est effectivum mollis : quia non resolvit, sed comprimit humidum. Haec ergo dicta sunt de proprietatibus moliificabilium.