CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
De proprietatibus madefactibilium sive irrigui, et non madefactibilium sive non irrigui.
Sunt autem corporum liquabilium et non liquabilium quaedam madefactibilia et quaedam non madefactibilia. Dico autem madefactibilia quaecumque receptibilia sunt alieni humidi in poris suis in superficie, et in profundum, vel in superficie tantum, ut efficiantur leviora ad tactum. aes enim de numero liquabilium non est madefactibile, sed humidum in superficie potest esse, eo quod non recipit humidum in poris intrinsecus secundum interiora vel exteriora. Lana autem quae non est liquabilis, madefactibilis tamen est: quia per humidum lenior efficitur, et recipit humidum in poris superficialibus.Terra autem liquabilis est, et madefactibilis, quia hum idum
in profundum sui nata est recipere. Haec enim duo, scilicet lana et terra, rigantur differenti tamen modo, sicut dictum est. aes autem liquabile est, et non rigabile, ut dictum est. Insuper et quaedam ab aqua liquabilium non sunt madefactibili a quaedam autem madefactibilia : nitrum enim et sal quae sunt liquabilia ab aqua, non sunt madefactibila : ea enim quae madefiunt, per madefactionem non corrumpuntur neque fiunt aliud, sed fiunt quodammodo molliora et leuiora : quia non proprie mollescunt nisi per humidum naturale, ut diximus : sed nitrum et sal per humidum liquescunt et corrumpuntur, et aliud efficiuntur, et tunc rigata non madefiiint. Alia autem quae sunt madefactibilia, nequaquam liquescunt, sicut lana et fructus, qui in humido positi, sine dubio humidum in poris recipiunt et madefiunt. Dicamus ergo quod profecte irrigua sive madefactibilia sunt quaecumque sunt materiae terrestris et habent poros majores aquae spatiis, in quibus possunt aquam recipere, et sunt dura antequam recipiant aquam vel alium humorem. Propter quam causam terra rigatur sive humescit, et etiam liquatur ab humido sibi infuso. Nitrum autem liquatur, et minime madefit. Et hujus causa est, quia nitrum et sales coagulantur calido adurente : et ideo sunt rarae substantiae terrestris, per quam undique egressum est humidum, et pauculi sunt pori ejus undique : et ideo aqua ingrediente, statim dividuntur partes et dissolvuntur. In terra autem sunt pori alternati, non undique, et transpositi per omnem dimensionem ejus : et ideo retinent humidum donec tangit partes terrae per longum et per latum et per profundum suae dimensionis : et hoc solum est vere irriguum : quod enim per latum et per longum, et non per profundum infusum est, illud est secundum quid irriguum : in cujus autem superficie tantum diffunditur humidum, dicitur humidum, et non madefactum sive irriguum. Passio autem madefactio-
nis multum differt ut quolibet modo recipiat humidum, hoc est, utrum in profundum, vel non profundum, sed in latum et profundum. Est tamen attendendum quod aes et argentum et aurum liquescunt calido,licet non irrigiiantur sive madefiant ad quamdam sui emollitiem per infusionem : si tamen in loco humido diu jaceant multum, majus recipiunt pondus quam habuerunt: et hoc contingit quia imbibunt in poris humidum, quod non tamen emollit terreum : unde falsarii ponunt aurum et argentum in loco humido, et tunc ponderat plus : et cum exsiccatum fuerit per evaporationem humidi redit ad pondus levis.