CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
De comminuibllibus et frangibilibus, in
quo est digressio ad declarandum qualiter glacies est comminuibilis.
Corporum item quasi opposite se habentium ad lenta et directiva, quaedam sunt frangibilia atque comminuibilia, ita et fractionis et comminutionis simul sunt susceptiva : et quaedam suscipiunt unum eorum, ita quod est frangibile non comminuibile, et aliquid est comminuibile et non proprie frangibile : lignum enim utique quod lentum est, nullo modo est comminuibile, et tamen potest esse frangibile. Glacies vero et lapides comminuibilia sunt et frangibilia. Later autem comminuibile et non frangibile. Fractio autem differt a comminutione, quia fractio est separatio seu divisio in magnas partes : comminutio est separatio in quaslibet partes plurimas plures duabus, et praecipue secundum usitatum modum, comminutio est separatio continui corporis in particulas minimas. Nullo autem modo frangitur vel comminuitur nisi siccum coagulatum. Quaecumque ergo sic sunt coagulata, ut multos habeant poros alternatim sive subalternatim positos quasi in eadem linea, et plurimae tales lineae vadant per corporis omnes dimensiones se ubique intersecantes, illa comminuibilia sunt : quaecumque autem habent multos poros non hoc modo alternatos, illa sunt frangibilia : et tantam enim habent differentiam frangibilia et comminuibilia. Quaecumque autem corpora habent utroque modo poros dispositos, illa sunt frangibilia et comminuibilia : et hoc non potest esse, quod pori utroque modo dispositi sint aequales : sed oportet quod majores sint multi non alternati, et sub illis et juxta illos sint multi per lineas se ubique intersecantes alternatim : cum enim in quolibet poro fit fractio, tunc linea cujuslibet dimensionis corporis se ubique frangit et frangitur : et ita accidit quod continuum quasi per indivisibilia dividitur : contingit autem hoc ex multa siccitate et porositate corporis homiomeri.
Fortassis autem movere potest aliquem id quod diximus, quod glacies est de numero corporum comminuibilium : cum enim aqua non habeat poros, ut ex praecedenti ostenditur scientia, glacies
quae constricta aqua est, minus habebit poros : ergo ipsa glacies non habet multos poros alternatos : ergo ipsa non est comminuibilis. Sed ad hoc dicendum, quod glacies habet aliquid simile poris alternatim se dividentibus : ex his enim quae in secundo hujus scientiae libro dicta sunt, constat quod sola aqua simplex non coagulatur in glaciem, sed potius aqua quae vaporaliter habet in se alia corpora et essentiam habet diversam : quia omne corpus evaporabile habet in essentia sua et subtile quod evaporabile est, et grossum a quo illud subtile educitur : et ista duo sunt intersecantia se in omnibus dimensionibus ad modum pororum alternatim positorum : propter quod ubi contingit intercipi grossum a subtili et subtile a grosso : et ideo cum accedit violentia frangentis, dividitur in partes plurimas plures duabus : et hac ratione ponitur glacies in numero corporum comminuibilium.