CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
De formabilibus et informabilibus.
Eorum autem quae impulsui cedunt, quaedam concesserunt secundum partem empipedi in profundum manenti, sicut stantia : quaedam non manent,sed revertitur superficies ad priorem dispositionem. Adhuc autem eorum quae cedunt et manent, quaedam sunt facile obedientia manui in omnem figuram quae imprimitur suscipiendam et retinendam : quaedam autem non : et ideo quaedam sunt formabi- lia, quaedam autem non formabilia. Formabilia autem sive figurabilia sunt quaecumque sunt impulsui cedentia et manentia et facile manui obedientia ad susceptionem et receptionem impressarum figurarum, quae figura aliquando est vestigium tangentis,et aliquando alia quam voluerit imprimens et tangens,sicut cera, et pasta spissa, et hujusmodi. Informabilia autem dupliciter dicuntur, scilicet a privatione cessionis pulsus, aut privatione successionis et receptionis formae sive figurae. Et primo quidem modo dicuntur informabilia lapis et later : et a privatione successionis formae per facilem obedientiam ad manum tangentis etiam est informabile lignum : a privatione autem permanentiae impulsus dicuntur informabilia lana et spongia : haec etiam facile obediunt manui, sed tamen non manent impulsa : talia autem dicuntur inapprehensibilia.