CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
De ductilibus et non ductilibus. Ductilia autem sive productilia sunt velut aes et similia : non ductilia vero sicut lapis et lignum. Et diffiniuntur ductilia, quod sunt talia quaecumque eadem plaga queunt secundum partem empipedi sui transponi et in profundum et in latum. Talia sunt quaecumque malleis sunt fabricabilia, ut metallica secundum omnem sui speciem. Si enim una et eadem plaga, sive sint rotunda, sive angulosa, feriantur, empipedum cadet in profundum : eo quod sunt pulsui cedentia talia omnia. Cum autem exterius cadat in profundum, et non habeat inter se vacuum intra quod recipiat ipsum, necesse est quod pars interior extendat laterale extra situm suum, et sic cedit in latum. Si autem aliquis objiciat quod cedit etiam in longum propter eamdem causam, dico quod non semper unica et eadem plaga cedit in longum, quinimo frequentius contrahitur longitudo sua : et ideo accidit quod in longitudinem cedat : propter quod cessio in longitudinem non ponitur in ejus diffinitione : et ideo etiam fabri quando prolongare volunt, aliam plagam dant super latitudinem, et stringunt ipsam : et tunc multis generi- bus plagarum cogunt prolongari. Non ductilia autem sunt quaecumque eadem plaga non possunt simul in profundum et in latum empipodi transponi. Omnia
autem ductilia sunt etiam pulsui cedentia , sed non omnia pulsui obedentia sunt etiam ductilia : sicut lignum est pulsui cedens, non autem ductile : non enim convertitur consequentia inter ea : sed habent se sicut inferius et superius. Similiter autem et apprehensibilium quaedam sunt ductilia, quaedam non : cera enim et lutum tenax ductilia sunt et apprehensibilia : lana vero et aqua apprehensibilia, et non ductilia, etc.