CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
De portionativis et importionativis.
In portionativis autem non est ita : cum enim sint insensibilia quaecumque nequeunt tolerare divisionem dividentis, scissibilia autem quaecumque, portionativum quasi medium est inter ea, scilicet quod dividitur secundum intentionem dividentis et non plus : sicut si per decimam longitudinis dividere intendat, non dividitur ulterius si proportionaliter impetum faciat dividens, sicut quaedam ligna viscosa habentia humiditatem : mollium ergo nihil est scissibile : quia humidum ejus non permittit dividi, cum scissio effectus sit siccitatis. Dico autem molle, id quod simpliciter est molle et non per comparationem ad aliud : quia per comparationem ad aliud, et ferrum quod in se durum est, molle dicitur aliquando : quia per comparationem adamantis est molle. Non tamen propter haec universa dura dicimus esse scissibilia, sed illa tantum quaecumque humida non sunt actu, nec pulsui obedientia, non sunt comminutiva, neque fractiva comminutiva, nec fractiva : talia autem sunt quaecumque habent poros longos ab imo transeuntes in concavum, secundum quos poros commensurantur ab invicem partes eorum,et minime vel parum habent poros secundum latitudinem. Et hoc exemplum est in ligno abiegno : quia illius pori subtus incipiunt, et quilibet eorum vadit per totam longitudinem. Et quod sic adnascantur partes, patet : quia si quis consideret tunicas ejus ligneas, quarum quaelibet super aliam est vestita, ita quod exterior semper est super inferiorem, secundum quod accepit lignum incrementum, inveniet semper poros in longitudinem tunicarum illarum ascendere per ligni quantitatem, per quos spiritus portans nutrimentum decurrebat. Addatur ergo huic, quod illo spiritu ligna illa sunt plena, qui spiritus prae omnibus est juvans ad divisionem, et parvo impetu facto movetur totus, et dividit lignum, et exit spiritus cum sono : propter quod lignum illud sonum habet majorem aliis lignis quando dividitur. Idem autem spiritus est sibi causa rectitudinis quam habet per naturam, quia fluit secundum rectum ante se portans nutrimentum : et ideo lignum est altum valde : et quando ponitur in trabibus, non facile incurvatur. Haec igitur dicta sint de scissibilibus et portionativis.