Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Sexto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Elenchus Operum Quae In Sexto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim.
(Vers. 8.) Et irritaverunt me. LXX: Et recesserunt a me. Non acquieverunt mihi.
(Vers. 25.) Et repleta es, et glorificata (sive aggravata) nimis in corde maris.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Danielem Prophetam Ad Pammachium Et Marcellam, Liber Unus.
(Vers. 2.) Et tradidit Dominus in manu ejus Joacim regem Juda.
(Vers. 4.) Responderunt Chaldaei regi Syriace.
(Vers. 21.) Et ipse mutat tempora et aetates, et transfert regna atque constituit.
(Vers. 26.) Putasne vere potes indicare mihi somnium quod vidi, etc. Servat ordinem quaestionis, ut
(Vers. 28.) Sed est Deus in coelo revelans mysteria. Frustra igitur ab hominibus quaeris (( Al.
(Vers. 31.) Tu, rex, videbas, et ecce quasi statua una grandis. imaginem
(Vers. 39.) Et post te consurget regnum aliud, minus te, argenteum
(Vers. 2.) Somnium vidi quod perterruit me: et cogitationes meae in stratu meo, etc. Respondeant
(Vers. 31.) Ego Nabuchodonosor oculos meos ad coelum levari: et sensus meus redditus est mihi.
(Vers. 32.) Juxta voluntatem enim suam facit tam in virtutibus coeli, quam in habitatoribus terrae,
(Vers. 6.) Tunc principes, et satrapae surripuerunt regi, et sic locuti sunt ei. surripuerunt:
(Vers. 21.) Rex, in aeternum vive. Honorat honorantem se: et ei vitam imprecatur aeternam.
(Vers. 25.) Et sermones contra excelsum loquetur ((Al. loquitur Sermones quasi Deus loquitur,
(Vers. 15.) Factum est autem cum viderem ego Daniel visionem, et quaererem intelligentiam. Videbat
(Vers. 5.) Peccavimus, inique egimus, impie egimus, et recessimus,
(Vers. 7.) Tibi, Domine, justitia: nobis autem confusio faciei,
(Vers. 5.) Et confortabitur rex Austri. Ptolemaeum indicat filium Lagi, qui primus regnavit in Al.
(Vers. 22.) Si enim hoc egero, mors mihi est: si autem, non,
(Vers. 44.) Cumque duceretur ad mortem, suscitavit Dominus Spiritum sanctum pueri junioris.
(Vers. 63.) Helcias autem et uxor ejus laudaverunt Deum pro filia sua Susanna, etc. Digne (( Al.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Translatio Homiliarum Origenis In Jeremiam Et Ezechielem, Ad Vincentium Presbyterum.
Incipiunt Homiliae XIV In Jeremiam.
Homilia Prima. Verbum Dei quod factum est ad Jeremiam filium Chelciae, etc. (Jerem. I, 1).
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Fugite de medio Babylonis (Jerem. LI, 6).
Homilia Tertia. De eo quod scriptum est: Et contritus malleus universae terrae (Jerem. L, 23).
Homilia Quinta. De eo quod scriptum est: Qui fecit terram in fortitudine sua. (Jerem. X, 12.)
Homilia Decima Quis parcet super te, Jerusalem? etc. (Jerem. XV, 5 et seq.).
Incipiunt Homiliae XIV In Ezechielem.
Homilia Prima. De prima visione Ezechielis (Cap. I).
Appendix.
Admonitio In Tractatum Sequentem.
Admonitio In Tractatum Sequentem.
In Lamentationes Jeremiae.
Heth. Heth interpretatur vita: Ipsa autem gemens, et conversa retrorsum.
Ioth. Ioth sonat principium misit hostis, manum suam, et tulit omnia desiderabilia ejus,
Caph. Caph interpretatur manus. Omnis populus ejus gemens et quaerens panem.
Samech. Samech interpretatur adjutorium. abstulit Dominus omnes magnificos ejus de medio ejus.
Ain. Ain interpretatur fons, oculus.
Fe. Fe interpretatur oris, demonstratio. Expandit Sion manus suas. non fuit qui consolaretur eam.
Sade. Sade sonat justitiam: Justus est Dominus, quia os ejus ad iracundiam provocavi.
Coph. Coph interpretatur vocatio. Vocavi amicos meos, et ipsi deceperunt me,
Index Rerum Et Verborum Insigniorum Quae In Quinto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum Quae In Quinto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres Ad Pammachium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Joelem Prophetam Liber Unus. Ad Pammachium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Amos Prophetam Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Amos Prophetam Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Abdiam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Abdiam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Jonam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Jonam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Michaeam Prophetam Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Michaeam Prophetam Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Naum Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Naum Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo Ad Chromatium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Sophoniam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Sophoniam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Aggaeum Prophetam Ad Paulam Et Eustochium Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Zachariam Prophetam Ad Exsuperium Tolosanum Episcopum Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Malachiam Prophetam Ad Minervium Et Alexandrum Liber Unus.
Eruditionis Hieronymianae Defensio Adversus J. Clericum, A Domno Joanne Martianaeo Elucubrata, Et Commentariis In Prophetas Subjuncta.
Caput Primum. De absoluta Hieronymi eruditione, deque imperitia singulari Joannis Clerici.
Lectori S. P. D. Joannes Clericus.
Index Aliquot Insigniorum Mendaciorum Et Fallacium Conclusiuncularum Joannis Clerici.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum.
Ordo Rerum Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 11 seqq.) Et factus est sermo Domini ad me, dicens: Fili hominis, leva planctum super regem Tyri, et dices ei: Haec dicit Dominus Deus: Tu signaculum similitudinis, plenus sapientiae, et perfectus decore: in deliciis paradisi Dei fuisti. Omnis lapis pretiosus, operimentum tuum: sardius, topazius, et jaspis, chrysolythus, onyx, et berillus, sapphirus, carbunculus, 0268B et smaragdus. Aurum opus decoris tui, et foramina tua in die qua conditus es, praeparata sunt. Tu Cherub extentus et protegens, et posui te in monte sancto Dei. In medio lapidum ignitorum ambulasti: perfectus in viis tuis, a die conditionis tuae: donec inventa est iniquitas in te. In multitudine negotiationis tuae repleta sunt interiora tua iniquitate, et peccasti, et ejeci te de monte Dei, et perdidi te, o Cherub, protegens de medio lapidum ignitorum. Et levatum est cor tuum in decore tuo: perdidisti sapientiam in pulchritudine tua ((Vulg. tuam in decore tuo)), in terram projeci te: ante faciem regum dedi te, ut cernerent te. In multitudine iniquitatum tuarum et iniquitate 330 negotiationis tuae polluisti sanctificationem tuam. Producam ergo ignem de medio tui, qui comedat te, et dabo te in cinerem super terram, 0268C in conspectu omnium videntium te. Omnes qui viderint te in gentibus, obstupescent super te. Nihili factus es, et non eris in perpetuum. LXX: Et factus est sermo Domini ad me, dicens: Fili hominis, sume planctum super principem Tyri, et dices ei: Haec dicit Dominus Deus: Tu signaculum similitudinis, plenus sapientia, et corona decoris: in deliciis paradisi Dei fuisti. Omni lapide bono circumdatus es: sardio et topazio, et smaragdo, et carbunculo, et sapphiro, et jaspide, et argento, et auro, et ligurio, et achate, et amethysto, et chrysolitho, et berillo, et onychino, et auro replesti thesauros tuos, et horrea tua in te, a die qua conditus es, paraverunt cum Cherub uncto a Deo, et habitante in tabernaculo, dedi te in monte sancto Dei: factus es in medio lapidum ignitorum. Fuisti immaculatus in diebus 0268D tuis, a die qua creatus es: donec inventae sunt iniquitates in te, a multitudine negotiationis tuae replesti cellaria tua iniquitate, et peccasti, et vulneratus es a monte Dei, et adduxit te Cherub obumbrans de medio lapidum ignitorum: Elatum est cor tuum in decore tuo: corrupta est disciplina tua cum decore tuo. Propter multitudinem peccatorum tuorum in terram projeci te: in conspectu regum dedi te, ut dehonestareris. Propter multitudinem peccatorum tuorum, et iniquitates negotiationis tuae contaminavi sancta tua. Et educam ignem in medio tui, hic devorabit te. Et dabo te in cinerem super terram in 0269A conspectu omnium videntium te, et omnes qui noverunt te in gentibus, contristabuntur super te. Perditio factus es: et non eris ultra in saeculum. Quia diximus, qui sit princeps Tyri, et quomodo corruerit per superbiam, lamentationes ejus super pristina gloria cognoscamus. Primum commonetur quid fuerit, ut doleat se perdidisse quod habuit. Tu, inquit, signaculum similitudinis; juxta illud, quod proprie de Salvatore dicit Joannes Evangelista: Hunc enim Deus signavit Pater (Joan. VI, 27) . Et de hominibus: Signavit, quoniam Deus verax est (Joan. III, 33) . Et in Psalmis: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine (Psal. IV, 7) . Et in alio loco: Charissimi, nunc filii Dei sumus, et nec dum 331 apparuit quid futuri sumus. Scimus quoniam cum apparuerit, similes 0269B ei erimus (I Joan. III, 2) . Unde et ad Deum dicitur: Quis similis erit tibi? (Ps. XXXIV, 10) . Aliud est enim similitudo, aliud aequalitas. Unde saevissima haeresis est, quae in Christo tantum Patris similitudinem confitetur, aufert naturam. Nos autem in Filio non solum similitudinem dicimus, sed aequalitatem. Propterea enim eum persequebantur Judaei: quia non solum solvebat sabbatum, sed et aequalem se faciebat Deo (Joan. V) . Ubi autem aequalitas est, ibi eadem natura unaque substantia. Hoc est illud quod de similitudine loquitur et Apostolus: Filioli mei, quos iterum parturio: donec Christus formetur in vobis (Galat. IV, 19) , ut recipiatis, videlicet similitudinem ejus, quam vestro vitio perdidistis. Et quia in Latinis codicibus pro signaculo, resignaculum 0269C legitur, dum κακοζήλως verbum e verbo exprimens, qui interpretatus est juxta Septuaginta translationem ἀποσφράγισμα, id est, resignaculum posuit. Unde quidam sic intelligunt, quod signaculum Dei et figuram quae velut in cera mollissima expressa sit, rex Tyri resignaverit atque perdiderit, ut pro signaculo fecerit resignaculum, nequaquam habens imaginem et similitudinem Dei, juxta quam et primus homo conditus est, dicente Deo: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Genes. I, 26) . Et notandum, quod imago tunc facta sit tantum, similitudo in Christi baptismate compleatur. Et consequenter ei cui dictum est: Tu signaculum similitudinis, jungitur, plenus sapientia, perfectus decore, sive, corona decoris. Ubi enim similitudo 0269D Dei est, ibi et plenitudo sapientiae, et perfectus decor, sive quasi diversis floribus ornata, atque composita corona virtutum, quam proprio studio auget diligens, dum naturae bonum nutrit industria, et negligens minuit, juxta illud quod in Proverbiis sub figura mulieris pulchrae, et male moratae dicitur: Sicut inauris in naribus porcae, sic mulieri male moratae pulchritudo (Prov. XI, 22) . Sequitur: In deliciis paradisi Dei fuisti: pro quo in Hebraico habetur Eden () quod et Geneseos narrat historia. Eden autem vertitur in delicias. Et pulchre ad distinctionem paradisum Dei nominat; ut ostendat esse et contrarium paradisum non Dei, apud eos qui veritatem mutant mendacio (Rom. I) , et paradisum 0270A 332 habere se jactant. Quo sermone demonstrat, nequaquam hominem esse de quo scribitur, sed contrariam fortitudinem, quae quondam in Dei paradiso commorata sit: licet Judaei hoc per τρόπον, quae appellatur ὑπερβολὴ, de Hiram rege Tyri aestiment prophetari. Cui autem dicitur: In deliciis paradisi Dei fuisti, sive factus es, quid habuerit, ostendit, quidve perdiderit. Porro quod habitationi paradisi copulatur, omnis lapis pretiosus operimentum tuum, sive colligatio tua, et circumdatio, sardius, topazius, et jaspis, chrysolithus, et onyx, et berillus, sapphirus, et carbunculus, et smaragdus, sive, ut in LXX, diverso ordine nominibusque aliis, duodecim lapides continentur, hoc observandum est, non omni lapide pretioso regem Tyri fuisse circumdatum, sive opertum, 0270B et ut Symmachus transtulit, vinctum atque constrictum: sed omnem lapidem quem habuit princeps Tyri, fuisse pretiosum. Alioquin multi sunt pretiosi lapides quos in praesenti loco Scriptura non nominat, chalcedonius, sardonyx, chrysoprasus, hyacinthus, crystallus quoque, et pretiosissimum margaritum. Sed et Aquila et Symmachus ac Theodotio in praesenti loco multum inter se, et LXX Interpretes non solum ordine, sed et numero discrepant atque nominibus. In Apocalypsi quoque Joannis, ubi de vivis lapidibus Jerusalem exstructa memoratur, paululum in extremis partibus ordine commutato, iidem in fundamentis ejus ponuntur lapides, ita ut portae illius crystalli lumine scribantur aedificatae (Apoc. XXI) . Sed et in pectore pontificis, per quatuor 0270C ordines in Rationali (Exod. XXVIII) , iidem lapides describuntur, et in humeris ejus duo lapides onychini, in quibus duodecim patriarcharum scripta sunt nomina, quos verus pontifex, de quo scriptum est: Tu es sacerdos in aeternum, secundum ordinem Melchisedech (Ps. CIX, 4) , portat in pectore, portat in humeris, ut in duodecim lapidibus apostolorum numerum; et in duobus utriusque Testamenti sacramenta demonstret, quorum unus Joannes Evangelista recubuit in pectore ejus, ut hauriret fluenta sapientiae, et posset dicere: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum (Joan. I, 1, 2) . Isti sunt vivi lapides, de quibus aedificatur Ecclesia, et 333 de quibus scribit Apostolus Petrus: Si credidistis, 0270D quia suavis est Dominus: ad quem accedentes lapidem viventem, ab hominibus quidem reprobatum, a Deo autem electum honorabilem, et ipsi sicut lapides viventes, aedificamini domus spirituales in Sacerdotium sanctum, offerre spirituales victimas placentes Deo per Jesum Christum: quoniam dicit Scriptura (Isa. XXVIII, 16) : Ecce ponam in Sion lapidem angularem, electum, pretiosum, et qui credit in eo, non confundetur (I Petr. II, 3 et seqq.) . Super quo et vas electionis pari voce consentit, dicens: super aedificati in fundamento apostolorum et prophetarum, ipso angulari lapide Christo Jesu Domino nostro, in quo omnis aedificatio constructa, crescit 0271A in templum sanctum Dei (Ephes. II, 10) . Hi sunt lapides, de quibus et in alio loco legimus: Lapides sancti volvuntur super terram instar rotarum (Zach. IX, 16) , paululum tangentes humum, et volubilitate sua ad coelestia festinantes. De quibus et Scriptura commemorat: Ecce ego praeparo carbunculum lapidem tuum: et fundamenta tua sapphirum, et ponam propugnacula tua jaspidem, et portas tuas lapide crystallo, et murum tuum lapidibus electis: et omnes filios tuos doctos a Deo, et in multa pace filios tuos, et in justitia aedificaberis (Isa. LIV, 11-13) . Super quo quid nobis videretur, in ejusdem prophetae explanationibus diximus. De hujuscemodi lapidibus et vigesimus psalmus canit: Domine, in virtute tua laetabitur rex, et super salutare tuum exultavit vehementer. 0271B Desiderium animae ejus tribuisti ei, et voluntate labiorum ejus non fraudasti eum. Quoniam praevenisti eum in benedictionibus dulcedinis: posuisti in capite ejus coronam de lapide pretioso (Psal. XX. 1 seqq.) . Istae sunt margaritae prophetarum et apostolorum quae comparatione Christi, omnes venundantur in Evangelio (Matth. XIV) , ut ematur pretiosissimum margaritum, et lapis de quo Zacharias scribit, quod septem habeat oculos, id est, septem gratias Spiritus sancti (Zach. III et IV) . Lege Isaiam. Et ponitur per apostolum Paulum in fundamento Ecclesiae, super quo aedificentur aurum, argentum, et lapides pretiosi (I Cor. III) : quorum colores atque naturas et efficientias singulorum, non est hujus temporis disserere; sed proprium volumen 0271C desiderant: ita ut in Ezechiel, et in Exodo, et in Apocalypsi et in Isaia, 334 sibi omnes lapides, et lapidum ordines comparati, magnam et legenti, et disserenti faciant quaestionem. Super quibus et vir sanctus Epiphanius episcopus proprium volumen mihi praesens tradidit. Et XXXVII liber Plinii Secundi, Naturalis Historiae, post multiplicem omnium rerum scientiam, de gemmis et lapidibus disputat. Ad quorum notitiam diligens à nobis mittendus est lector. Porro Symmachi interpretatio, istum principem Tyri, quasi pretiosissimum monile lapidibus scribit esse distinctum. Denique auri tympanum vocat, in quo infixi sint lapides. Unde et juxta Hebraicum sequitur: Aurum opus decoris tui, et foramina tua in die qua conditus es, praeparata sunt. Pro quo posuere Septuaginta: 0271D Auro replesti thesauros tuos et apothecas tuas, ad sensum mentemque referentes, quod cogitatio ejus divinis patuerit sacramentis, et congregaverit sibi divitias spirituales, de quibus Dominus praecepit: Thesaurizate vobis thesauros in coelo: ubi nec aerugo, nec tinea demolitur, nec fures effodiunt et furantur. Ubi est enim thesaurus tuus, ibi est et cor tuum (Matth. VI, 21) . Iste est thesaurus absconditus, de quo et in Evangelio loquitur: Simile est regnum coelorum thesauro abscondito in agro, quem qui invenerit, abscondit, et prae gaudio suo vadit; 0272A et vendit omnia quae habet, et emit agrum illum (Ibid., 13) . Apothecae autem sunt, sive horrea, de quibus in alio loco scriptum est: Benedictae apothecae tuae, et reliquiae tuae (Deut. XXVIII, 5) . Post haec dicitur, juxta Hebraicum: Tu Cherub extentus et protegens, subauditur arcam Dei et propitiatorium, vel juxta Septuaginta, quod ipse cum Cherub unctus sit et creatus. Ex quo ostenditur ad hominem urbis Tyriae principem hoc pertinere non posse: sed ad sanctam quondam et praecipuam fortitudinem, quae urbis Tyriae princeps posita sit. Et posui (( Al. additur te)), inquit in monte sancto Dei; haud dubium quin paradisum significet, ad quem post coelum tertium Paulus apostolus raptum esse se dicit (I Cor. XII) . Cherub autem genere masculino, numero 0272B singulari: et plurali dicuntur Cherubim, qui interpretantur scientiae multitudo: super quibus requiescit, et sedet Deus, et hoc curru utitur, dicente propheta 335 ad eum: Qui sedes super Cherubim, manifestare (Ps. LXXIX, 2.) . Et in alio loco: Ascendit super Cherubim, et volavit: volavit super pennas ventorum, (Ps. XVII, 11) . Iste autem Cherub, sive creatus cum Cherub, extentus et protegens sacramenta, positus est in monte sancto Dei, de quo crebro diximus. Et Paulus apostolus loquitur, si quis tamen ad Hebraeos Epistolam suscipit: Accessistis ad Sion montem et civitatem Dei viventis, Jerusalem coelestem, et millia angelorum (Hebr. XII, 22) . Vel certe mons sanctus Dei, paradisus (ut diximus) intelligendus est. Ambulavit quoque in medio ignitorum 0272C lapidum, de quibus scriptum est: Qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos ignem urentem (Ps. CIII, 4) . Et non solum Deus qui vocatur ignis consumens, fenum, ligna, stipulamque consumat (Deut. IV) : sed et angeli qui vocantur igniti lapides, spirituque ferventes. Unde et Dominus: Ignem, inquit, veni mittere super terram, et quam volo ut ardeat (Luc. XII) . Quodque sequitur: Perfectus in viis tuis a die conditionis tuae (pro quo posuere LXX: Fuisti immaculatus in diebus tuis, a die qua conditus es), donec inventa est iniquitas in te, ostendit omnem creaturam bonam a Deo conditam, et perfectam habuisse virtutem, et per hoc principem quoque Tyri fuisse immaculatum, ut deinceps macula non naturae sit, sed voluntatis. Donec inventa est 0272D iniquitas in te. Inventa a Deo, quae in thesauris pectoris tui per superbiam et abusionem potestatis quam acceperas, tenebatur inclusa. In multitudine quoque negotiationis ejus repleta sunt interiora illius, sive cellaria, iniquitate. Dum enim multa conquirit, et non est contentus scientia quam acceperat, nec potestate qui praepositus erat, replevit cellaria, et interiora pectoris sui: ut saturatus, et incrassatus calcitraret contra Creatorem suum. Manducavit enim Jacob, et saturatus est, et recalcitravit dilectus, incrassatus et impinguatus, et dilatatus, 0273A et dereliquit Deum qui fecerat eum (Deut. XXXII, 15) . Et de corde procedunt cogitationes pessimae (Matth. XV, 19) : propter quas dicit Deus: Peccasti, et ejeci te de monte Dei, sive vulneratus es a monte Dei, quod legentes, timere compellimur. Si enim Cherub extentus et protegens, positus in monte sancto Dei, et in medio 336 ignitorum lapidum perfectus, et immaculatus, propter multitudinem negotiationis replevit interioria sua iniquitate, et peccavit, et ejectus est de monte Dei, hoc est, de habitatione paradisi, sive vulneratus a monte Dei, qui perspicue Christus intelligitur, aut certe in monte Dei constitutus et habitans, a semetipso vulneratus est, et conscientiae compunctus malo, dum se intelligit habitatione montis indignum: quid de nobis 0273B aestimandum est? Propter quod dicitur ei: Et perdidi te, Cherub, protegens de medio lapidum ignitorum: ut nequaquam inter ignitos lapides consisteres, sed perires. O ipse Cherub, sive Cherubim qui te protegebat, eduxi te de medio lapidum ignitorum: juxta illud quod et de Adam scriptum est: Ejecit Adam, et constituit eum ( Al. Cherubim) contra paradisum deliciarum (Genes. III, 24) . Causasque reddit, cur eductus sit, sive projectus de medio lapidum ignitorum. Elevatum est enim cor tuum in decore tuo: dum tuum putas esse quod Dei est. Unde et apostolus, stimulum carnis et angelum Satanae accepisse se dicit, qui eum colaphizaret, ne revelationum magnitudine superbiret, et in judicium incideret diaboli (II Cor. XII) . Et idcirco corrupta est, inquit, 0273C doctrina tua cum decore tuo, sive, perdidisti sapientiam tuam in decore tuo: ut dum plus vis esse quam conditus es, et magis sapere quam a Deo acceperas, etiam id perderes quod habebas, et pro pulchritudine atque doctrina, deformitas te et stultitia possideret: unde in terram projectus es, qui ante habitabas in monte Dei. De quo et Isaias scribit: Quomodo cecidit Lucifer, qui mane oriebatur (Isa. XIV, 12) ? Et Salvator in Evangelio: Videbam, inquit, Satanam quasi fulgur de coelo cadentem (Luc. X) . Quod et Jeremias loquitur ad Jerusalem. Quomodo obscuravit Dominus in ira sua filiam Sion: projecit de coelo in terram gloriam Israel (Thren. II, 1) ? Projectus es autem in conspectu omnium regum, ut tuo terrerentur exemplo, vel bonorum regum, quorum cor in 0273D manu Dei est (Prov. XXI) , vel malorum, quorum regna ostendit diabolus Salvatori (Matth. IV) : qui occurrerunt regi Babylonio, dicentes: Et tu captus es sicut nos, atque inter nos reputatus es. Quamobrem et polluit sanctificationem 337 suam quam habuerat, quando habitabat in monte, et conversabatur in medio ignitorum lapidum. Sequitur: Producam ignem in medio tui qui devoret te. Istum ignem in Tyri regis corde succenderat ille cujus ignita sunt jacula, et de quo 0274A scriptum est: Omnes adulterantes quasi clibanus corda eorum (Osee). De quo igne loquitur et Isaias: Ambulate in lumine ignis vestri, et in flamma quam succendistis (Isai. L) , ut foras egrediens, devoret possidentem, juxta illud quod in eodem Isaia scriptum est: Devoravit sicut fenum materiam (Isai. V) . In die illa exstinguentur montes, et colles, et saltus, et devorabit ab anima usque ad carnes. Hunc ignem qui alienus appellatur, Nadab et Abiu ad altare Domini obtulerant, et idcirco divino igne consumpti sunt (Levit. X) . Unde et Moyses ait: Hoc est verbum quod dixit Dominus: In his, qui appropinquant mihi sanctificabor. Sanctificatio autem Dei est poena peccantium. Post haec dicitur: Et dabo te in cinerem, ut omnia quae superaedificasti, malae conscientiae 0274B tuae ignis absumat. Qui cum debueras requiescere in sabbato, et nequaquam opus facere servile, ligna in sabbato collegisti: ut haberet quod in pectore tuo devoraret incendium. Perdet quoque omnia mala opera, convertens in cinerem, ut ignis noxius penitus exstinguatur, ut omnes conspiciant et obstupescant perisse regem Tyrium, et nihili factum esse, non in multis saeculis, sed in uno, vel certe in perpetuum, ut impleatur illud quod scriptum est: Non parcam tibi, et non miserebor. Solent Hebraei inter caeteras fabulas suas et genealogias atque interminabiles quaestiones, haec contra Hiram regem Tyri dicta intelligere, cum a Salomone usque ad Ezechielem anni sint plurimi, quos eo tempore homines non vixisse perspicuum 0274C est: et sic pronuntiare, quasi per ironiam propheta ad eum loquatur: Numquid tu es signaculum similitudinis Dei, plenus sapientia, et perfectus decore: tu cunctis ornatus lapidibus, tu Cherub, vel creatus cum Cherub: cum econtrario peccaveris, et in cinerem dissolvendus sis? Adduntque fabulae suae miraculum, ut 338 contra Scripturam, immo sine Scripturae auctoritate, dicant, Hiram mille vixisse annis. Verum haec quam violenta sit interpretatio, absque nostro judicio prudens lector intelligit.