CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
De divisibilibus et non divisibilibus.
Divisibilia autem sunt quorum partes simul constant, ut dura et mollia illa dumtaxat quaecumque non valent nec ex necessitate praecedere divisionem, sicut scissibilia, neque comminui divisum, sicut comminuibilia. Quaecumque autem liquida sunt, aut talia quae praecedunt divisionem, vel comminuuntur, illa non sunt divisibilia proprie : dicuntur tamen aliquando nonnulla scissibilia divisibilia, sicut lignum : sed tamen ut frequenter est haec differentia scissibilium et divisibilium : quia scissibilia dicuntur, quaecumque unum continuum cum sint actu secundum longitudinem, per divisionem
50 possunt plura fieri, eo quod poros in longum ordinatos habeant. Divisibilia vero sunt, quaecumque cum sint unum continuum latitudine, possunt plura fieri propter poros ordinatos secundum latitudinem ex profundo. Sed fortasse dubitabit aliquis : quia eum pori omnes transeant in profundum substantia) corporum et non possunt profundari in rem, nisi aut veniant ab imo in altum, et e converso : vel ab extra intrinsecus, vel e converso : videtur quod nulla sit dispositio pororum in altum, et ulterius, quod non sit nisi duplex divisio, scilicet scissionis et portionationis. Adhuc autem divisibilitas non videtur differre a scissione et portionatione, nisi tantum ut genus differt specie : genus autem nunquam est extra species : ergo non est modus specialis divisionis corporum nisi duplex modus. Hoc autem licet quidam concesserunt, tamen absque dubio falsum est : licet enim duplex modus sit dispositionis pororum, tamem esse ipsorum in corpore est multiplex : quaedam enim omnes vel fere omnes habent poros per longitudinem : et quaedam omnes vel fere omnes habent secundum latitudinem ubi quo ab intus et extra venientes : et quaedam corpora habent utroque modo, illa sunt proprie divisiva, et prima sunt scissibilia, et secunda portionabilia. Esse autem pororum est distortos habere poros et obliquos, et aliis multis modis, quod facit corpora frangibilia et comminuibilia, ut superius diximus : unde divisibile quasi medium est inter scissibile et portionabile : quia in eo quod non multum praevenit divisionem, convenit cum portionabili : et licet non perveniat in longum, egreditur tamen intentione dividentis per divisionem in latum : et hoc convenit cum scissibili. Ex hoc ulterius patet quod non differunt ista sicut genus et species tantum, sed. potius tres species proprietatum corporis homiomeri : ista tamen retinuit nomen generis : quia, ut diximus, in aliquo convenit cum utraque praehabitarum divisionum.