CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
Agemus autem nunc de propriis quae faciunt ad divisionis impedimentum : quia licet non opponantur divisibilitati per essentiam, tamen oppositam ad ipsam divisibilitatem habent causam, quae sunt duae, scilicet viscositas, et filtrabilitas. Viscositatem autem primo tangemus, quia ipsa est causa quaedam filtrabilis, praecipue in eo quod filtrabile est apprehensibile. Dico ergo quod viscosa sunt fractiva vel humida quae sunt mollia secundum actum : fit autem viscosum tale tractabile, cujus partes humidae et siccae conjacent sibi mutuo, sicut ansulae catenarum : talia enim omnia per humidum possunt vehementer extendi, quia humidum confert sicco et obedit ut ducatur extra seipsum in humido : et cum extensio dimittitur, tunc redeunt ad seipsa propter siccum : quia siccum trahit humidum sibi connexum : quaecumque autem humida non sunt, talia illa sunt liquida et fluida. Et generatio quidem viscosi est aut ex calido vehementer movente siccum in humidum,quod multum subtiliat ipsum, sicut in oleo et pice : aut ex frigido vehementer premente humidum in siccum, sicut in phlegmate : ex illorum enim vehementia incipiunt conjacere sicut concatenata per ansulas.