CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
De filtrabilibus et non filtrabilibus,
Filtrabilia autem sunt quaecumque de numero apprehensibilium sic apprehen- duntur ut statim redeant ad situm priorem, et non habent manentem apprehensionem, sicut spongia, et panis multum levatus. Infiltrahilia autem sunt dupliciter. Si enim nullam habeant apprehensionem, inPiltrabilia sunt, sicut latex et aqua. Item si habeant apprehensionem, sed manentem, sicut cera mollis, et lutum, infiltrabilia sunt. Causa autem generationis talium et quare in priorem dispositionem revertuntur partes . postquam apprehensae sunt, dicta est in capitulo de apprehenisbilibus. Dicuntur autem filtrabili a filtro: quia talia corpora sunt sicut filtnim molle, et quasi vitiosa sunt inter poros. Si autem quis miretur et dicat qualiter illud capitulum hic specialiter inducitur, cum ejusdem generationis sint filtrabilia cum apprehensibilibus, vel non differt ab illis nisi sicut species a genere : Dicendum est quod filtrabilia quamdam habent naturam, qua abundant ab apprehensilibus, in eo quod hujus, scilicet qua revertuntur, et hoc secundum esse et speciem hic fuit explicatum, quia aliter doctrina non erat satis completa : quia in naturis non sufficit in genere dicere, nisi secundum speciem quae dicenda sunt, determinentur.