CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
De ustibilibus et non uslibilibus.
Nunc autem dicemus de proprietatibus illis corporum homionierorum, quae sunt cum transmutatione esse eorum, licet conveniant eis secundum situm et humidum quod est in ipsis : et hae quidem proprietates sunt tres, scilicet secundum quod sunt ustibilia vel non ustibilia, vaporantia vel non vaporativa, inflammabilia vel non inflammabilia. Dice- mus antem inter has tres, primo de ustibilibus, quia ustio causa est evaporationis : flamma autem est vapor sive fumus succensus : et ideo secundo dici oportet de vaporativis, et ultimo de inflammabilibus. Dico ergo quod corporum homiomerorum quaedam sunt ustibilia, et quaedam inustibilia. Ustibilia quaedam sunt, sicut lignum, lana, etc, quae victa ab igne, redigibilia sunt in cineres. Lapis vero et glacies inustibilia sunt : sunt enim illa inustibilia quaecumque habent poros susceptibiles ignis, et habent humorem in eis, qui secundum rectitudinem est in poris illis, et non est vincibilis ab igne : licet enim quaedam consumptibilia sint ab igne, tamen non sunt ustibilia : quia humor eorum non est nutrimentum ignis, sicut lapides, et ferrum. Quaedam autem quae tales habent humores,propter stricturam pororum non praebent ingressum igni : et ideo iterum non ardent. Quaedam autem dicuntur inustiva, ideo quia difficillime consumuntur ab igne, eo quod propter clausuram pororum ignis intrare non potest nisi prius discontinuetur. Difficile autem discontinuantur : quia humor eorum quasi unus effectus est cum sicco, licet sunt rarae et mollis et quasi apprehensibilis substantiae, sicut est lanugo illa quae vulgo pennae salamandrae vocatur : et similiter pannus qui est de lanuginc, netur et contexitur : ille enim lycinium factus, flammam dat : et tamen ab igne non uritur, pro certo propter causam quam diximus : quia humor continuans inseparabilis est a sicco quod continuatur per ipsum : et ideo nisi fiat maxima violentia non aduritur : statim enim ut primo tangitur ab igne, pori ejus clauduntur, et humidum ejus remanet intrinsecus clausum et non extrahitur ab igne. Quaecumque autem non habent humorem, sicut terra et terrea multum, ut lapis et hebenus nigra, vel forte habent humorem invincibilem ab igne, qui potius ignem exstinguendo vincat, sunt inustibilia, .quemadmodum glacies et viridantia om-
nia, quae humoris aquei sunt plena, nisi habeant humorem unetuosum terrestrem multum pro nutrimento, sicut abies viridis, et pinus. Haec enim viridia ardent.