CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
De comparatione imflammabilium ad liquabilia, et e converso.
Si autem comparabimus liquabilia ad : inflammabilia, et e converso, inveniemus quod habent se ad invicem sicut excedentia et excessa. Sunt enim quaedam liquabilia non inflammabilia, quemadmodum aes : et quaedam inflammabilium non liquabilia, quemadmodum lignum : quaedam autem inflammabilia et liquabilia, quemadmodum thus. Causa autem hujus est, quoniam lignum habet humorem qui multum coadunatus est cum sicco terreo et per totum continuus cum ipso, ut quasi sint in uno termino, qui humor non habet actum fluendi in sicco, nec siccum. habet actum discontinuationis in humido, sed unum quodammodo vincit alterum : quia humor continuat siccum, et siccum terminat humidum, et neutrum continet alterum, sed utrumque continetur ab altero : similiter neutrum colorat aliud, sed ambo habent colorem ex utroque resultantem : et humor ligni ubique est in poris ligni et unctuosus et quasi exhibitus ex porositate ligni ad hoc ut putatur. aes vero licet sit continuum et compactum in partibus quantitatis plus quam lignum, eo quod ipsum sit ex materia aquae coagulatum ferro, tamen in partibus essentialibus, quae sunt siccum terre- stre, et humidum aqueum, non habet tantam continuitatem : quia humi dumvincit siccum, et ideo colorat ipsum vel colore aquei humi di, sicut est in metallis albis, vel colore unctuosi humidi, sicut est in metallis croceis : propter quod etiam quando duo permiscentur metalla, sicut cuprum et stannum, vel aliud, efficitur frangibile aes vel amittit produdebilitatem. : quia cum in primo simplici humidum non sit bene continuatum cum terreo in composito, quatuor efficiuntur incontinua : quia siccum unius non bene convenit cum humido alterius, nec humidum unius cum sicco alterius. Stannum autem in talibus colorat aes, et totum efficitur album cum frangitur : et quia sic in partibus essentialibus est non bene continuum, non potest flammare : quia humidum per se non flammat, praecipue aqueum : et siccum non. adeo bene continuatur ei, quod per ipsum flammescere possit. Thus autem in partibus convenit cum uno, in parte cum. altero : quia. enim melius humidum situm continuatur cum sicco, propter hoc mollificat ipsum et inflammatur per siccum et fumum ejus: quia autem in toto capitur a sicco, propter hoc liquatur : ideo etiam elixatur in aqua, quia plus habet terrae quam metalla : non. enim tantum solvitur a calido sicco, sed etiam a calido humido : quia multum terrestre habet, quod non bene intra se accipit humidum.