CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
De comparatione inflammabilium ad vaporativa,
Flammabilium etiam quaedam sunt vaporativa, ita quod illa vaporativa per se inf1ammantur, et quaedam vaporativa non sunt inflammabilia per se, sed cum
alio.Per se autem flammabiiia sunt illa vaporativa quae magis habent terrae et sunt sicca, sicut diximus in praecedentibus. Illa enim propter abundantiam materiae sunt sicca et in sicco conveniunt cum igne : et ideo cum habentibus symbolum facilior sit transmutatio, si siccum calefiat calore ignito, continue erit ignis: et sic lit flamilla in vaporatione fumoso terrestri succenso : flamma enim est spiritus sive fumus succensus sive combustus. Diximus enim in praehabitis quod vapor lignorum est proprie fumus. Cera3 autem et thuris et similium eis et picis et omnium quae habent picem et similia sunt, talem habent vaporem in aliquo similem vapori lignorum : et ideo analogice vocatur fumus. Per eamdem etiam analogiam fumus vocatur vapor olei: et quaecumque emissa vaporabiliter ab oleagineis, et quaecumque talium pinguium sunt, solum cremantur, et non inflammantur si sola sint sine substantia terrestri : quia tunc in igne sive flamma consumuntur : eo quod aridi parum habent, et hoc quod habent non est separabile ab humido per viscositatem, sicut saepius diximus : sed quando ista sunt cum aliquo alio terrestri, sicut cum panno vel aliquo terrestri in quo continetur ignis, citissime transit ignis per ista quae habent humorem pinguem : quia convenientissima materia est ignis propter aereum quod est in eis : illud enim terrestre quod tunc adjungitur eis, est siccum ex essentia et pingue ex humore attracto : et crassum est ex circumfuso humore : ex quo quia continue trahit subtile in nutrimentum ignis, necesse est quod residuum magis sit densum : et haec est causa quare reliquiae olei in lampadibus infusi, densae sunt et faetulentae quando consumptum est oleum. Patet igitur ex antehabitis, quod evaporativa quae sunt de numero liquidorum, sunt magis de natura humidorum, ut oleum, et pix, et haec non per se, sed cum adjuncto terrestri. flammescunt. Combusta autem evaporativa, quorum reliquiae sunt multus cinis, sunt magis de natura sicci quam humidi, et illa per se flammcscunt.