CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
Quod omnis impinguatio sit circa humidum et aridum, ut sciatur esse passio tantum humidi et aridi: in quo sunt multa de vini natura.
Scias autem quod impinguatio non est passio nisi homiomeri humidi ei aridi, hoc est, quod in sua compositione fit ex humido et arido : quaecumque enim humidorum fluidoruin exhalationem faciunt a calido, sunt de speciebus aquae, sicut jam nos diximus, quod exhalativa sunt aquea, et evaporativa terrestreitatem habent : talia autem humida quae plus aquea sunt, non habentia hypostasim in fundo, vel parvam habentia, nec haben-
tia humiditatem viscosam, non de facili impinguantur, sicut purum vinum, et serum. Scias antem quod cum vinum suh- limatur quemadmodum aqua rosac ea, id quod primo emittitur ex ipso, humiditas est aquea et insipida, et illa educta remanent partes terrestres vini . infusae humiditati pingui oleagineae, et si substantia illa ultra sublimetur lento igne, egreditur oleum : et differt vinum in hoc a vino : quia quo fuerit fortius vinum, eo est humor aqueus sublimatus ex ipso minor, et humor oleagineus major : et quo fuerit debilius et tenuius, eo humor aqueus est major, et humor olei minor : et in rubeo bono vino est humor olei major quam in albo, et in citrino major est quam in eo quod tendit ad puritatem aqueam. Nos autem illud hic non inducimus, nisi ut sciamus exhalationem non fieri in homiomero, nisi sit de speciebus aquae. Si autem ab humido fluido operatione calidi non exhalat quidem humidum, sed sequestratur : et tunc ista substantia pinguis adunatur cum terrestri quod constare incipit, tunc absque dubio illud homiomerum fluidum in commixtione partium essentialium suae materiae est terrae et aquae secundum plurimum, sicut fit in lacte : et si ipsum impinguatur quidem et est vicosum, non exhalat humidum ejus, nec sequestratur, oportet quod illud humidum sit vaporativum propter terrestre admixtum, et tunc in materia sua habet plurimum aeris et aquae, sicut oleum. Similiter autem quaecumque a calido impinguantur, sicut pix, et hujusmodi, communia sunt terrae et aquae in commixtione suae materiae.
Est autem hic dubium inter omnia liquida de viiii natura, cujus commixtionis sit natura ejus. Vinum enim aliquod exhalatur, et aliquod impinguatur per calidi operationem : impinguatur enim novum mustum. Et causa illius est, quia adhuc non venit ad speciem vini : mustum est quando ventum est ad speciem vini. Adhuc aliquod vinum est uno modo, sicut exhalativa, et aliquod alio, sic-
ut impinguabilia. Novum enim magis habet de terra propter faecis admixtionem quam vetus : nec venit adhuc ad speciem vini propter duas causas, scilicet propter non essentialium multam admixtionem, et quia non habet actum vini proprium. Sunt enim admixta in musto terrestria et aqu ea non adunabilia naturae vini, et oportet residere terrestria, et sequestrari et exhalare aquea naturae vini contraria : et tunc humidum naturale vin ut connaturale subjectum stabit sub calido terminatum : quod cum factum est, tunc attingit primo propriam naturam vini et speciem. Operatio enim musti impedit hoc, quae operatio est ebullitio ex calore loci procedens : licet enim calor solis et loci sit accidentalis musto, tamen ex generatione et tempore ita intrinsecus efficitur, quod totam occupat vini naturam in musto, sicut dicit Galenus in libro de simplici medicina, de fructibus in sole diu aestuantibus : et dictum suum confirmat per Aristotelem in libro de Vegetabilibus, et per Theophrastum : motus enim musti ex tali calore non siuit calorem naturalem terminare proprium humidum, sicut motus febris impedit calorem naturalem in febricitante : ille enim est motus caloris ignei, ut supra diximus : ideo etiam quando funditur in mustum aqua exstinguitur, ita quod postea non bullit. Experimentum etiam probat hoc : quoniam si ovum recens in mustum mittatur, mergi non potest propter motum musti a fundo qui fit ex calore igneo. Si autem aqua infusa est in mustum, statim mergitur, eo quod ignis per aquam qui sibi in toto contraria est,aut exstinguitur, aut multum debilitatur, in tantum ut etiam vinitores dicant, quoniam pluvia cadens in doliis in quibus calcantur uvae, plurimum noceat. Si autem sit forte multum feriens, in tantum quod etiam videatur interrumpere dolium in quo est vel vas, si partes casei terrestris multum et porosi injiciantur, statim stabit, eo quod vapor musti imbibitur in poris casei, et ibi frigiditate terrestris casei frangitur et infrigidatur. Patet ergo quod musti operatio valde est diversa a vini operatione : unde mustum impinguatur calidi operatione, et etiam operatione frigidi, sed minus quam operatione calidi, eo quod multum habeat de calore et de terra : et ideo frigido non potest totum educi calidum cum quo humidum egrediatur, ut postea impinguetur eo modo quo supra de oleo dictum est, quod a frigido impinguatur. Est autem praecipue tale mustum de Arcadia, quod est sinus quidam regionis Arcadiae ubi est Corinthus : eo quod mustum illud sit spissum valde terrestria inseparabilius habens adunata cum humidis quam aliud vinum : et ideo in utribus suspensum in fumo in loco calido, incrassatur, ita quod postea crassum bibitur. Si autem aliquod vinum amiserit faecem, tamen diversitas est in ipso, et eo plus vel minus dicetur terreum vel aqueum, quo habuerit plus vel minus de partibus terrae quam aquae. Omnia autem haec dicta sunt, ut sciatur quod omnis impinguatio facta a calido, fit circa humidum et aridum quae sunt in corpore homioniero humido, sive sit humidum, sive viscosum. Si autem impinguatio fiat per frigidum, oportet quod illa quae impinguantur, multum habeant terrestreitatis, sicut ex praecedentibus constat quae dicta sunt de impinguatione. Similiter si fiat impinguatio ab ambobus, scilicet calido et frigido divisim agentibus, oportet quod sic impinguata communiter commixta sint ex terra et aqua, sicut oleum, et mel, et dulce vinum, sicut in antehabitis expeditum est. Quia igitur omnis impinguatio est circa homiomerum secundum quod ipsum est aut terrae magis, aut aquae magis, aut communiter utriusque, liquet quoniam materialis natura omnis impinguati est terra, vel aqua, vel utrumque.