CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
De ostensione quod omnis coagulatio convenit homiomero propter terram et aquam quae sunt in ipso.
Ostendemus autem per eumdem modum, quoniam omnis coagulatio est circa homiomcrum ex humido aqueo et sicco terreo quod est in ipso. Omnia enim constantia indurata quaecumque a frigido coagulantur, sunt de speciebus aquae, quemadmodum glacies, nix, et pruina, sicut in antehabitis plane expositum est. Quaecumque autem constantium induratorum coagulata sunt a calido, sunt de naturae terrae magis, vel later, vel caseus, nitrum, et sales, sicut item per antecedentia patet. Quaecumque autem homiomerorum coagulata ab ambobus, scilicet tam a calido quam a frigido, illa sunt sicut illa quorum coagulatio completa est ab infrigidatione, quoniam supra ostendimus non posse fieri quod ea quae ab ambobus coagulantur, incipiant coagulari a frigido, et compleantur a calido : et ideo videmus quod in quibuscumque prius compressum est humidum per frigidum et postea eductum per calidum, solvitur eorum continuitas, sicut later primo congelatur et postea coctus discontinuatur : et similiter caementum in muris Unitum, si primo congelatur, postea scinditur : . cujus causa est, quia humor comprimitur ab ipsis quod debebat ea continuare, sicut supra diximus : quia hoc ibi repetere non oportet, Coagulata autem ab ambobus sunt, quaecumque duorum privatione coagulantur, scilicet privatione calidi et privatione humidi quod exit cum calido : eo quod ipsum in omnibus talibus est paucum : cum in prima coagulatione quae fuit per calidum, fere totum sit eductum : salos enim, quia calido solo coagulantur, solius humidi privatione coagulantur : et alia similiter quaecumque sincere sunt de terrae speciebus, eo quod ipsa sint combusta, et in ipsis sit paucum humidum : glacies autem quae solo frigido coagulatur, coagulatione congelationis non congelatur nisi privatione solius calidi. Dicta autem superius, quae sunt later et lapides, quaedam genera coagulantur ab ambobus, et privatione calidi et humidi completur coagulatio eorum : ideo haec absque dubio materialiter primo sunt amborum., et habent ambo in commixtione sua antequam coagulentur, scilicet siccum terreum et humidum aqueum. In coagulatione ergo istorum advertendum est, quoniam si totum ipsorum humidum extergitur, tunc completur coagulatio eorum infrigidatione, et ultimo constant per frigidum : quia calidum vaporabiliter relinquit in eis humidum expansum, quod frigido comprimente calidum extersum est cum calido : talia autem sunt later et electrum quod est quaedam species gummi: quia electrum et omnis species lacrymarum distillantium ab arboribus, et ultimo constant et coagulantur per infrigidationem, sicut myrrha., thus, vernix, et electrum: omnia enim haec lacrymae sunt, sed non tamen totum a quibusdam illorum educitur humidum, quia multum est in eis : et ideo postea solvuntur per calidum, sicut thus, et myrrha, et electrum : omnia enim hujusmodi generis coagulantur intus in magna parte compressa humiditate : post enim calor arboris expellit indigestam lacrymam tenuem, et continue resolvit calor arboris humidum subtile ex lacryma illa indigesta: et ideo viscoso, efficitur : et tandem frigiditate exterioris aeris induratur per oppressionem humodi viscosi, quia calor educere non potuit. Quod enim sic lacrymae et rasinae coagulantur, signum est, quod animalia primo, sicut formicae, et muscae, incidentia lacrymae cum tenuis est subtili educto, inviscantur, et adhaerent
lacrymae : et fluente super ea lacryma operiuntur in gumma arboris et apparent intus propter pervietatem gummarum, et non putrescunt corpora eorum, quia frigus coagulans gummas, non permittit evaporare calidum naturale animalium illorum : et ideo etiam retinetur in eis humidum naturale : et ideo manent non putrefacta. Aliquando autem coagulatio fit humidi et calidi privatione secundum partem, et non secundum totum, sicut quando calidum egreditur relinquens humidum fluidum, de quo cum calido tantum egreditur, quod partes residuae inspissantur, sicut elixatum mel coagulatur, quando ponitur in aqua frigida, sicut diximus superius : illius enim inspissationem non operatur humidum circumfluens, sed potius frigus cogens exire calidum, quod secum educit plurimum humidum, et residuum comprimitur infra terreum in melle. Omnia autem taliter constantia sunt materialiter multum terrea, sicut superius saepe docuimus. Accipitur ergo ex his omnibus, quod coagulatio quocumque modo fiat, semper est passio homiomeri propter terreum et aqueum, quod est in ipso : ergo esse homiomeri, sive impinguatum, sive coagulatum, est ex terra, et aqua communiter, vel ex terra plus, vel ex aqua pius.