CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
Quod omnis mollificatio et omnis liquatio referatur ad homiomera ratione
terrae et aquae ex quibus componuntur. . Idem autem hic probatur ex liquescentibus mollificabilibus. Quaedam enim sic secundum aliquid liquantur, et secundum aliquid mollificantur : terreum enim quod est in ipsis, mollificatur : humidum au- tem liquatur, sicut electrum, et etiam quidam lapides, quia poros habent plenos humoris, sicut qui inveniuntur in speluncis quibusdam : lapides enim illi similiter se habent sicut gummi propter humidum quod conjunctum est in poris eorum, sicut in ustilibus humidum in poris esse praediximus : fiunt enim isti lapides sicut gummi non ab igne ultima coagulatione eorum complete, sed potius sicut a gelido quod cogit praeexire calidum et cum illo coexivit pars humidi, et non totum, sicut in thure, et electro : et ideo postea per ignem mollificantur et liquescunt. Quaedam autem diversa ab istis mollificantur etiam ab exteriori tgne, et illa sunt absque dubio quaecumque non tota sunt terrae, sed major pars humidi, sicut ferrum et cornu : thus etiam quod primo modo se habet, et terreum est, exhalat vaporabiliter, sicut ligna, sicut diximus in capitulo de vaporativis. Patet autem ex antehabitis, quod omnia quae dicimus esse liquabilia calido, quod illa simpliciter sint sicut liquabilia et liquantur ab exteriori igne, et secundum materiam omnia sunt aquosiora quam terrestria : quaedam autem ipsorum sunt communia terrae et aquae et aeris, sicut cera. Quae autem liquantur ab aqua, omnia constat esse de natura terrae. Quaecumque autem nec liquantur nec ab igne simul, nec altero istorum divisim, omnia talia materialiter sunt aut terrae, aut amborum. , scilicet terrae et aquae. Constans igitur est quod omnis mollificatio et omnis liquatio ad homiomera refertur gratia terrae et aquae quae sunt in ipso.