CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
Quod secundum formas specificas consideranda sunt naturalia in sequentibus libris, et non secundum materiales formas, qualiter in isto libro sunt determinatae,
Igitur de omnibus homiomeris, sicut ex praehabitis patet, prima consideratio est qualiter calore et algore et motibus caloris et algoris fuerint coagulala vel calido vel gelido vel ambobus. Dico autem homiomera quae saepe exposita sunt, sicut caro, et os, et pili, et nervi, et omnia his similia. Omnia enim haec differunt praedictis differentiis antehabitis quae sunt extensio, tractus, comminutio, fractio, mollities, et durities, et alia talia : omnia enim haec sicut ab efficientibus causis fiunt a calido, vel frigido, vel ambobus, vel a motibus qui sunt impressiones calidi et frigidi in materia quae humidum est et siccum, et a motibus mixtis qui sunt calidi et frigidi successive operantium : talia autem omnia, consideravimus in scientia istius libri, quae est quasi universalis respectu sequentium considerandorum in aliis libris : et quia forma istorum homiomerorum non est scibilis nisi sciantur ea ad quae referuntur quae sunt anhomiomcra, ideo eadem haec homiornera quae sunt caro et os secundum formam et substantiam consideranda sunt in libris sequentibus istum, licet secundum passiones quae insunt eis gratia subjecti quod est humidum et siccum, considerata sunt in hoc libro quem explanavimus. Anhomiomcra enim quae sunt ex istis homiomeris composita, sicut caput, manus, et partes, et similiter in mineralibus et vegetabilibus constituta per specificas differentias, sicut aurum, et argen- tum, nulli videntur fieri a causis quae dictae sunt quibus homiomera sunt : quia calor in quantum hujusmodi, non facit argentum in forma argenti, neque coagitlando neque liquefaciendo: et similiter est de aliis in forma specifica constitutis. Similiter autem est in instrumentis artium : quia serra in quantum est ad incidere, non ex calore fabrili, sed potius a forma artis quae imprimitur in ferro, et causa ejus efficiens propria est ars. Similiter arcae causa non est dolatio ligni, sed forma artis inducta in lignis, et causa ejus efficiens est ars. Eodem modo est de rebus naturalibus , quod causa eorum secundum quod sunt species constituta, est forma dans eis esse rationem : et causa efficiens ea est generans univocum vel conveniens in natura. Similiter autem est de effectibus cujuslibet alterius causae, sive sit a natura, sive sit ab intellectu practico, sive aliter a proposito. Habito ergo in hac scientia cujus generis subjecti et materiae sit singulum homiomerum, sumendum erit posterius in aliis scientiis per singulum eorum secundum formam quid sit sanguis, et quid caro, et sperma, et quid aliorum singulum. Ita enim plenissime sciemus naturam eorum, quando ex hac scientia sciemus quid sit subjectum et materia, et ex sequentibus libris sciemus propter quid sit secundum formam unumquodque corum: tunc enim sciemus materiam et causam quae vere causa est formalis habens rationem finis, et ejus quod est propter quid, praecipui cum ambo ista sint generationis et generatae rei principia : quoniam licet tria sine principia motus, scilicet forma et materia et privatio, non tamen sunt nisi duo principia entis generati, scilicet materia et forma, sicut diximus in fine primi Physicorum. Dicendum etiam erit cum his in singulis unde principium motus quod est causa efficiens uniuscujusque. Tunc enim habemus omnes causas, et materiam, et formam, quae et ipsa est finis in physicis omnibus, et efficientem causam singulorum. Manifestatis ergo
istis quae hic dicenda erant ad subjectum cognoscendum, consideranda sunt consequenter secundum suas formas specificas homiomera, et ea quae ex his constant anhomiomera., et ad ultimum res naturales constitutae per formas specificas, sicut homo, et planta, et hujusmodi :tunc enim scitur totum quod considerandum est in natura : quia autem ista in genere tria sunt, scilicet mineralia, vegetabilia, et animalia : ideo sequens scientia in tria dividitur, etc.