Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Sexto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Elenchus Operum Quae In Sexto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim.
(Vers. 8.) Et irritaverunt me. LXX: Et recesserunt a me. Non acquieverunt mihi.
(Vers. 25.) Et repleta es, et glorificata (sive aggravata) nimis in corde maris.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Danielem Prophetam Ad Pammachium Et Marcellam, Liber Unus.
(Vers. 2.) Et tradidit Dominus in manu ejus Joacim regem Juda.
(Vers. 4.) Responderunt Chaldaei regi Syriace.
(Vers. 21.) Et ipse mutat tempora et aetates, et transfert regna atque constituit.
(Vers. 26.) Putasne vere potes indicare mihi somnium quod vidi, etc. Servat ordinem quaestionis, ut
(Vers. 28.) Sed est Deus in coelo revelans mysteria. Frustra igitur ab hominibus quaeris (( Al.
(Vers. 31.) Tu, rex, videbas, et ecce quasi statua una grandis. imaginem
(Vers. 39.) Et post te consurget regnum aliud, minus te, argenteum
(Vers. 2.) Somnium vidi quod perterruit me: et cogitationes meae in stratu meo, etc. Respondeant
(Vers. 31.) Ego Nabuchodonosor oculos meos ad coelum levari: et sensus meus redditus est mihi.
(Vers. 32.) Juxta voluntatem enim suam facit tam in virtutibus coeli, quam in habitatoribus terrae,
(Vers. 6.) Tunc principes, et satrapae surripuerunt regi, et sic locuti sunt ei. surripuerunt:
(Vers. 21.) Rex, in aeternum vive. Honorat honorantem se: et ei vitam imprecatur aeternam.
(Vers. 25.) Et sermones contra excelsum loquetur ((Al. loquitur Sermones quasi Deus loquitur,
(Vers. 15.) Factum est autem cum viderem ego Daniel visionem, et quaererem intelligentiam. Videbat
(Vers. 5.) Peccavimus, inique egimus, impie egimus, et recessimus,
(Vers. 7.) Tibi, Domine, justitia: nobis autem confusio faciei,
(Vers. 5.) Et confortabitur rex Austri. Ptolemaeum indicat filium Lagi, qui primus regnavit in Al.
(Vers. 22.) Si enim hoc egero, mors mihi est: si autem, non,
(Vers. 44.) Cumque duceretur ad mortem, suscitavit Dominus Spiritum sanctum pueri junioris.
(Vers. 63.) Helcias autem et uxor ejus laudaverunt Deum pro filia sua Susanna, etc. Digne (( Al.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Translatio Homiliarum Origenis In Jeremiam Et Ezechielem, Ad Vincentium Presbyterum.
Incipiunt Homiliae XIV In Jeremiam.
Homilia Prima. Verbum Dei quod factum est ad Jeremiam filium Chelciae, etc. (Jerem. I, 1).
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Fugite de medio Babylonis (Jerem. LI, 6).
Homilia Tertia. De eo quod scriptum est: Et contritus malleus universae terrae (Jerem. L, 23).
Homilia Quinta. De eo quod scriptum est: Qui fecit terram in fortitudine sua. (Jerem. X, 12.)
Homilia Decima Quis parcet super te, Jerusalem? etc. (Jerem. XV, 5 et seq.).
Incipiunt Homiliae XIV In Ezechielem.
Homilia Prima. De prima visione Ezechielis (Cap. I).
Appendix.
Admonitio In Tractatum Sequentem.
Admonitio In Tractatum Sequentem.
In Lamentationes Jeremiae.
Heth. Heth interpretatur vita: Ipsa autem gemens, et conversa retrorsum.
Ioth. Ioth sonat principium misit hostis, manum suam, et tulit omnia desiderabilia ejus,
Caph. Caph interpretatur manus. Omnis populus ejus gemens et quaerens panem.
Samech. Samech interpretatur adjutorium. abstulit Dominus omnes magnificos ejus de medio ejus.
Ain. Ain interpretatur fons, oculus.
Fe. Fe interpretatur oris, demonstratio. Expandit Sion manus suas. non fuit qui consolaretur eam.
Sade. Sade sonat justitiam: Justus est Dominus, quia os ejus ad iracundiam provocavi.
Coph. Coph interpretatur vocatio. Vocavi amicos meos, et ipsi deceperunt me,
Index Rerum Et Verborum Insigniorum Quae In Quinto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum Quae In Quinto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres Ad Pammachium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Joelem Prophetam Liber Unus. Ad Pammachium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Amos Prophetam Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Amos Prophetam Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Abdiam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Abdiam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Jonam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Jonam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Michaeam Prophetam Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Michaeam Prophetam Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Naum Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Naum Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo Ad Chromatium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Sophoniam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Sophoniam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Aggaeum Prophetam Ad Paulam Et Eustochium Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Zachariam Prophetam Ad Exsuperium Tolosanum Episcopum Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Malachiam Prophetam Ad Minervium Et Alexandrum Liber Unus.
Eruditionis Hieronymianae Defensio Adversus J. Clericum, A Domno Joanne Martianaeo Elucubrata, Et Commentariis In Prophetas Subjuncta.
Caput Primum. De absoluta Hieronymi eruditione, deque imperitia singulari Joannis Clerici.
Lectori S. P. D. Joannes Clericus.
Index Aliquot Insigniorum Mendaciorum Et Fallacium Conclusiuncularum Joannis Clerici.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum.
Ordo Rerum Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 8 seqq.) «Et vidi in domo altitudinem per circuitum fundata latera ad mensuram calami, sex cubitorum spatio, et latitudinem per parietem lateris forinsecus, quinque cubitorum, et interior domus in lateribus domus, et inter gazophylacia latitudine viginti cubitorum in circuitu domus 0398A undique. Et ostium lateris ad orationem (quod in Septuaginta non habetur), ostium unum ad viam Aquilonis, et ostium unum ad viam Australem, 497 et latitudinem loci ad orationem» (quod et ipsum Septuaginta non transtulerunt), «quinque cubitorum in circuitu. Et aedificium quod erat separatum versumque ad viam respicientem ad mare, latitudinis septuaginta cubitorum: paries autem aedificii quinque cubitorum latitudinis per circuitum, et longitudo ejus nonaginta cubitis». Postquam pervenit ad Sanctum sanctorum, de quo supra diximus, vir ille venerabilis mensus est Sancti sanctorum parietem, qui propter fabricam mundi, et omnem visibilem creaturam, quae in sex diebus condita est, sex habebat cubita, et latitudinem unius 0398B lateris quatuor cubitorum: non ex uno latere, sed per circuitum. Quatuor autem cubita tenebat per circuitum domus latitudo, ut quatuor elementa monstraret, ex quibus universa compacta sunt, et maxime humana corpora, contra quae sancti dimicantes, et subjicientes se animae potestati, interiora merentur intrare, et Domini arcana cognoscere. Ipsa autem latera quae in circuitu domus erant, et quatuor cubitorum spatio a templi parietibus separabantur, juncta sibi erant: ita ut unum latus aliud latus contingeret, et haberet in longitudine non triginta et tres cubitos, sed bis triginta tres, hoc est, sexaginta sex. Vetus in Levitico loquitur Testamentum, in ortu maris post unam hebdomadam, et illam quae genuit, et illum qui genitus est, triginta tres explere 0398C dies, ut veniant ad purificationem (Levit. XII) . Porro si genuerit feminam, duplicem observari numerum, id est, sexaginta sex. Et quia, ut veniamus ad sancta sanctorum, non solum prima indigemus nativitate, sed et secunda, ut nati in carne, renascamur in spiritu: idcirco non sexaginta sex, sed bis triginta, et trium ponitur numerus: ut utraque nativitas Deo auctori debeatur illiusque clementiae, et duplici muro circumeant latera domus quae templi fulciunt aedificium. Quodque sequitur juxta Hebraicum: «Et erant quaedam eminentia, quae egrederentur per parietem domus per latera in circuitu, ut continerent, et non attingerent parietem templi,» illud significat: quod sancti viri in multitudine credentium erumpant per parietem templi, per omnia videlicet 0398D latera in circuitu, et contineant Ecclesiae fundamenta, et tamen non tangant parietem templi: 498 tantum vidisse contenti, et de longe inenarrabilia adorasse mysteria. Nunc enim videmus per speculum in aenigmate, et plenissimam tangere atque comprehendere non possumus veritatem. Quod autem platea erat in rotundum, ascendens sursum per cochleam, et in coenaculum templi deferebat per gyrum: et idcirco latius erat templum in superioribus, et sic de inferioribus 0399A ascendebatur ad superiora, et medium: puto perspicuum esse lectori, semper angustiora esse quae deorsum sunt in jejuniis, χαμευνίαις, et victus continentia, paulatimque dum ad summa conscendimus, latiorem nobis aperiri viam, et impleri quod scriptum est: in tribulatione dilatasti mihi (Ps. IV, 1) . Per rotundum autem et per cochleam ascendimus templi coenaculum, quae figura inter omnia σχήματα a philosophis quoque hujus saeculi pulchrior approbatur: dum et coelum, et sol, et luna, et astra caetera, et punctum terrae, in corporibus quoque humanis, oculi, quasi altera sidera, et figura capitis, quod omnium sensuum receptaculum est, teretesque digiti, et femina, et brachia hanc praeferunt rotunditatem. Porro coenaculum templi, ad quod de angustioribus 0399B ad altiora conscendimus, illud puto esse, quod in regum volumine Elias habuit, et Elisaeus, et in apostolorum Actibus, Tabitha, id est, δόρκας et damula nostra possedit, quae bonis operibus ad summa conscenderat (III Reg. XVII; IV Reg. IV; Act. IX; Act. X) . Apostolus autem Petrus, super quem Dominus Ecclesiae fundamenta solidavit, transcendit coenaculum, et venit ad tectum, quod significantius Graece δῶμα dicitur, id est, tecti solarium: et incognita prius saeculo Ecclesiae sacramenta cognovit. Salvator quoque generis humani pascha fecit in coenaculo, et magno latoque coenaculo, atque omni sorde purgato stratoque, et ad spirituale convivium praeparato, ubi mysterium corporis et sanguinis suis tradidit discipulis, et aeternam nobis agni immaculati reliquit festivitatem. 0399C Quodque addidit: Et de mediis ad tristega, id est, tertia coenacula et Thrael, videtur mihi obelo praenotandum. Quid enim necesse est dubia, et non scripta disserere: cum in ea quae Hebraeorum tenentur libris debeamus incumbere? Sequitur: «Et vidi in domo altitudinem per circuitum fundata 499 latera ad mensuram calami, sex cubitorum spatio: et latitudinem per parietem lateris forinsecus quinque cubitorum, et inter gazophylacia» (quae Symmachus ἐξέδρας vocat) « latitudinem cubitorum viginti per circuitum domus. Quibus numeris ostenditur, quod de mundo hoc, et de terrenis sensibus, et de duali duarum decadarum numero, qui refertur ad viginti, non solum in sancta sanctorum, sed et in coenacula eorum mereamur ascendere, et semper 0399D habere in memoria, quod per sex dies conditionis nostrae, et per quinque sensus, et per viginti cubita latitudinis ascenderimus ad coenaculum templi, et terrenam humilitatem, sensumque litterae relinquentes, transierimus ad summitatem Ecclesiae, Spiritusque Sancti consortio gaudeamus. Et ostium, inquit, lateris ad orationem contra viam Aquilonis (Jer. I, 14) , a quo exardescunt mala super omnem terram, et quem Dominus abacturum se a nobis pollicetur, dicens: Et eum qui ab Aquilone est, abigam a vobis (I Joel. II, 20) . Pulchreque in ostio contra Aquilonem locus orationis est, ut secundum Apostolum (I Thess. 0400A V) , oremus sine cessatione, et dicamus cum Jeremia: Non sileat pupilla oculi mei (Thren. II, 18) , vel praesentia mala vitare cupientes, vel agentes gratias pro praeteritis. Quamdiu enim in tabernaculo corporis hujus sumus, ingemiscimus, dicimusque: Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus (Rom. VII, 24) ? Sed et ad viam Australem erat ostium, et ipsum juxta Hebraicum habens locum orationis et quinque tendens cubitis per circuitum. Post frigus enim Aquilonis ad Australem transimus calorem, et tamen rursum orationis quaerimus locum, in Aquilonis ostio, ut evadamus pericula: in Australi, ut agamus gratias pro praeteritis, et sit nobis victoriae secura possessio. Quinque autem cubiti, et in hoc loco divinos indicant sensus, per quos de terrenis 0400B ad altiora conscendimus. Et aedificium, inquit, quod erat separatum versumque ad viam respicientem ad mare, latitudinis septuaginta cubitorum: ut post labores, et pericula, et saeculi istius fluctus atque naufragia, et annos septuaginta, de quibus Jeremias scribit, et Daniel, et Zacharias (Jer. XXV et XXIX; Dan. IX, Zach. IX) ; verum et legitimum septem decadarum sabbatum 500 consequamur: ut sit nobis aeterna requies, et per quinque cubitorum latitudinem veniamus ad longitudinem nonaginta cubitorum: in qua aetate de repromissione filium Sara generavit, quae nonaginta annorum, id est, novem decadarum, peperit Isaac, juncta Abraham centenario (Gen. XXI) , id est, decem decadarum habenti mysterium. Qui numerus quid significet, sequens Scriptura monstrabit.
0400C «(Vers. 13 seqq.) Et mensus est domus longitudinem centum cubitorum. Et quod separatum erat aedificium, et parietes ejus longitudinis centum cubitorum. Latitudo autem ante faciem domus, et ejus quod erat separatum contra Orientem, centum cubitorum. Et mensus est longitudinem aedificii contra faciem ejus, quod erat separatum ad dorsum.