Homilia Quinta. De eo quod scriptum est:
Qui fecit terram in fortitudine sua. (Jerem. X, 12.)
793 Tres quodammodo virtutes assumens propheta fortitudinem, sapientiam, atque prudentiam, unicuique earum propria opera
distribuit: fortitudini terram, sapientiae orbem terrarum, prudentiae coelum. Audi quippe Scripturae ordinem:
Dominus qui fecit terram in fortitudine sua, et erexit orbem in sapientia
0625D
sua et in sua prudentia extendit coelum. Et nos igitur in nostra terra (dictum est quippe ad Adam:
Terra es
0626A (Gen. III) ; necessariam habemus fortitudinem Dei, quia absque ea impossibile nobis est exsequi quod carni repugnet. Cum
autem mortificata fuerint membra super terram, tunc parent spiritus voluntati. Siquidem juxta apostolum, spiritu gesta carnis
mortificantur (Col. III; Rom. VIII) .
Dominus ergo qui fecit terram in fortitudine sua. Si autem et ad hanc terram venias, et consideres id quod in Job scriptum est (Job XXVI, 7) , juxta emendatissima tamen exemplaria,
quomodo statuerit eam super nihilum, inveniens fortitudinem Dei in medietate mundi, terrae libram sustinere. Veniam vero ad
orbem terrarum, qui Graece οἰκουμένη nuncupatur, id est,
0625D Vulgati
inhabitatus. At sequiori genere Rabanus juxta Graecum, ut et Origenem et Hieronymum continuo accepisse inferius constabit.
inhabitata. Scio animam meam inhabitatam, scio animam desertam. Si enim non habet Filium dicentem:
Ego et Pater
0626B
meus veniemus ad eum ((Al.
eam)) et mansionem apud eum faciemus (Joan. XIV, 23) ; si non habet spiritum sanctum, anima deserta est. Habitata autem est, quando plena est Deo, quando habet
Christum et Spiritum sanctum. Verum haec differenter et varie in Scripturis dicuntur in anima hominis Patrem, et Filium, et
Spiritum sanctum commorari. Nam et David in psalmo confessionis tres spiritus postulat; dicens:
Spiritu principali confirma me. 794
Spiritum rectum innova in visceribus meis. Spiritum sanctum ne auferas a me (Ps. L) . Qui sunt isti tres spiritus? Principalis Spiritus, Pater est: Spiritus rectus, Christus: Spiritus sanctus, Spiritus
sanctus est. Haec ad probationem ejus rei diximus, quod
0625D Penes Raban.
quod habitata, id est, orbis terrarum in sapientia Dei fabricata sit. Nec valde abludunt R. mss. penes Huetium,
orbis terrarum in sapientia Dei fabricatus sit. Concinit Rabanicae imprimis
0626D lectioni Graecus, τὴν οἰκουμένην οὐκ ἄλλως γινομένην ἤ ἐν τῇ σοφίᾳ τοῦ Θεοῦ.
habitatus est orbis terrarum in sapientia fabricantis eum.
Sapientia
0626C
quippe auxiliabitur justo super decem potestatem
0626D Rabanus
super decem potestatem habentes in civitate, pressius ad Graecum, ὑπὲρ δέκα ἐξουσιάζοντας, τοὺς ὄντας ἐν τῇ πόλει.
habenti civitates (Eccl. VII, 20) .
Sapientiam autem et disciplinam qui abjicit, infelix est, et vana spes ejus: et labores ejus insensati, et inutilia opera
ejus
(Sap. III, 11) , ait Sapientia, quae titulo inscribitur Salomonis. Idcirco quantum possumus, laborare ((
Al. labore)) nitamur, ut habitata
0626D Expunximus hinc vocem
anima, quam vulgati libri contra auctoris mentem interserebant.
Habitatam nostram vocat Origenes mundum nostrum, nec inficior proprie mentem, sive animam debere intelligi, aio autem, neque in Graeco haberi
ψυχὴν, neque in Latina Hieronymi interpretatione lectum a Rabano
animam.
nostra a sapientia Dei erigatur. Cecidit quippe, et de sublimi corruit, venientibus nobis in locum istum miseriarum. Cecidit
habitata
0626D Iterum vocem
anima hinc amovimus, quam
0627D neque Origenes, neque Hieron. juxta puriorem Rabani lectionem habet. Quid sit
habitata nostra juxta Origenis sensum diximus.
nostra postquam peccavimus, inique fecimus, injuste egimus, impie gessimus, et post ruinam indiget erectione. Si autem non
vis ista sententia adduci, communem totius orbis quaeramus ruinam, ut post casum ejus consequenter Deus erigens praedicetur.
Quicumque est in isto orbe, ante erectionem cecidit. Si autem cecidit, consequenter erigendus
0626D fuit: nemo quippe sine casu sublevatur. Si autem erectus est, videamus quae ruina praecesserit. Omnes
0627A corruimus per peccatum in orbem ((
Al. orbe)) terrarum. Et Dominus qui erigit elisos, elevavit nos jacentes (Psal. CXLIV) . In Adam omnes morimur: atque ita corruit
orbis terrarum, et indiget erectione, ut in Christo omnes vivificemur. Igitur duplicem intellectum de orbe tradidimus: unum
quomodo singulae animae, aut habitatae sint, aut desertae: alterum quomodo universus orbis 795 orbis pariter ceciderit.
Et in sua prudentia extendit coelum. Non fortuito sapientia in coeli extensione ((
Al. ostensione)) assumpta est: invenies et in Proverbiis dictum:
Dominus sapientia fundavit terram, praeparavit coelos prudentia (Prov. III, 19) . Est ergo aliqua prudentia Dei, quam nolo ut extra Christum requiras. Omnia quippe quae sunt Dei, Christus
est: ipse sapientia ejus, ipse fortitudo,
0627B ipse sanctificatio, ipse justitia, ipse sanctitas et redemptio, ipse, ut ad praesens veniam, etiam prudentia. Sed cum sit
unum in subjacenti pro varietate sensuum diversis vocabulis nuncupatur. Aliud significat sapientia, aliud justitia. Quando
enim sapientia
0627D Rectius penes Raban.
quando sapientia dicitur, disciplinis te divinarum humanarumque rerum instituit. Graece est: ὅτε μὲν γὰρ σοφίαν, τὴν ἐπιστήμην λαμβάνεις τῶν θείων καὶ ἀνθρωπίνων, ad verbum:
Quando sapientiam, disciplinam accipis humanarum divinarumque rerum.
dicitur, disciplina ista divinarum rerum humanarumque institutio, quando justitia, distributor et judex meritorum significatur.
Quando sanctitas illa virtus describitur, quae credentes Deo efficit sanctos. Ita ergo
0627D Mss. R. teste Huetio, et Rabanus legunt:
Ita ergo hic prudentiam ejus intellige cum doctrina est et demonstratio: omnino proprius ad Graecum et verius.
mihi et prudentia ejus intelligitur doctrina et demonstratio bonarum ac malarum rerum, sive neutrarum, atque in hunc modum
extendisse nunc dicitur coelum in prudentia. Quomodo autem extendatur coelum, extendente eum prudentia:
Audi quoniam extendi verba, et non intendisti
0627C ((Al.
attendisti)) (Prov. I, 24) . Asserit quippe, extensionem quamdam esse verborum similiter ut nunc dicitur coeli; juxta illud quoque
quod in alio loco scriptum est:
Qui extendit coelum ut pellem (Psal. CIII, 2) . Extenditur autem anima nostra, quae prius fuerat contracta, ut possit capax esse sapientiae Dei. Verum
ut ad propositum revertamur, diximus quod prudentia
0627D Antea incongruo atque Auctoris menti contrario sensu legebatur,
quod prudentia hujus saeculi in malum sit. Lectionem, quam nos restituimus,
quod prudentia ejus coelum factum sit, suppeditavit Raban. probatque unus apud Huetium Regius ms.; alter enim paululum abludit,
quod prudentia saeculum
0628D
factum sit. Evicit autem ita rescribendum cum orationis series, tum praecipue Graecus Origenis textus, ἐλέγομεν περὶ τοῦ τὸν οὐρανὸν
ἐν φρονήσει γεγονέναι.
ejus coelum factum sit, et nunc affirmamus eos qui coelestem hominem portant, esse
0628D Ita Rabanus, quin ipse etiam Origenes καὶ αὐτοί εἰσιν οὐρανός. Falso antea legebatur,
coelestes.
coelos. Si enim ad peccatores dicitur:
Terra estis, et in terram ibitis, quare non dicatur ad justum cujus est regnum coelorum, Coelum es, et in coelum ibis?
0628D Isthaec verba,
aut si propter choicum, quae in vulgatis hactenus deerant, ex Rabano suffecimus, cogente ipso Graeco Adamantii textu, ἢ διὰ μὲν τὸν χοἳκόν. Paulo
post glossema,
id est terreni, rectius ad libri oram amandabis. Caetera etiam ejus periodi verba ex iisdem Rabano et Graeco emendamus. Pro
cur propter coelestem ei, erat
quapropter coelesti et: tum
convenit pro
non conveniat, sub interrogandi nota.
Aut si propter choicum dicitur ei qui portat imaginem choici, 796 id est terreni;
Terra es, et in terram
0628A
ibis (Gen. III, 10) , cur propter coelestem, ei qui imaginem coelestis portat, non conveniat dici: Coelum es, et in coelum ibis?
Unusquisque autem nostrum, aut coelestia facta habet, aut terrena: si terrena facta sunt, ad cognatam sibi terram deducunt
eum qui thesaurizat ea in terra, et non in coelo. Rursumque haec quae juxta virtutem gesta sunt, thesaurizatorem suum ad proquinquas
sibi coelorum regiones subvehunt. Et junxit:
Educens nubes ab extremo terrae (Ps. CXXXIV, 7) . Istiusmodi disputatio et in Psalmo nuper incidit, et dictum est a nobis quomodo Deus eduxerit nubes ab
extremo terrae. Quod quidem nunc rursum cogimur retractare, ut hi qui audierunt, plenissime quae sciunt reminiscantur, et
hi qui non interfuerunt, aut obliti sunt, textum
0628B sermonis agnoscant, quem tunc, prout valuimus, exibuimus. Diximus autem sanctos esse nubes. Etenim hoc quod scriptum est:
Veritas tua usque ad nubes (Ps. XXXV, 6) , non potest referri ad inanimales nubes: sed veritas Dei usque ad illas nubes est, quae audiunt mandatum
Domini, et noverunt quo pluvias
0628D Vitiose penes Rabanum
quod pro
quo, et penes Huetium
differant pro
deferant; quae ipsa menda de restituenda lectione nos monuerunt: optime vero Graecus τοῦ ἐκπέμπουσιν αὐτὸν.
deferant, et a quibus eas suspendant. De his nubibus dictum est:
Et mandabo nubibus meis, ne pluant super eam imbrem (Isai. V, 6) . De his enim quae ex denso ((
Al. densato)) aere dicuntur constare, si non fuerit pluvia, non praecepit Deus ne pluant super vineam, aut quamcumque regionem
imbrem: sed omnino non apparent, ut in tertio Regnorum libro legimus [III Reg. XVIII) : quando in tempore siccitatis nubes
nulla apparuit, et postea juxta prophetiam Eliae futurae
0628C pluviae signum in vestigio hominis ostensum est, atque ita post nubem conglobatam imber descendit ad terras. Istis vero
quasi subsistentibus nubibus ((
Al. nebulis)) jubetur pluviam continere, cum indigna fuerit anima imbre coelesti et dicitur:
Mandabo 797
nubibus ne pluant super eam imbrem. Itaque ((
Al. Ita)) unusquisque sanctorum nubes est. Moyses nubes erat, et quasi nubes loquebatur:
Attende, coelum, et loquar, et audiat terra sermones ex
ore meo. Exspectentur ((Al.
Exspectet)) ut pluvia verba mea (Deut. XXXII) . Si non fuisset nubes, numquam dixisset:
Exspectentur ut pluvia verba mea, et descendant ut ros eloquia mea. Quasi nubes dicebat:
Ut imbres super gramen, ut pruina ((Al.
pluvia)) super
0629A
fenum, quia nomen Domini invocavi. Similiter et Isaias ut nubes loquebatur:
Audi, coelum, et auribus percipe, terra, quoniam Dominus locutus est (Isai. I) . Et quia ipse nubes erat, et sciebat alias nubes comprophetantes sibi, ideo vaticinans aiebat:
Mandabo nubibus meis, ne pluant super eam imbrem. Si autem jam didicimus qui sunt nubes, videamus quomodo Deus educat nubes ab extremo terrae. Ait Salvator:
Qui vult in vobis esse primus, sit omnium novissimus (Matt. IX) . Servavit hoc mandatum Paulus, et fuit novissimus in hoc mundo dicens:
Puto enim Deus nos apostolos novissimos ostendit, quasi mortificatos; quia ((Al.
quasi)) spectaculum facti sumus in hoc mundo angelis et hominibus (I Cor. IV) . Si quis ergo sanctus custodiens praeceptum Salvatoris factus fuerit in hac vita
0629B novissimus, iste sit nubes; et educit Dominus nubes non a primis terrae, non a consulibus, non a
0629D Hactenus obtinuit
judicibus, dissentiente Graeco ἀπὸ ἡγουμένων, et vetere Rabani lectione.
ducibus, non a divitibus:
Beati enim pauperes, quoniam vestrum est regnum coelorum (Matth. V) . Vides quomodo ab extremis educat Deus
0629D Falso et incongruo sensu vulgati hactenus praeferebant
has corporeas nebulas, pro
et corporet nebulas, quod ex Rabani testimonio nos substituimus clamante Graeco Adamantii καὶ σωματοποιεῖ, quod est,
in corpus cogat, sive
corporet.
et corporet nebulas? Propterea si volumus nubes fieri, ad quas perveniat veritas Dei, novissimi omnium fiamus, et tam affectu,
quam opere ((
Al. ore)) dicamus:
Puto enim nos Deus apostolos novissimos ostendit. Quod si non sim apostolus, licet tamen mihi fieri extremum, ut educens nubes Deus ab extremo terrae, educat me.
Et fulgura in pluviam fecit (Ps. CXXXIV, 7) . Aiunt naturalium causarum scrutatores, quia fulgura ex nubium collisione generentur, in morem silicum
duriorum, quos cum comploseris sibi, medius ex his elabitur
0629C ignis; atque ita cum fulgure pariter et tonitrua mugire; tonitruo scilicet sonitum indicante
0629D Scilicet
concussionis, sive
collisionis. Rabanus
concursus legit: antea erat
concussum; tum vero malim
0630D
sonitu pro
sonitum.
concussus, et fulgure 798 excussi luminis claritatem. Si intellexisti exemplum: considera nunc nubes rationales. Moyses
nubes erat: Jesus Nave nubes erat: isti si secum loquantur ((
Al. colloquantur)), ex sermonibus eorum fulgura micant. Jeremias et Baruch nubes erant, sermocinentur invicem, et videbitis rutilare
fulgura. Potes et tu ipse de Scripturis sanctis in hunc modum
0630D Haud male interserit Rabanus
nubium. Alia est in Graeco sententia.
invenire concursus, ex quibus ignis emittatur. Ut autem ad novum Testamentum veniamus, Paulus et Silvanus duae nubes in unum
convenerunt, et ecce totum mundum Epistolae eorum fulgore illuminant:
Fulgura in pluviam fecit, et eduxit ventos de thesauris suis (Ps. CXXXIV, 7) . Ergone
0629D hi venti qui super terram perflant in thesauris Dei sunt, et non horum est natura manifesta, quomodo et qua ratione subsistant?
Sed sunt quidam ventorum thesauri, thesauri spirituum, Spiritus ((
Al. thesauri)) sapientiae et intellectus, spiritus consilii et virtutis, spiritus scientiae et pietatis, spiritus timoris
0630A Dei, fortitudinis, et dilectionis et charitatis. Potes et ipse de Scripturis hos ventos congregare, et istorum spirituum
invenire thesauros. Ubi sunt isti thesauri? utique
0630D Raban.
utique in eo, in quo sunt thesauri scientiae absconditi.
in quo sunt thesauri scientiae absconditi: in Christo sedem habent. Inde oriuntur hi spiritus, ut alius sapiens sit, alius
fidelis, alius eruditus, et alius aliud ((
Al. quodcumque)) donorum Dei possideat.
Alii enim per spiritum datur sermo sapientiae, alii sermo scientiae juxta eumdem spiritum alii fides in eodem spiritu (I Cor., XII) .
Eduxit ergo nubes ab extremo terrae, et fulgura in pluviam fecit, et eduxit ventos de thesauris suis, et juxta misericordiam Dei ad hos thesauros nos occursuros speramus ((
Al. putamus)). Et quia plures sunt thesauri, forte juxta ordinem resurgentium erit et requies in thesauris
0630B Dei. Quod autem dico istiusmodi est: Resurrectio mortuorum in quibusdam ordinibus futura est. Ait quippe apostolus:
Unusquisque autem resurget in suo ordine (I Cor., XV) , et non ut libet miscentur ordines resurgentium: alius ordo erit in illo et in illo thesauro Dei, et alius
ordo in alio et in alio thesauro Dei. Isti omnes thesauri unum habent 799 thesaurum,
in quo sunt thesauri sapientiae et scientiae absconditi (Coloss. II, 3) . Et quomodo possideo unam et pretiosissimam margaritam per plures alias margaritas: sic venio ad thesaurum
thesaurorum, et Dominum dominorum, et regem regum, cum dignus fuero spiritibus in Dei thesauris commorantibus.
Eduxit enim ventos de thesauris suis (Psal. XIII) .
Infatuatus est omnis homo ab scientia (Jer. XX, 14) . Si
0630C omnis homo infatuatus est ab scientia, et Paulus homo est, Paulus infatuatus est ab scientia.
Ex parte cognoscimus, et ex parte prophetamus (I Cor. XIII) . Infatuatus ab scientia, videns per speculum, videns in aenigmate, portiunculam quamdam videns, et si sic
expedit dicere, ipsius quoque portiunculae partem minimam recognoscens. Econtrario autem
0630D Mss. Regii penes Huetium,
intelligeret: ipse autem
intelligis legit.
intelliges quid sit:
Infatuatus est omnis homo ab scientia. Comparatione peccatorum Jerusalem, Sodomorum peccatum justitia est.
Justificata est enim, ait,
Sodoma ex te (Matth. X) . Quomodo ergo non habent justitiam Sodomorum peccata per se, sed ad collationem majorum scelerum justificantur:
sic econtrario scientia Pauli ad illam coelestem scientiam, ad illum consummatum rationis ((
Al. lectionis)) intellectum
0630D stultitia reputatur.
Idcirco infatuatus est omnis homo ab scientia. Tale quiddam Ecclesiastes, ut arbitror, deprehendens effatus est:
Dixi,
0630D Penes Raban.
sapiens efficiar. In Graeco est σοφισθήσομαι.
sapientia efficiar, et ipsa elongavit se a me longius quam erat, et ((Al.
o)) alta profunditas, quis inveniet eam (Eccles. VII, 14) ? Volumus quiddam (si licet) audenter ((
Al. audenter
0631A licet)) dicere: quoniam hoc quod descendit in mundum, evacuavit seipsum, ut evacuatione ejus mundus compleretur. Si autem
hoc quod descendit in mundum evacuavit se, evacuatio ipsa sapientia est: quoniam quod
fatuum est Dei, sapientius est hominibus (I Cor. I, 25) . Si ego ((
Al. ergo)) dixissem 800 fatuum Dei, quomodo aucupes sermonum meorum, et semper dediti ad criminandum, venenatas in me linguas
vibrarent? Nunc vero Paulus quasi sapiens, et potestatem habens apostolicam, ausus est dicere, omnem sapientiam terrenam,
quae in se, quae in Petro, quae in caeteris apostolis erat, quae in istum mundum descenderat, stultitiam esse Dei: ad comparationem
quippe illius sapientiae, quam terrenus non capit locus: ad illam sapientiam
0631B quae coelestis est, quae mundi limitem excedit, hoc quod descendit ad homines fatuum Dei est. Verum idipsum fatuum Dei sapientius
est hominibus: quibus hominibus? non utique stultis, sed sapientibus: dicas licet
0631D Sic praeter Raban. mss. quoque Regii penes Huetium legunt: tametsi ille vulgatam lectionem retinuit,
sapientibus saeculi istius, sive principibus, sive vanis istis, etc., quae ut in caeteris bene habeat, in eo certe falsa est, quod
vanis pro
vates legit. Optime enim Graecus textus, κᾄν τοὺς σοφοὺς εἴπῃς τοῦ αἰῶνος τούτου, εἴτε ἄρχοντας εἴτε προφήτας, τῶν ἀρχόντων τοῦ
αἰῶνος τούτου τὸ μωρὸν τοῦ Θεοῦ, etc.
sapientes saeculi istius, sive principes, sive vates istis sapientibus saeculi, hoc quod exposuimus:
Fatuum Dei sapientius est hominibus. Mirabile quiddam volumus inserere: quoniam
sapientia mundi stultitia est apud Deum (I Cor. I, 25) , et infatuavit Deus sapientiam mundi.
0631D Ist haec pericope,
Nam in sapientia sua infatuavit sapientiam mundi, in hactenus vulgatis deerat, estque in promptu arbitrari quod ob ejusdem
mundi, in quam vocem desinit, recursum, ab Antiquario fuerit solemni lapsu praetermissa. Manifesto enim nedum Rabanus legit, sed
et mss. Regii penes Huetium: quamquam hi gravius in sequentibus peccant. Expresse autem, quod rei caput est, in Graeco scripsit
Origenes, ἄρα ἐν σοφίᾳ ἐμώρανε τὴν σοφίαν τοῦ κόσμου, καὶ οὐ δύναται χωρῆσαι τὴν σοφίαν, ἵν᾽ ἐλεγχθῇ μωρὰ εἶναι ἡ τοῦ κόσμου
σοφία. Quae reddas Latine,
utique in sapientia infatuavit sapientiam mundi, nec potest capere
0632D
sapientiam (suppl.
Dei) ut stultitia esse arguatur, sapientia mundi. Quamobrem et mox suffecimus ex eodem Rabano voces
sapientiam Dei, quae deerant, incommodo sensu atque hiulco: nunc praeter Rabani testimonium Graecique textus auctoritatem ipsa orationis
series optime restitutum locum probat.
Nam in sapientia sua infatuavit sapientiam mundi: nec potest capere sapientiam Dei sapientia mundi, ut esse stultitia arguatur.
Neque enim dignatur sapientia Dei ad mundi sapientiam
0632D Corrupte in vulgatis obtinebat
commiscendam, pro
convincendam, quod ex Rabano restituimus, clamante Graeco textu ἵνα ἐλεγχθῇ.
convincendam tota descendere, sed potius
0632D Mss. Regii penes Huetium,
sed potius modicum, hoc est, incarnationis sacramentum. Quid necessarium fuit.
modicum quod necessarium fuit, quod fatuum
0631C Dei erat, ut hoc parvo et fatuo Dei infatuaretur saeculi sapientia.
0632D Sufficiunt haec verba quae in antea vulgatis deerant imperfecto aut nullo sensu:
non enim valebat saeculi sapientia, post Rabanum mss. quoque Regii penes Huetium, Graeco ipso textu suffragante.
Non enim valebat saeculi sapientia magnitudinem in se venientis sapientiae impotens sustinere. Verum exemplum interponamus,
ut perspicue possit intelligi quomodo fatuum Dei stultam fecerit sapientiam mundi: fingam paulisper me, qui aliquid putor
0632D Antea legebatur
esse, dissentiente Graeco εἰδέναι. Rabanus castigat,
nosse.
nosse, cum insipiente aliquo, et inerudito conferre sermonem, qui nihil intelligat, ni nil 801 acutae disputationis interroget.
Numquidnam opus mihi est ad illius stultitiam
0632D Apud Raban.
ad illius stultitiam coarguendam dialecticae artis et profundorum, etc.
arguendam, dialecticam calliditatem, et profundorum sensuum acumen adhibere? Nonne ad unius sermunculi jactum vilis et modici,
qui tamen illius intelligentiae
0632A videatur acerrimus, fatuum eum et insipientem esse convincam? Sic igitur ad mundi sapientiam stultificandam non est opus
sapientiam Dei descendere, et cum ea colluctari, quae deorsum est sapientia, 802 sed sufficit fatuum Dei: quoniam
fatuum Dei sapientius est hominibus, et infirmum Dei fortius hominibus, et omnia contraria Salvator meus et Dominus assumpsit, ut contrariis dissolvat contraria, et nos confirmemur ab infirmitate
ejus ((
Al. Jesu)) et sapientes efficiamur a fatuo ejus, et in hoc ((
Al. haec)) introducti possimus ascendere ad sapientiam et virtutem Dei, Jesum Christum Dominum nostrum, cui est gloria et imperium
in saecula saeculorum. Amen.