Homilia Nona De eo quod scriptum est:
Omnis uter implebitur vino (Jerem. III, 12), usque ad illud:
Et deducent oculi vestri lacrymas, quia contritus est grex Domini (Jerem. XIII, 17).
0647D
0648A Quod a Deo prophetae jubetur ut dicat, debet dignum esse imperio Dei. Sed non videtur dignum, si maneamus in littera, et
nihil altius requiramus, 821 intantum ut si quis rudis auditor exstiterit, dicat ineptum esse Scripturis aurem accommodare,
et ea cognoscere quae in eis lectitantur. Hoc est dictum animalis:
Animalis quippe homo non percipit ea quae sunt spiritus Dei. Stultitia enim ei est (I Cor. II, 14) . Consideremus ergo Dei sermonem quid jubeat:
Et dices ad populum sermonem istum: Haec dicit Dominus Deus Israel. Quod dicit Dominus Deus Israel, dignum quaeso sit Domino Deo Israel.
Omnis uter implebitur vino. Eritque, si dixerint ad te: Numquid
0648B
cognoscentes ((Forte
et)) non cognoscimus ((Al.
cognoscemus)), quia omnis uter implebitur vino? Haec respondentes, si tantum litteram sequuntur, et dicunt nosse se, quia omnis uter implebitur vino, falluntur. Non enim
necessario sequitur, ut omnes utres impleantur vino. Sunt utres oleo pleni: sunt alii a qualibet liquentis naturae materia
vacui, aut certe non pleni. Dominus autem dicit omnem utrem implendum vino: et populus respondit:
Numquid cognoscentes non cognoscimus ((Al.
cognoscemus)) quia omnis uter implebitur vino? Quae quidem juxta paupertatem ingenii mei sic poterunt interpretari, si prius vini differentias perspexerimus ((
Al. prospexerimus)), ut tunc consequenter
0647D Interserit Rabanus,
de utribus: idque verius ad Graecum saltem archetypum: ἀκολούθως αὐτοῖς περὶ τῶν ἀσκῶν ὀψόμεθα, ὅτι ἀληθές, etc.
tractemus, verum esse quod dictum est, quia omnis uter implebitur vino. Sive enim quis bonus
0648C est (ut ita loquar) inter utres, uter implebitur vino bonitatis suae: sive malus juxta hoc, quod malus est, malo vino implebitur.
Quomodo ergo possumus de Scripturis accipere differentias vini? Super malo vino ista conscripta sunt:
De vinea Sodomorum,
0647D Integrando textui, qui antea mancus erat, ex Rabano verba suffecimus,
vinea eorum, et palmes eorum, quae et in Graeco Origenes laudat, ἡ ἄμπελος
0648D αὐτῶν, καὶ ἡ κληματὶς αὐτῶν.
vinea eorum, et palmes eorum de Gomorrha, uva ((Al.
uvae)) eorum uva ((Al.
uvae)) fellis, botrus amaritudinis in eis, venenum draconum vinum eorum, et virus aspidum insanabile (Deut. XXXII, 32) . De bono haec dicuntur:
Calix tuus inebrians quam praeclarus est (Psalm. XXII, 5) ? Et sapientia convocat ad craterem suum, dicens:
Venite, manducate panes meos, 822
et bibite vinum, quod miscui vobis (Prov. IX, 5) . Est ergo vinum de Sodomis, et est
0648D Deerat vox haec altera,
vinum, quam et Rabanus legit, et Graecus textus.
vinum, quod miscuit Sapientia. Rursumque:
Vinea facta est dilecto
0648D ((Al.
dilectio)) in cornu, in loco uberi, plantata a Deo, quae vocatur vinea Sorec, electa
0648D Legebatur antea,
electa quidem
inter omnes vineas; mirabilis autem est alia, etc., dissentiente Rabani concinniore admodum lectione et Graeco, ἐκλεκτή τις οὖσα καὶ θαυμαστή ἕστι δέ τις καὶ ἄμπελος,
etc. ut minime ad Aegypti vineam
mirabilis appositum, refe-
quaedam et inter omnes vineas mirabilis. Est autem alia vinea Aegyptiorum, quam percutit Deus, secundum id, quod scriptum
est:
Percussit in grandine vineas eorum, et ficus eorum in gelu (Psalm. LXXVII, 47) . Consideremus ergo omnes homines figuraliter capaces esse
0649A vini, nec aliud eis possumus nomen imponere,
0649D Hic iterum vitiose lectum est hactenus,
quam capaces vini, quam utrem, et dicere, etc. Veram lectionem restituit Rabanus, cui assentitur et Graeca sententia, tametsi paululum abludat in verbis. Inferius
quoque quaedam alia levioris momenti restituimus.
qui capaces vini sunt, quam utrium, et dicere quia nequam homo plenus sit vino de vinea Sodomorum et Aegyptiorum, plenus
vino inimicorum Israel: sanctus vero et is qui in virtutibus proficit, plenus sit vino de vinea Sorec, vino de quo scriptum
est:
Calix tuus inebrians quam praeclarus est (Psal. XXII, 5) , vino quod miscuit Sapientia. Et haec quidem intellecta
0649D Pro
mihi, corrupte legebatur
ibi, renuente Graeco, νοείσθω μοι κατὰ τὴν, etc., et vetere lectione Rabani. Paulo quoque post imperfecto sensu,
ut particula deerat, quam idem Rabanus suffecit, et Graecus ἵνα.
mihi sint secundum nequitiam atque virtutem, ut agnoscamus quomodo omnis uter implebitur vino. Si autem nequitia, seu virtutibus
impleantur utres, consequens est, ut suppliciis impleantur ob nequitiam, benedictionibus ob virtutem. Exhibeant sacrae litterae
testimonium quo pacto tormenta seu repromissiones vinum nuncupetur ((
Al.
0649B nuncupantur)).
Accipe calicem vini meri istius et potabis omnes gentes, ad quas ego te mitto (Jerem. XXIII, 15) . Jeremias autem haec loquitur: super quod infert:
Et bibent, et
0649D Perperam
et venient legebatur pro
et voment. Rabanus et Graecus uterque textus, καὶ ἐξεμέσονται, restituerunt.
voment, et insanient, et cadent. Igitur supplicia in praesenti loco vinum meracum nuncupavit. Quidam
0649D Mss. Reg. penes Huetium,
bibent meraca vina;
0650D atque unus paulo post,
supplicia non penitus meraca.
bibunt meraca vina, id est meracis cruciatibus digni sunt: alii autem bibunt supplicia: vina quidem non penitus meraca, sed
ex parte aliqua temperata:
Calix enim in manu Domini vini meri plenus mixto, et inclinavit ex hoc in illud, verumtamen faex ejus non est exinanita, bibent
ex eo omnes peccatores terrae
(Psal. LXXIV, 9) . Si vis et benedictionis calicem
0650D Vulgati,
Si vis ad benedictionis calicem respicere, minus recte ad Rabani lectionem et Graecum, εἰ θέλεις καὶ ποτήριον εὐλογίας ἰδεῖν.
perspicere, 823 quem bibunt justi, licet sufficiat Sapientiae testimonium, in quo ait:
Bibite vinum quod miscui vobis (Prov. IX, 5) ,
0649C tamen vide Salvatorem ascendentem die Paschae, grande coenaculum stratum atque mundatum, et agentem diem festum cum Discipulis
suis, illumque eis calicem propinantem, de quo in Evangelio (Luc. XXII, 12) ,
0650D Legendum omnino est contrario sensu, supplendumque ita:
de quo scriptum est, non quod miscuerit eum. Cogit enimvero Graecus textus, περὶ οὗ γέγραπται, οὐχ ὅτι ἐκέρασεν. Penes Rabanum autem tres integri versus subsequentes
non habentur, legit enim:
de quo in Evangelio scriptum est: Accipite et bibite, etc.
quod miscuerit eum, et ita tradiderit; Jesus enim laetificans discipulos meracum eis poculum propinat, et dicit:
Accipite et bibite: Hic est sanguis meus qui pro vobis effundetur in remissionem peccatorum (Matth. XXVI, 27) .
Hoc facite, quotiescumque bibetis, in meam commemorationem (I Cor. XI, 24) . Et:
Amen dico vobis, non bibam illud amodo, donec bibam illud vobiscum novum in regno Dei (Matth. XXVI, 28) . Vides calicem novi Testamenti? vides calicem suppliciorum quem supra exposuimus, vini meri plenum esse?
Est et alius calix, qui pro compensatione
0649D bonorum actuum, seu malorum tibi miscetur et traditur. Intellige ((
Al. Intelligis)) enim mihi
0650A eos qui penitus a pietate discedunt, et ex omni parte religioni adversantur, ((
Al. religionem aversantur)) in tantum ut fortuitu et pecudum more vivant, bibentes calicem vini meri quem de Jeremiae libro protulimus:
eos vero qui non penitus recesserunt, sed cum sint peccatores, et indigni judicentur calice novi Testamenti, et faciant saepe
bona opera, saepe contraria, bibentes calicem mero mixtum.
Inclinavit enim Deus ex hoc in illud. Quid est quod ait,
ex hoc in illud? duo pocula video.
Inclinavit ex hoc in illud, verumtamen faex ipsius non est exinanita (Psal. XLIII, 9) .
0650D Sic et Rabanus et mss., Reg. penes Huetium legunt: erat tamen antea,
Amodo adverte: Graece est νόει. Mox quoque addidimus ex iisdem,
tuorum quod deerat.
Animadverte calicem bonorum tuorum operum in una manu Domini. Sin autem pateris aliquid me audacius dicere, sit in dextra
manu ejus calix virtutum, sit in sinistra vitiorum. Cum igitur
0650B coeperis propter peccata torqueri, quia et bona opera fecisti, calix in manu Domini est vini meri plenus mixto, et inclinavit
ex hoc in illud: id est de eo qui erat in dextera, in illum qui in sinistra continebatur. Neque enim potes bonorum tantum
calicem bibere, quasi bona tantummodo feceris: neque rursum peccatorum tantum, quia et bona aliquando gessisti. Idcirco inclinavit
ex 824 hoc in illud, ut juxta compensationem operum tuorum misceatur tibi supplicium aquatius, seu meracius, et secundum
merita tua, aut obtundatur irae divinae aculeus, aut exacuatur. Si vero bonus fueris, et Dei mandata servaveris, attende quid
dicas:
Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo (Psal. CXV, 13) . Omnis igitur uter, sive bonus sive malus, implebitur
0650C vino qualitatis suae, nec oleum mittetur ((
Al. mittitur)) in eum, aliudve quid liquens, nisi vinum Sodomorum, aut Sorec. Deinde docet, interim ut litteram sequamur, propter
eos qui peccaverunt in Jerusalem, et in Judaea illo tempore morabantur, quali vino istiusmodi utres implendi sunt. Sequitur
enim:
Si dixerint ad te: Numquid cognoscentes non cognoscimus, quia omnis uter implebitur vino? dices ad eos: Haec dicit Dominus:
Ecce ego impleo omnes inhabitantes terram istam, et reges, et filios David qui sedent super sedem ejus, et sacerdotes ebrietate
(Jerem. XIII, 12) . Nulli parcit ((
Al. parcet)) qui puniturus est peccatores. Non quia prophetes, non quia sacerdos quis vocatus est, a suppliciis liberabitur.
Haec autem de illis commemorantur, ut ait Apostolus:
scripta
0650D
sunt propter nos, in quos fines saeculorum devenerunt (I Cor. X, 11) . Si quis ergo et in his Sacerdotibus,
0651A in nobis dico presbyteris, sive in his qui circumstant populum Levitis, id est diaconibus ((
Ms. Zaconibus)), peccaverit, sustinebit supplicium, quod nunc per prophetam Dominus comminatur: quomodo econtrario quaedam sunt
sacerdotales benedictiones, de quibus, Deo tribuente, post istius loci expositionem, cum ad Numerorum librum ventum fuerit,
disputabimus: ibi quippe de sacerdotibus quaedam scripta sunt:
Et sacerdotes
igitur, et prophetas, et Judam, et omnes habitantes Jerusalem testatur Deus de vino inebriandos, et dispergendos virum a fratre
suo, et patres a filiis
(Jerem. XIII, 11, 19) . Quae quidem (ut mihi videtur) sic sunt intelligenda: Justos quidem congregat Deus, et peccatores
separat. Denique idcirco quamdiu non sunt commoti ab oriente homines,
0651B non sunt dispersi ((
Al. dissipati)). Quando autem sunt moti ab oriente, et ait homo ad proximum suum:
Venite, aedificemus civitatem, et 825
turrim, cujus
0651D Apud Rabanum,
cujus sit caput usque, etc. Graece, οὗ ἔσται ἡ κεφαλὴ ἕως τοῦ οὐρανοῦ.
caput pertingat usque ad coelum (Gen. XI, 4) . Deus locutus est, dicens:
Venite, descendamus, et confundamus ibi linguas eorum (Gen. XI, 7, 9) . Et post pusillum subinfert:
Et ((Al.
Ecce)) dispersit eos Deus inde a facie omnis terrae. Populus quoque Israel antequam peccaret, in Judaea erat, post peccata in universum orbem dispersus est. Tale mihi quiddam
et de
0651D Vitiose legebatur antea,
et de bonis hominibus intellige, pro
et de nobis omnibus intellige, quod restituimus ex Rabani lectione, consentiente Graeco textu, νόει καὶ περὶ πάντων ἡμῶν.
nobis omnibus intellige. Est quaedam Ecclesia primitivorum, eorum scilicet qui conscripti sunt in coelestibus, ubi mons Sion,
et civitas viventis Dei Jerusalem coelestis. Beati qui illuc congregabuntur. Peccatores autem dividentur ab
0651C invicem, ut etiam in hoc excruciatione pariter torqueantur. Scio quosdam reges, eos qui imperio suo insidiati sunt ad desertas
insulas deportare solitos, et pro magnis suppliciis hoc jubere, ne in uno loco exsilii penuriam ((
Al poenam)) sustineant, sed in aliam partem orbis uxor, in aliam liberi exterminentur, ut ne in calamitatibus quidem suis perfruantur
solatio, aut pater filii, aut mater filiae, aut frater fratris. Simili modo et peccator per quamdam dispensationem Dei amariora
[
Al. majora) solitudinis tormenta perpetitur, si solus in exsilium relegetur, ut emendatus in statum pristinum redeat. Et quomodo
tu propinquos vel liberos tuos non
0651D Antea editi libri,
non in forti ictu et irrationabili, etc., quos Rabanus atque ipsi penes Huetium R. mss. castigant,
non fortuita nec irrationabili, etc. Legit deinde Rabanus,
sed per verbera reducere cupis ab errore, pro
per verba reducere quaeris. Graecus tametsi idem in sensu est verbis tantisper abludit.
fortuita, nec irrationabili ira, sed per verba reducere quaeris ab errore, in quem incubuerant: sic Deus eos
0651D qui non poterant [
Al. potuerunt) sermone converti, doloribus et tormentis ad id retrahit quod fuerunt, secundum
0652A Scripturam dicentem:
Per omnem dolorem et flagellum emendabis Jerusalem. Ut igitur crescat dolor poenae corripientis, ii qui corripiuntur, ab invicem separantur. Nam quodammodo levius fit supplicium,
si plures in eodem loco constituti, mutuis se consolentur alloquiis. Si autem necesse est aliam quoque rationem divisionis
malorum introducere, etiam hanc exhibebimus. Mali cum simul fuerint, 826 ea quae mala sunt cogitant, et in pristina nequitia
perseverantes, augent peccata peccatis: quomodo econtrario boni cum simul fuerint, de honestis sermocinantur. Dissolvitur
ergo, et ad nihilum deducitur nequam cogitatio, cum non habuerit allocutionem alterius nequioris. Idcirco per dispensationem
Dei providetur, pessimos a pessimis separari,
0652B
0651D Ita Rabanus legit proprius ad Gr. textum: erat tamen antea,
Justum quoque et commodum est ut, etc.
in suum quoque commodum, ut a pristinis sceleribus ipsa solitudine et penuria consortii aliquando desistant. Haec de eo,
quod dictum est:
Et dispergam illos, virum et fratem ejus, et patres eorum, et filios eorum in idipsum, dicit Dominus: Non requiram, et non
parcam, et non miserebor ab interitu eorum
(Jer., XIII, 14) . His et istiusmodi sermonibus haeretici assurgunt dicentes: Videsne qualis sit
0651D Obtinuit hactenus sibilo explodenda lectio,
qualis
0652D
sit error Prophetarum, pro
qualis sit creator, Prophetarum et Legis, etc. Notum hoc fuisse Valentini et Basilidis blasphemum dogma, Creatorem ac veteris Testamenti Deum malum exstitisse: idque
est, quo de nunc Origenes loquitur. Rectissime adeo restituit Rabanus
creator pro
error, nam et in Graeco est δημιουργόν.
Creator, prophetarum et legis Deus quid loquatur?
Non parcam, et non miserebor ab interitu eorum. Quomodo potest iste bonus esse? Accipiam ergo exemplum judicis boni pro utilitate communi quibusdam non miserentis, ut perspicere
possimus, quomodo multis parcens uni non parcet ((
Al parcat)) Deus: accipiam et medici, ostendens eum uni membro non parcere, ut
0652C membris omnibus parcat. Verbi quoque gratia dictum sit: Habeat judex propositum, quietem civitati, et pacem genti, cui praesidet,
providere. Huic si offeratur
0652D Praefert Rabanus,
homicida pro
latro. Graece etiam Origenes scripsit φονεύς. Tum illud,
aetate satis integra pro
integer.
latro honesta forma, aetate satis integer, ex alio latere mater expansis crinibus deprecetur, ut senectutis suae misereatur,
et ex alio uxor ne virum suum interficiat, lacrymabili voce deploret, circumstent et parvuli liberi cito orbi futuri: quid
faciet judex? miserebitur latronis, annon?
0652D Rabanus,
quod in commune expedit civitati exsequetur.
quid in commune expedit civitati? Si misertus fuerit, revertetur homicida ad pristinum scelus: sin vero in judiciaria severitate
permanserit, unus homo interibit, et universo populo providebitur. Sic Deus si pepercerit peccatori, et miserans ejus, noluerit
eum punire pro scelere, 827 quis non accipiat licentiam
0652D
0652D Antea erat,
quis non accipiat licentiam? quis malorum, qui nunc saltem propter supplicia terrentur, non invadet, etc.
malorum? Qui hunc saltem propter supplicia terretur, nonne invadet tempus ut expleat quaecumque
0653A voluerit, et praeceps feratur in vitia? Haec autem in Ecclesia saepe accidentia possumus considerare. Peccavit quispiam,
et post peccatum postulat ((
Al. postulet)) communionem. Si ei conceditur quod rogat, in incommodum omnium venia procedit, et laxatis frenis, sceleribus panditur
via. Sin vero cum rationabili deliberatione, non
0653D Econtrario Vulgati antea libri,
non ut misericors: dissentit vero vetus Rabani lectio, et cumprimis Graecus, ἀνελεήμων.
ut immisericors, nec rursum ut crudelis judex, sed et quasi uni providens, et de omnium salute pertractans, consideraverit
populi damnum in unius venia, haud dubium est
0653D Rabanus,
haud dubium est quid faciat: ejicit unum de Ecclesia, ut multos reservet, etc.
quin faciat ejici unum de Ecclesia, ut multos salvet incolumes. Age nunc considera mihi et medicum, si cessaverit a sectione
ejus vulneris, quod secandum est, si non usserit id, quod indiget cauterio, videlicet propter dolores qui ex talibus remediis
0653B consequuntur, quomodo crescat infirmitas, et in deterius
0653D Duobus verbis erat,
vetus humor, pro quibus ex Rabano et Regiis penes Huetium mss. restituimus
veternus.
veternus exuberet. Si vero (ut ita dicam) temerarius ad
0653D Hic quoque vitiose legebatur,
cultus, pro
vulnus, quod Rabanus castigat.
vulnus sector accesserit, et inusserit plagam, curat eum qui secatur et uritur, quia paululum severitatis assumpsit, licet
visus fuerit aegrotantis ad horam non misereri. Ita et Deus non unum hominem, sed universum curat orbem, coelestia atque terrena,
et omnia ubique dispensat. Et cum hoc provideat, quod uni commodum sit, multo magis providet quid toti mundo conducat et hominibus
universis. Providet quidem et ea quae uni expediunt, verum ita, ne unius ((
Al. illius)) utilitas omnium damno sit. Idcirco et ignis aeternus praeparatus est, et gehenna, et tenebrae exteriores: quae omnia
non tam ob eum qui puniendus est, quam
0653C propter universos homines constituta sunt. Si autem vis hujus rei testem accipere Scripturam, quod in aliorum eruditionem,
licet jam desperabiles sint peccatores, et a curatione penitus alieni, torqueantur, audi Salomonem in Proverbiis dicentem:
Pestilente flagellato, imprudens callidior erit (Prov. XIX, 25) . 828 Non eum qui flagellatur dixit callidiorem futurum, et sapientiorem propter castigationem suam, sed
insipientem a stultitia ad prudentiam converti propter supplicia pestilentis: hoc quippe ex ipso nomine calliditatis significatur,
et converti eum a calliditate, dum alios cernit propter ea, a quibus ipse obnoxius est, peccata cruciari. Igitur prodest nobis,
si
0653D In Graeco ἐάν γε σωτηρίας ἄξιον γενόμεθα δι᾽ ἄλλων κολαζομένων, quae Huetius fidus interpres reddit,
0654D
si modo per aliorum punitionem digni salute efficimur, Hieronymiana versione improbata.
tamen digni sumus salute, ut alii in utilitatem nostram torqueantur. Et quomodo utile fuit peccatum
0653D Israel in salutem gentium, sic utilis est quorumdam poena aliorum saluti. Et ideo bonus et clemens Deus:
Non parcam, inquit,
et non miserebor ab interitu eorum. Circumscripto autem hoc capitulo, videamus
0654A subsequens Scriptura quid doceat:
Audite et auribus percipite, et nolite extolli, quoniam Dominus locutus est. Date Domino Deo vestro gloriam priusquam obscuret,
et priusquam offendunt pedes vestri super montes tenebrosos: et sustinebitis lumen, et illic umbra mortis, et ponentur in
tenebras. Si non audieritis occulte, plorabit anima vestra a facie contumeliae, et deducent oculi vestri lacrymas, quia contritus
est grex Domini
(Jer. XIII, 13, 16, 17) . Eosdem vult audire, et auribus percipere, non contentus, neque auditione solummodo, neque aurium
perceptione; propter quod ait:
Audite et auribus percipite, et quod his majus est,
nolite extolli, et reliqua quae sequuntur. Quid est ergo audire, et quid est auribus percipere, ex ipsis sermonibus consideremus. Auribus
0654B percipere est (ut mihi quidem videtur) auribus quae dicuntur audire. Quod autem praecedit,
Audite, si ad distinctionem ejus praecepti dicitur,
0654D Mss. Regii, teste Huetio,
ut postea inferat, Rabanus,
quod postea infert.
quod postea infertur,
auribus percipite hoc imperat ut in mentem et sensum ea quae dicuntur, excipiant. Neque vero hoc solum in loco, sed in omni Scriptura sunt
quaedam et facilia et prompta ad intelligendum, quae statim ut lecta fuerint, utilitatem legentibus tribuunt. Sunt alia secretiora
0654D Rab.,
sacriora; forte
sacratiora. Graec, μυστικώτερα.
et ineffabilia, et (ut ita dicam) quibusdam obscuritatibus involuta. De his igitur 829 quae latent, et expositione indigent,
arbitror nunc dictum esse:
Audite: de his autem quae sine scrupulo interpretantis auditori commoda sunt:
Auribus percipite. Percurramus universas Scripturas, et probati nummularii effecti dicamus, hoc audire
0654C debemus, hoc auribus percipere. Denique cum audierimus et perceperimus auribus quae dicuntur, non elevemur:
Omnis quippe qui se humiliat exaltabitur (Luc. XVIII, 14) . Et Salvator noster, dicens:
Discite a me quia mitis sum, et humilis corde, et invenietis requiem in animabus vestris (Matth. XI, 29) : docet nos ne extollamur. Nam cum multis vitiis genus vexetur humanum, hoc peccato vel maxime premitur.
Nec unus est modus superbiae. Alius irrationabiliter ((
Al. irrationabili)), et stultorum more in iis effertur, quae magis pudore digna sunt, aut certe modum elationis excedunt ((
Al. excedit)). Alius quasi
0654D Vulgati libri,
quasi verisimulatione seductus. Concinnius apud Raban.
quasi verisimili ratione, etc., et in Graeco quidem est, μετὰ πιθανότητος.
verisimili ratione seductus super iis elevatur, quae sibi digna gloria putat, cum et in talibus periculosum sit gloriari.
Exemplum assumam, quo fiat manifestius. Sunt
0654D quidam in eo se jactantes, quia filii
0654D Pro
ducum, quod nomen ex Rabano substituimus, legebatur antea
regum, Graeco ipso archetypo dissentiente: υἱοὶ ἡγεμόνων,
filii ducum.
ducum sunt, et nobili familia nati. Istiusmodi homines ne umbram quidem et imaginem elationis suae possunt ostendere. Sunt
alii qui de eo sublevantur, quia potestatem habent
0655A occidendi homines, et, ut ipsi putant, ea fulti sunt dignitate, ut quorum velint, capita secent. Horum gloria in confusione
sua est. Alii super divitiis sibi applaudunt, non his veris, sed iis divitiis quae deorsum sunt. Alii superbiunt super domo
splendida, super possessionibus multis: in quibus universis non est penitus gloriandum. Quod autem verisimile et dignum judicatur
((
Al. videtur)), ut quidam putant,
0655D Perperam in hactenus impressis,
gloriandum est. Nos Rabani lectio de mendo monuit. Constat vero ex sensu, ipsaque orationis serie restituendum, uti fecimus, duobus verbis,
gloria (scilicet, quod dignum judicatur)
illud est, etc.
gloria, illud est, cum aliquis ob sapientiam suam elevatur, aut conscius sibi est, quia decem jam annis
0655D Legit Rabanus,
mulieres pro
res venereas: in Graeco autem proprie est, οὐχ᾽ ἥψατο ἀφροδισίων:
non tetigit res venereas: seu, venere abstinuit.
res venereas non tetigerit, sive ab infantia integer, castusque permanserit. Rursumque alius erigitur, quia vincula pro Christo
portaverit. Recta quidem videntur haec 830 omnia, et
0655D Antea erat minus recte,
subjicienda quadam persuasione. Optime econtrario vim Graeci textus, πιθανότης μέν ἐστιν ἐνταῦθα ὑποβάλλουσα, ὅτι εὐλόγως τις ἐπαίρεται, et Latinae interpretationis
germanum sensum haec refert, quam ex Rabano substituimus, lectio,
subjicientia quamdam persuasionem ad gloriandum,
0656D etc. Eadem mox recurrit sententia.
subjicientia quamdam persuasionem ad gloriandum; sed ne in
0655B his quidem (si tamen sequimur veritatem) rationabiliter quis effertur, quia et in rebus bonis
0656D Contrario, sive potius nullo sensu editi libri ferebant,
gloriandum est sine, etc. Clamat res ipsa, hanc fuisse scriptoris mentem, ut inferret, neque in bonis rebus gloriari, esse sine periculo. Sic
et paulo post,
ne in talibus quidem sublevari, sine periculo est. Hanc adeo lectionem ex Rabano reposuimus: in Graeco enim textu nihil est, quod huic sententiae respondeat. Levia quaedam
inferius castigantur.
gloriari, non est sine discrimine. Paulus habuit materiam elationis ((
Al. gloriationis)), habens in se visiones, revelationes, signa, virtutes, propter labores quos Christi causa perpessus est, propter
Ecclesias quas constituit, contendens, ubi Christus non erat nominatus, ibi jacere fundamentum. Haec omnia materiae erant
gloriationum, et si sic expedit dicere, verisimilis causa quae honestam subjiceret jactationem. Sed quia ne in talibus quidem
sine periculo est sublevari, benignus et providus Pater quomodo ei largitus est revelationes, et gratias differentes, sic
ad tuitionem donorum suorum tradidit Angelum Satanae (II Cor. XII, 7) , ut eum colaphizaret
0655C ((
Al. colaphizet)), ne extolleretur, et propter hoc ter Dominum rogavit, scilicet ut ab eo discederet Angelus Satanae, qui juxta
dispensationem ei appositus fuerat. Sed respondit ei Dominus (dignus quippe erat responsione Domini Paulus) et dixit ad eum:
Sufficit tibi gratia mea; virtus enim in infirmitate perficitur (II Cor. XII, 9) . Super nullo igitur gloriandum est. Sequitur quippe ruina jactantiam, Scriptura dicente:
Ante contritionem elevatur cor viri, et ante gloriam humiliatur (Prov. XVIII, 12) . Et haec quidem dicta sunt de eo quod ait:
Audite et auribus percipite, et nolite extolli, quoniam Dominus locutus est (Jer. XII, 15, 16) . Videamus autem et caetera.
Date Domino Deo nostro gloriam, priusquam obscuret, et priusquam offendant pedes
0655D
vestri super montes tenebrosos, et sustinebitis in lumen. Eum qui daturus est gloriam Deo, vult dare
0656A in lumine, quasi jam non possit gloriam praedicare, cum tenebrae ortae fuerint. Quando tenebrescit, et quando non sunt tenebrae?
Operamini donec lumen est in vobis. Lumen in te est, si habes in te dicentem:
Ego sum lumen mundi (Joan., VIII, 12) . Quamdiu tibi lux ista oritur, clarifica Deum, 831 sciens quia futurae sunt tenebrae. Nec tibi expedit,
ut eas opperiaris; sed antequam fiant, da gloriam Deo. Forsitan intelliges praesens capitulum, si de Evangelio sumpseris exemplum,
quod ita contexitur:
Operamini donec dies est, venit nox quando nullus potest operari (Joan. IX, 4) . Diem ibi saeculum istud nuncupavit, et necessario apposui
ibi. Scio quippe in aliis locis dissonantia praesentibus ex diei vocabulo significari. Diem itaque nuncupavit
0656B saeculum istud, tenebras vero et noctem, consummationem mundi, propter supplicia quae futura ((
Al. ventura)) sunt. Ut quid enim nobis desiderare diem Domini?
Et ista est tenebrae et non lux (Amos V, 18) , Amos inquit prophetes. Si consideres post consummationem mundi lugubre illud, quod passurum est universum
pene hominum genus pro his quae peccavit, videbis quomodo tenebrae occupaturae sint omnia, et nullus possit in illo tempore
glorificare ((
Al. clarificare)) Deum. Si quidem et justis in Isaia jubetur:
Vade, populus meus, in promptuaria tua intra, claude ostium tuum, et abscondere pusillum quantulum, donec ira Dei transeat (Isai. XXVI, 20) . Simul autem et in his qui potest observet, quare dixit pusillum quantulum:
0656D Unus ms. Reg. penes Huetium,
Quantulum pusillum quippe hoc, quantulum pusillum est Domini,
non est pusillum hominibus. Alius:
Quantulum pusillum est? non est pusillum hominis.
quippe hoc quantulum
0656C quod pusillum est, non est pusillum hominibus. Et debemus inspicere quomodo singulis aut parum sit aliquid, aut magnum.
Ad quod probandum etiam exemplo utimur. Unicuique animalium pro natura et modo corporis sui, aut parvus est cibus, aut magnus;
et quod alii pusillum est, aeque id ipsum alii multum est. Quid de animalibus loquar? in ipso quoque homine rerum differentiae
sunt. Quod viro parum est, hoc infanti superfluit. Atque in hunc modum omne tempus vitae humanae, etiamsi centenariam excedat
aetatem, ad comparationem aeternitatis breve est: unde pusillum Dei nobis multum est, et vicissim universa saecula ad Deum
relata brevissima sunt. Sic ergo dicitur:
Vade, populus meus, intra in promptuaria tua, claude ostium, abscondere
0656D
pusillum 832
quantulum. Quantulum pusillum illud non ad illius naturam refertur, qui
0657A in promptuaria sua jubetur intrare, sed ejus qui jubet, cui pusillum est hoc omne quod grande est. Si enim donec pertranseat
ira Dei, oportet quosdam intrare promptuaria sua; sunt autem alii, quibus non sunt dimittenda peccata, non solum in praesenti
saeculo, sed etiam in futuro, manifestum est, pusillum ad ea referendum quae diximus.
Date itaque Domino Deo vestro gloriam (Jer. XIII, 16) . Quomodo damus Domino Deo nostro gloriam? non verbis et vocibus tantum glorificandus est Dominus: glorifica
((
Al. clarifica
hic et infra)) eum in castitate, et justitia, et beneficentia: glorifica eum in fortitudine, patientia, pietate, sapientia, caeterisque
virtutibus.
0657D Praeponendam
si conjunctionem suspicatur Huetius, ut haec subsequenti jungatur sententiae, estque revera in Graeco: εἰ δὲ ταῦτα οὕτως ἔχει,
καὶ οὕτω δοξάζει τις τὸν Θεὸν, ἐὰν εἴπω τὰ ἐναντία, etc. Rabanus autem aliter dividit, legitque:
sic autem clarificandus est Deus. Si contraria intulero, nolo me arbitremini clarificare, sed blasphemare. Exhibebo quippe
Scripturam,
etc.
Sic autem est glorificandus Deus, si contraria intulero, nolo me arbitremini blasphemare. Exhibeo quippe
0657B Scripturam sensus mei testem, quomodo castus glorificet, luxuriosus inhonoret Deum
0657D Expunximus hic vocem
qui, sane contextui reliquo incommodam, totamque periodum ad Rabanicae lectionis exegimus normam, atque ibi cumprimis, ubi legimus:
per praevaricationem legis Deum
0658D
inhonorat, cum antea esset,
praevaricatur et Deum inhonorat. Praesto autem fuere post Rab. testimonium mss. quoque Regii, quos laudat Huetius, quique in eo tantum a Rabani lectione abludunt,
quod vocem
legis non agnoscunt. Sed prae caeteris Graecus concinit textus: τὸν γὰρ ναὸν τοῦ Θεοῦ ὡς Ναβουχοδονόσορ καταστρέφει, καὶ φθείρει
. . . καὶ διὰ τῆς παραβάσεως τοῦ νόμου τὸν Θεὸν ἀτιμάζει; λέξις ἐστὶ καὶ αὕτη ἀποστολική.
: Templum enim ejus, quasi Nabuchodonosor, destruit atque corrumpit, et secundum Apostolum per praevaricationem legis, Deum
inhonorat (Rom. II, 23) . Igitur glorificat Deum justus, contumeliis afficit quicumque peccator est. Nam et illud quod quidam
dubitant, an sit providentia Dei, nullam aliam ob causam nisi ob vitia nascitur. Aufer ea, abstulisti pariter et causas providentiae
destruendae sursum ac deorsum. Qui adversum providentiam disputant, haec dicunt. Quare tanti adulteri? quare tanti molles?
quare tanti sacrilegi? quare tanti irreligiosi sunt? Atque ita contumelias in providentiam, et offensas in Deum, et criminationes
in Creatorem peccatores generant. Ex
0657C quibus liquido apparet alios dare Deo gloriam, alios convicium facere, dum passionibus et vitiis serviunt.
Date gloriam Domino Deo vestro antequam tenebrescat, et antequam offendant pedes vestri in montes tenebrosos (Jer. XIII, 16) . Sunt alii montes tenebrosi, alii lucentes. Verumtamen quia utrique montes 833 sunt magni, montes lucentes
sunt angeli Dei et prophetae: Moses famulus ejus, apostoli Jesu Christi, de quibus arbitror dici:
Fundamenta ejus in montibus sanctis (Ps. LXXXVI, 1) . Montes tenebrosi sunt qui eriguntur adversus scientiam Dei (II Cor. X, 5) . Zabulus mons tenebrosus est.
Principes saeculi hujus qui destruuntur, montes sunt tenebrosi. Daemonium lunatici, mons erat et tenebrosus: mons erat de
quo Salvator ait:
Si dixeris
0657D
monti huic (Mat. XVII, 19) : de lunatico quippe daemonio sibi quaestio inciderat: et dicentibus discipulis:
Non potuimus ejicere illud, respondit Salvator:
Si habueritis fidem ut granum sinapis, dicetis
0658A
monti isti, de quo quaesistis, de quo proposuistis:
dicetis monti huic: Transmigra hinc, et transmigrabit, id est ab homine ad locum definitum sibi. Qui ergo offendunt, non offendunt super montes lucentes, sed super montes tenebrosos,
si fuerint cum zabulo, et angelis ejus montibus tenebrosis.
Et sustinebitis in lumen. Potest quidem aptari huic quod dicitur:
Date gloriam Domino Deo nostro (Jerem. XIII, 16) , hoc quod modo infert:
Et sustinebitis in lumen. Si dederitis Domino Deo vestro gloriam, antequam contenebrescat, et antequam offendant pedes vestri super montes tenebrosos,
haud dubium, quin etiamsi contenebrescat, et sustineatis lumen, vos suscipiat. Alius vero dicat, nescio utrum recte an perperam,
quia et hi qui offendunt super montes
0658B tenebrosos, exspectant aliquando misericordiae lumen. Hoc enim videtur ostendere:
Et sustinebitis in lumen. Si autem quis venerit ad montes tenebrosos, vide quid ibi inveniat. Est illic umbra mortis, ibi tenebrosi montes, ibi umbra
mortis ex ipsis montibus procreata.
Et ponentur in tenebras. Et nisi audieritis occulte, gloriabit anima vestra a facie contumeliae (Jer. XIII, 17) . De his qui audiunt, quidam occulte audiunt: quidam vero cum audiunt, non occulte audiunt. Quid est itaque
occulte audire? nempe illud:
Sed loquimur sapientiam Dei in mysterio absconsam: quam praedestinavit Deus ante saecula in gloriam nostram (II Cor. II, 7) . Et rursum alibi dicitur, quia
plura operum Dei sunt in absconsis (Eccl. XVI, 22) . Si audio legem, aut occulte audio,
0658C aut non occulte. Judaeus quia Legem non audit occulte, in manifesto circumciditur, nesciens 834 eum qui in manifesto circumciditur,
Judaeum non esse, neque eam quae in palam est in carne circumcisionem. Qui auditor est autem circumcisionis occultae, et in
occulto circumciditur. Qui audit Legem occulte de mysteriis Paschae, ove vescitur Christo;
Pascha quippe
nostrum immolatus est Christus (I Cor. V, 7) ; sciens carnem Verbi Dei vere cibum esse, vescitur ea. Occulte quippe de Pascha audivit. At vero miserabilis
Judaeus idcirco Dominum Jesum interfecit, et usque in praesentem diem reus est mortis ejus, quia non audivit occulte Legem
et prophetas. Si quando leges de azymis potes audire occulte, potes audire manifeste. Quicumque de vobis
0658D (prope quippe est Pascha) azyma celebraverit, id est, azyma haec
0658D Corrupte antea legebatur
corpora. Graec. σωματικα.
corporalia, non audivit mandatum dicens:
Nisi audieritis occulte, plorabit anima vestra. Et de sabbato quaedam mulierculae non audientes
0659A prophetam, non audiunt occulte, sed palam die sabbato lavantes se, et iterum revertentes ad egena, et infirma elementa,
quasi nondum descenderit Christus, et nos baptismo suo laverit a Legalibus initiis in Evangelicam perfectionem. Idcirco diligentius
attendamus, si quando Legem legimus, et prophetas, ne incidamus in maledictionem, quae nunc dicitur:
Nisi audieritis occulte, plorabit anima vestra a facie contumeliae. Quicumque jejunium Judaeorum, quasi ignorantes redemptionis diem post adventum Jesu Christi observatis, non auditis redemptionem
occulte, sed tantummodo palam. Absconsa quippe est propitiationis auditio, scire quomodo posuerit Jesum Deus propitiationem
pro peccatis nostris, et quia
ipse est propitiatio pro peccatis,
0659B
non solum nostris, verum etiam totius mundi (II Joan. II, 2) . Parabolae quoque cum leguntur in Evangelio, et est auditor extraneus, non potest eas occulte audire.
Si vero auditor fuerit Apostolus, et unus eorum qui ingrediuntur domum Jesu, accedit ad eum, interrogat de obscuritate parabolae,
et si interpretatus ei sit quae audivit, intelligens Evangelium audit ea occulte, ut non ploret anima ejus. Eorum quippe,
qui occulte non audiunt plorabit anima.
0659D Penes Raban.
Et notandum, quam admirando, etc.
Quam admirande non ait: Plorabitis, nisi occulte audieritis, verum:
Plorabit anima vestra: 835 est quippe solius animae fletus, et forsitan iste sit, de quo Salvator ait,
Ibi erit fletus et stridor dentium (Matt. VI, 25) . Illa quoque comminatio, qua ridentibus luctum lacrymasque denuntiat, de hoc fletu est, quem
0659C commemorat propheta
0659D Illud
nunc quod et in Graeco sonat, et apud Rabanum, in antea vulgatis libris deerat.
nunc, dicens:
Nisi audieritis occulte, plorabit anima vestra a facie contumeliae (Jer. XIII, 17) . Cum enim fueritis passi contumeliam, tunc plorabitis, et deducent oculi vestri lacrymas, quia contritus
est grex Domini. Si consideremus statum,
0659D Legebatur antea,
quomodo sit, Judaeorum. Nobis verior visa Rabani est lectio, quam reposuimus, et quae propius accedit ad Graecum, ἐὰν ἴδῃ νῦν τις τὰ Ἰουδαἳκά, etc.
in quo modo sunt Judaei, et comparemus illum antiquae felicitati, videbimus quo pacto contritus sit grex Domini. Fuit quippe
aliquando hic grex Domini, et quia indignos se judicaverunt salute, conversus est sermo Domini ad Gentes. Si ergo grex ille
contritus est, nos oleaster, qui contra naturam inserti 836 sumus in bonam olivam Patriarcharum (Rom. XI, 24) , nonne plus
debemus vereri, ne et iste grex Domini conteratur? Futurum quippe est ut aliquando et iste grex conteratur, juxta
0659D illud quod a Salvatore dictum est:
Cum multiplicatae fuerint iniquitates,
tunc refrigescet charitas multorum (Matt. XXIV, 12) : de quibus enim hoc dicitur,
refrigescet charitas multorum? nonne de his qui nuncupantur
0660A Christiani? de quibus hic sermo est:
Verumtamen veniens Filius hominis, putas inveniet fidem super terram (Luc. XVIII, 3) ? nonne de nobis? Idcirco provideamus attentius, ut per singulos dies iste grex Domini melioretur, convalescat,
integer perseveret, ut ((
Al. et)) omni contritione ab animabus nostris ((
Al. vestris)) recedente,
0659D Ita rescripsimus ex Rabano,
efficiamur perfecti, cogente Graeci archetypi verbo τελειωθῶμεν. Antea lectum vulgo est,
efficimur grex Domini, quas duas voces
grex Domini annotarat Huetius in Reg. mss.
0660D penitus non inveniri, legique continenter,
efficiamur in Christo, etc.
efficiamur perfecti in Christo Jesu, cui est gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen.