Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Sexto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Elenchus Operum Quae In Sexto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim.
(Vers. 8.) Et irritaverunt me. LXX: Et recesserunt a me. Non acquieverunt mihi.
(Vers. 25.) Et repleta es, et glorificata (sive aggravata) nimis in corde maris.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Danielem Prophetam Ad Pammachium Et Marcellam, Liber Unus.
(Vers. 2.) Et tradidit Dominus in manu ejus Joacim regem Juda.
(Vers. 4.) Responderunt Chaldaei regi Syriace.
(Vers. 21.) Et ipse mutat tempora et aetates, et transfert regna atque constituit.
(Vers. 26.) Putasne vere potes indicare mihi somnium quod vidi, etc. Servat ordinem quaestionis, ut
(Vers. 28.) Sed est Deus in coelo revelans mysteria. Frustra igitur ab hominibus quaeris (( Al.
(Vers. 31.) Tu, rex, videbas, et ecce quasi statua una grandis. imaginem
(Vers. 39.) Et post te consurget regnum aliud, minus te, argenteum
(Vers. 2.) Somnium vidi quod perterruit me: et cogitationes meae in stratu meo, etc. Respondeant
(Vers. 31.) Ego Nabuchodonosor oculos meos ad coelum levari: et sensus meus redditus est mihi.
(Vers. 32.) Juxta voluntatem enim suam facit tam in virtutibus coeli, quam in habitatoribus terrae,
(Vers. 6.) Tunc principes, et satrapae surripuerunt regi, et sic locuti sunt ei. surripuerunt:
(Vers. 21.) Rex, in aeternum vive. Honorat honorantem se: et ei vitam imprecatur aeternam.
(Vers. 25.) Et sermones contra excelsum loquetur ((Al. loquitur Sermones quasi Deus loquitur,
(Vers. 15.) Factum est autem cum viderem ego Daniel visionem, et quaererem intelligentiam. Videbat
(Vers. 5.) Peccavimus, inique egimus, impie egimus, et recessimus,
(Vers. 7.) Tibi, Domine, justitia: nobis autem confusio faciei,
(Vers. 5.) Et confortabitur rex Austri. Ptolemaeum indicat filium Lagi, qui primus regnavit in Al.
(Vers. 22.) Si enim hoc egero, mors mihi est: si autem, non,
(Vers. 44.) Cumque duceretur ad mortem, suscitavit Dominus Spiritum sanctum pueri junioris.
(Vers. 63.) Helcias autem et uxor ejus laudaverunt Deum pro filia sua Susanna, etc. Digne (( Al.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Translatio Homiliarum Origenis In Jeremiam Et Ezechielem, Ad Vincentium Presbyterum.
Incipiunt Homiliae XIV In Jeremiam.
Homilia Prima. Verbum Dei quod factum est ad Jeremiam filium Chelciae, etc. (Jerem. I, 1).
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Fugite de medio Babylonis (Jerem. LI, 6).
Homilia Tertia. De eo quod scriptum est: Et contritus malleus universae terrae (Jerem. L, 23).
Homilia Quinta. De eo quod scriptum est: Qui fecit terram in fortitudine sua. (Jerem. X, 12.)
Homilia Decima Quis parcet super te, Jerusalem? etc. (Jerem. XV, 5 et seq.).
Incipiunt Homiliae XIV In Ezechielem.
Homilia Prima. De prima visione Ezechielis (Cap. I).
Appendix.
Admonitio In Tractatum Sequentem.
Admonitio In Tractatum Sequentem.
In Lamentationes Jeremiae.
Heth. Heth interpretatur vita: Ipsa autem gemens, et conversa retrorsum.
Ioth. Ioth sonat principium misit hostis, manum suam, et tulit omnia desiderabilia ejus,
Caph. Caph interpretatur manus. Omnis populus ejus gemens et quaerens panem.
Samech. Samech interpretatur adjutorium. abstulit Dominus omnes magnificos ejus de medio ejus.
Ain. Ain interpretatur fons, oculus.
Fe. Fe interpretatur oris, demonstratio. Expandit Sion manus suas. non fuit qui consolaretur eam.
Sade. Sade sonat justitiam: Justus est Dominus, quia os ejus ad iracundiam provocavi.
Coph. Coph interpretatur vocatio. Vocavi amicos meos, et ipsi deceperunt me,
Index Rerum Et Verborum Insigniorum Quae In Quinto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum Quae In Quinto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres Ad Pammachium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Joelem Prophetam Liber Unus. Ad Pammachium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Amos Prophetam Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Amos Prophetam Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Abdiam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Abdiam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Jonam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Jonam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Michaeam Prophetam Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Michaeam Prophetam Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Naum Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Naum Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo Ad Chromatium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Sophoniam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Sophoniam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Aggaeum Prophetam Ad Paulam Et Eustochium Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Zachariam Prophetam Ad Exsuperium Tolosanum Episcopum Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Malachiam Prophetam Ad Minervium Et Alexandrum Liber Unus.
Eruditionis Hieronymianae Defensio Adversus J. Clericum, A Domno Joanne Martianaeo Elucubrata, Et Commentariis In Prophetas Subjuncta.
Caput Primum. De absoluta Hieronymi eruditione, deque imperitia singulari Joannis Clerici.
Lectori S. P. D. Joannes Clericus.
Index Aliquot Insigniorum Mendaciorum Et Fallacium Conclusiuncularum Joannis Clerici.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum.
Ordo Rerum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Homilia Secunda. De eo quod dicitur: Fili hominis, propheta super prophetas Israel, qui prophetant de corde suo, usque: Extendam manum meam ad prophetas, qui vident vana, et divinant mendacia (Cap. XIII).
897 Nullam speciem peccatorum Scriptura reticet, de qua non doceat legentes. Oportuit enim verbum Dei missum ad sanandos eos, qui audiebant, 0707C omnem spiritum peccatorum perstringere, et universis hominibus loqui, ut nemo fraudaretur remediis salutaribus, et his medelis, quae vulneribus possint prodesse curandis. Quomodo ergo dicuntur alia de populo, alia de sacerdotibus magnis, et quaedam de presbyteris, ac nonnulla de dispensatoribus, et quidem bonis dispensatoribus laus, malis vero culpa ascribitur: ut alii exhortationem accipiant ad meliora, alii vero ut in pejora non corruant: sic oportet de falsis ac veris prophetis divinam edoceri disciplinam, ut prophetae quidem accipiantur in eam demum partem, qui verbis Dei ministrant: per pseudoprophetas vero designentur Ecclesiarum magistri, qui non recte, seu sermone, seu vita congruunt ei, quam praedicant, disciplinae. Laeti quapropter simus, si nos 0707D Scriptura commoneat, docens ut recedamus a vitiis, magis autem si ordinis nostri aliquos Dei sermo perstringat, volentes sanari, et converti a peccatis nostris. Factus est sermo Domini ad prophetam Ezechielem dicens ei, Fili hominis, propheta mihi super prophetas Israel. Fuerunt quidem et prophetae Israel nomine potius quam veritate. Sunt autem et hodie in vero Israel, id est, Ecclesia, quidam pseudoprophetae, et falsi magistri, quibus hic sermo praenuntiat. 0708A Si me arguat Dei sermo, tentabo converti, nec quia adversum me aliqua dicuntur, qui videor doctor esse Ecclesiae, debeo tacere: verum mihimetipsi non parcens, cuncta revelabo, quae dicta sunt, ut convertar a vitiis, ut fiam non ex his quos Scriptura nunc corripit, sed ex his qui sermonem Dei verissime praedicantes, in Ecclesia exstiterunt magistri. Propheta super prophetas Israel, qui prophetant, et dices prophetis. Quomodo 898 opus prophetarum erat haec spiritu praedicere quae videbantur: sic eodem spiritu opus est ei, qui exponere cupit ea, quae sunt latenter significata, ut monstret , non ad eum fieri prophetiam, qui contra Dei docet voluntatem, qui prophetat de corde suo. Juxta simplicem quidem intellectum, quidam prophetarum de divino spiritu, 0708B loquentes, non de corde suo locuti sunt, sed de sensu Dei: quidam vero simulantes se prophetas, atque dicentes: Haec dicit Dominus, Domino non loquente in eis, pseudoprophetae exstiterunt. Potest autem et super eos, qui docent in Ecclesiis, si aliter quam poscit veritas, docent, praesens sermo congruere. Si quis enim ea, quae Jesus Christus Dominus locutus est, ipsa aeque doceat, non de corde suo, sed de Spiritu sancto loquitur sermones Filii Dei Jesu. Si consentit Sanctus spiritus voluntati ejus, qui in Apostolis locutus est, non de corde proprio loquitur, sed de corde Spiritus sancti, qui est locutus in Paulo, qui est locutus in Petro, et in caeteris apostolis est locutus. Si quis vero legens Evangelium, proprium sensum aptat Evangelio, non ita 0708C intelligens, ut Dominus locutus est, iste falsus propheta est, loquens de corde proprio in Evangelio. Et de haereticis quidem nihil absurdum est haec dicta intelligere. Disserunt quippe quasi in Evangeliis, et quasi de Apostolis, αἰώνων suorum fabulas proprio corde exponentes, non in corde Spiritus sancti. Neque enim possunt dicere: Nos autem sensum Christi habeamus, ut videamus ea, quae a Deo donata sunt nobis (I Cor. XII) . Cum autem et super me venerit, qui dicor ecclesiasticus, qui accipio librum sanctum, et nitor eum interpretari, hoc quod de haereticis intelligi potest, quaeso audientes, ut diligenter attendant, et accipiant gratiam spiritus de qua dictum est: Discretio spirituum, ut probati trapezitae facti, diligenter 899 observent 0708D quando falsus sim magister, quando vero praedicem quae sunt pietatis ac veritatis. Si itaque invenio in Moyse, et in Prophetis sensum Christi, non de corde proprio, sed de spiritu sancto loquor. Si autem nihil congruum inveniens, mihimetipsi confingor quae loquar, fluctuans in sermonibus, qui sunt alieni a Deo, de meo potius corde, quam de Dei sensibus loquor: Propheta, et dices prophetis, qui prophetant de corde suo. Non ait simpliciter de corde; 0709A sed de corde suo. Et prophetabis, et dices ad eos: Audite verbum Domini. Haec ad me, haec ad eum dicuntur, qui doctorem se esse promittit, ut timor Dei major oriatur in nobis, ne periclitemur quasi sub commentario scripto non ab hominibus, sed ab Angelis Dei, sic proferre sermonem. Novi quippe quia cum in judicio illo ordo consederit, de quo prophetavit Daniel (Dan. VII) : et libri fuerint aperti, omnes mei conatus, omnes meae expositiones proferentur in medium, sive in justificationem, sive in condemnationem meam. In justificationem quidem mihi erunt, quae benedicta sunt: in condemnationem vero, ea quae secus quam veritas poscit explanata. Ex sermonibus, inquit, tuis justificaberis et ex sermonibus tuis condemnaberis (Matth. XII) : quasi habenti non 0709B omnes sermones, de quibus justificaretur, neque rursum omnes sermones, de quibus condemnaretur. Si aliquis a sermonibus purus est alienis, et eis qui possint reprehendi, ex sermonibus suis justificabitur, et non condemnabitur. Si autem numquam recte locutus est, sed semper protulit prava, ex sermonibus suis condemnabitur, et non justificabitur. Verum quia nos, qui non sumus ex omni parte perfecti, neque sic dicimus ut semper justificemur, neque sic econtrario sumus peccatores, ut semper condemnemur, et habemus alia verba ex quibus justificemur, et alia ex quibus condemnemur: Deus super stateram suam utraque ponens, expendit diligenter, et judicat in quibus justus sim, et in quibus sermonibus condemnandus. Quod autem in sermonibus facit, 0709C hoc idem facit et in gestis. Necesse est enim, ut sint alia facta in quibus justificemur, et alia in quibus condemnemur. Neque enim sic perfectus sum, ut omnia facta habeam, in quibus justus existam: neque sic peccator, ut talia cuncta fecerim, quae me omni ex parte condemnent. Esse autem et alia facta istiusmodi, 900 et alia istiusmodi, ex hoc manifestum est quod dicitur: Quorumdam hominum peccata manifesta sunt, praecedentia ad judicium: quorumdam autem et subsequuntur (Rom. II) . Similiter autem et bona facta manifesta sunt, et quae aliter habentur, latere non possunt. Aeque de intellectibus. Propter quod et inter se invicem cogitationum accusantium, sive satisfacientium judicium me exspectat de omnibus, quae facio, quae intelligo, quae loquor, et incertus 0709D opperior, quidnam mihi in illo judicio futurum sit. Quantoque magis timor Dei mihi incutitur ad recipienda cuncta quae feci, tanto magis custodire me debeo: utinam quidem ab omnibus peccatis, sin autem hoc non possum, saltem queam a maximis. Haec de eo, quod proposuimus de prophetis, qui prophetant de corde suo, ad quos dicitur: Audite sermonem Domini, haec dicit Adonai Dominus, vae iis, qui prophetant de corde suo, qui ambulant post spiritum suum. Duo peccata sunt, unum cordis, aliud spiritus. Primum de meliori parte videamus, ut possimus 0710A etiam ea, quae contraria sunt, considerare. Apostolus loquitur: Orabo spiritu, orabo et sensu. Qui sensus in corde habet habitaculum: Psallam spiritu, psallam sensu (I Cor. XIV) . Igitur et spiritus est et sensus in nobis. Et quomodo sanctus orat spiritu, orat et sensu: psallit spiritu, psallit et sensu: sic iste qui est falsus prophetes de corde proprio prophetat, et ambulat non post spiritum Dei, sed post spiritum suum. Est quippe quidam spiritus hominis, qui versatur in eo, post quem procul absit ut ego ambulem; sed intelligens sanctum Spiritum Dei post Dominum Jesum meum ambulem. Itaque prophetae, qui prophetant de corde, et ambulant post spiritum non tam Dei, quam suum, omnino, quod Graece dicitur . . . . . . non vident, et est ambigua ex 0710B sermone sententia. Sive enim ea, quae sunt generalia . . . . . . id est, generalia non vident, licet quadam ex parte conspiciant, sive (quod ego melius reor) omnino non vident, licet sibi ex parte quadam videantur videre. Alii quippe in nobis oculi sunt meliores his, quos habemus in corpore. Qui oculi aut Jesum Dominum vident, qui eos ad se intuendum creavit, aut certe caeci sunt. Si peccator sum, nihil video, nec possum veritatis lumen aspicere. In judicium quippe, ait, 901 in mundum istum veni, ut non videntes videant, et videntes caeci fiant (Joan. IX) . Si autem justus, accipio gratiam a Deo, et de me quoque dicitur videns. Prophetae enim vocabantur ante videntes. Et: Qui vides, ait, vade, descende in terram Juda, et ibi commorare, et ibi prophetabis. In Bethel autem, jam non 0710C adjicies ut prophetes (Amos VII) . Et rursum alibi: Visio quam vidit Isaias filius Amos (Isai. I) . Beatus cui revelabit Dominus oculos ad videnda mirabilia de lege Dei, juxta obsecrationem prophetae dicentis: Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua (Ps. CXVIII) . Videamus autem et alium sermonem, per quem pseudoprophetae, et falsi magistri corripiuntur, a quo quaeso ut, orantibus vobis, ego purus inveniar. Quae est ergo igitur (( F. ista)) correptio? Sicut vulpes in deserto prophetae tui, Israel. Animal vulpes nequam est, versutum, indomabile est, ferum est. Dicite, ait Salvator, vulpi isti: Ecce sanationes perficio hodie, et cras, et tertia die consumor (Ezech. XIII; Luc. XIII) . Has vulpes necessarias habuit adversum alienigenas Samson, quarum caudis cum igne vinctis 0710D (trecentas enim ceperat) in perditionem eas frugum misit hostilium. Istiusmodi sunt falsi magistri, versuti, maligni, et bestiis similes. Si talis sum, vulpes sum, sed non simpliciter vulpes, verum vulpes in desertis, vulpes in parietinis, vulpes in rupibus, haec enim in diversis sensibus continentur. Versipelles isti et nequam semper in desertis, semper in solitudinibus morantur. Ubicumque enim anima habitatur a Deo, et Spiritu sancto plena est, ibi non potest haereticorum doctrina penetrare, nec valet eorum sermo perrumpere. Ubi autem solitudo Christi, 0711A ubi desertum justitiae, ibi nequissimae disciplinae venena versantur. Idcirco: Sicut vulpes, ait, in desertis prophetae tui, Israel. Non steterunt in firmamento. Si considerare volueris magistros, videbis eos infirmos, instabiles, et non valentes dicere: Statuit supra petram pedes meos, et direxit gressus meos (Ps. LXXIII) : et quia non sunt tales ut steterint, robusta radice fundati: ideo non steterunt in firmamento, sed dilexerunt movere pedes suos. Est autem et hoc grande peccatum saltem paululum 902 pedes movere, ut David psalmista canit: Quam bonus Israel Deus rectis corde: mei vero pene moti sunt pedes. Beatus ille multumque felix, cui robustissime consistenti firmos animae pedes habere concessum est, qui audire a Deo dignus est: Tu vero sta mecum. 0711B Verum non tales pseudoprophetae, non tales falsi magistri; neque enim sic steterunt in firmamento. Et congregabant greges filiorum Israel, quos docent, quos instituunt sive haeretici dogma impium praedicantes, sive falsi magistri decipientes eos, quorum aures pruriunt, colligunt greges schismatum adversum Ecclesiam Dei, adversum domum Israel. Non surrexerunt qui dicerent, In die Domini: falsa videntes hi non surrexerunt. Isti vero surgentes dicunt: Consepulti sumus Christo per baptisma, et consurreximus ei (Rom. VI) . Habemus quippe ut pignus Spiritus sancti, quem accipiemus ad plenum postquam venerit quod perfectum est: sic pignus resurrectionis, quia in resurrectione perfecta nemo adhuc resurrexit de nobis. Verumtamen resurreximus, 0711C Paulo dicente: Consepulti sumus Christo per baptisma, et consurreximus ei. Nondum ergo resurrexerunt, hoc est, necdum resurrectionis baptisma consecuti sunt falsi prophetae, et falsi magistri, qui dicerent, In die Domini, videntes quae falsa sunt, neque aliquando possunt conspicere veritatem. Accipe exemplum. Qui Scripturam legit, et aliter quam scripta est accipit, Scripturam mendaciter videt. Qui vero audit Scripturam, ut se veritatis intellectus habet, et sic eam interpretatur, videt veritatem. Et sancti quidem non divinant. Non enim divinatio in Jacob. Peccatores vero divinant falsa, dicentes: Haec dicit Dominus: et Dominus non misit eos. Audi haereticos, quomodo traditionem apostolorum habere se dicant. Audi falsos magistros, quomodo 0711D affirmant doctrinam suam Domini esse doctrinam, sensum suum congruere prophetarum, et dicunt: Haec dicit Dominus, et Dominus non misit eos. Et coeperunt suscitare sermonem. Non visionem falsam vidistis (Num. XXIII) . Et hi enim volunt in defensionem sui quemdam pro se suscitare sermonem; sed arguit eos Dominus, et 903 dicit: Non visionem falsam vidistis, et divinationes vanas locuti estis, et dixistis, dicit Dominus, et ego non sum locutus? Propterea 0712A dic: Haec dicit Dominus pro eo quod sermones vestri mendaces sunt. Orate pro nobis, ut sermones nostri non sint falsi. Licet quidam homines ignorantia judicii eos asserant falsos, Dominus non dicat, et recte nobiscum agetur. Si vero mille hominum eos dixerint veros, judicio porro Dei fuerint falsi, quid mihi proderit? Dicunt et Marcionitae magistri sui veros esse sermones, dicunt et Valentini robustissimam sectam, qui fabularum ejus commenta suscipiunt. Quae utilitas? Quia plurimi Ecclesiae haeretica pravitate decepti in eorum conspiravere sententiam, hoc est quod quaeritur, ut Dominus sermonum meorum testis assistat, ut ipse comprobet quae dicuntur sanctarum testimonio Scripturarum. Propter haec ergo ad nos dicit Adonai Dominus: Extendam 0712B manum meam ad prophetas, qui vident mendacia. Hae comminationes sunt adversum falsos magistros, et eos, qui loquuntur mendacia. Videamus autem quid de his comminetur: In disciplina 904 populi mei non erunt. Non uno modo a Domino peccatores corripiuntur. Aliter arguitur populus Domini, aliter alienus ab eo: Fili, ne neglexeris disciplinam Domini, neque fatigeris, dum argueris ab eo. Quem enim diligit Dominus castigat: flagellat autem omnem filium, quem recipit (Prov. III) . Argue nos, Domine, verum in judicio, et non in furore: ista correptio populi est. Correptio peccatoris et alieni illa est, quam justus renuit dicens: Domine, ne in ira tua arguas me neque in furore tuo corripias me (Psal. VI) . De falsis itaque magistris, et de pseudoprophetis 0712C dicitur: In disciplina populi mei non erunt, neque in scriptura Domus Israel scribentur. Sicut et alibi: Deleantur de libro viventium, et cum justis non scribantur. Et nunc Scriptura ait: In domum Israel non scribentur, et in terram Israel non intrabunt. Extra repromissionis terram haeretici morabuntur, quae est terra valde bona, et in quam, ut introducamur, oramus, in libro viventium ante conscripti a Jesu Christo, cui est gloria et imperium in saecula saeculorum, Amen.