Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Sexto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Elenchus Operum Quae In Sexto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim.
(Vers. 8.) Et irritaverunt me. LXX: Et recesserunt a me. Non acquieverunt mihi.
(Vers. 25.) Et repleta es, et glorificata (sive aggravata) nimis in corde maris.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Danielem Prophetam Ad Pammachium Et Marcellam, Liber Unus.
(Vers. 2.) Et tradidit Dominus in manu ejus Joacim regem Juda.
(Vers. 4.) Responderunt Chaldaei regi Syriace.
(Vers. 21.) Et ipse mutat tempora et aetates, et transfert regna atque constituit.
(Vers. 26.) Putasne vere potes indicare mihi somnium quod vidi, etc. Servat ordinem quaestionis, ut
(Vers. 28.) Sed est Deus in coelo revelans mysteria. Frustra igitur ab hominibus quaeris (( Al.
(Vers. 31.) Tu, rex, videbas, et ecce quasi statua una grandis. imaginem
(Vers. 39.) Et post te consurget regnum aliud, minus te, argenteum
(Vers. 2.) Somnium vidi quod perterruit me: et cogitationes meae in stratu meo, etc. Respondeant
(Vers. 31.) Ego Nabuchodonosor oculos meos ad coelum levari: et sensus meus redditus est mihi.
(Vers. 32.) Juxta voluntatem enim suam facit tam in virtutibus coeli, quam in habitatoribus terrae,
(Vers. 6.) Tunc principes, et satrapae surripuerunt regi, et sic locuti sunt ei. surripuerunt:
(Vers. 21.) Rex, in aeternum vive. Honorat honorantem se: et ei vitam imprecatur aeternam.
(Vers. 25.) Et sermones contra excelsum loquetur ((Al. loquitur Sermones quasi Deus loquitur,
(Vers. 15.) Factum est autem cum viderem ego Daniel visionem, et quaererem intelligentiam. Videbat
(Vers. 5.) Peccavimus, inique egimus, impie egimus, et recessimus,
(Vers. 7.) Tibi, Domine, justitia: nobis autem confusio faciei,
(Vers. 5.) Et confortabitur rex Austri. Ptolemaeum indicat filium Lagi, qui primus regnavit in Al.
(Vers. 22.) Si enim hoc egero, mors mihi est: si autem, non,
(Vers. 44.) Cumque duceretur ad mortem, suscitavit Dominus Spiritum sanctum pueri junioris.
(Vers. 63.) Helcias autem et uxor ejus laudaverunt Deum pro filia sua Susanna, etc. Digne (( Al.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Translatio Homiliarum Origenis In Jeremiam Et Ezechielem, Ad Vincentium Presbyterum.
Incipiunt Homiliae XIV In Jeremiam.
Homilia Prima. Verbum Dei quod factum est ad Jeremiam filium Chelciae, etc. (Jerem. I, 1).
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Fugite de medio Babylonis (Jerem. LI, 6).
Homilia Tertia. De eo quod scriptum est: Et contritus malleus universae terrae (Jerem. L, 23).
Homilia Quinta. De eo quod scriptum est: Qui fecit terram in fortitudine sua. (Jerem. X, 12.)
Homilia Decima Quis parcet super te, Jerusalem? etc. (Jerem. XV, 5 et seq.).
Incipiunt Homiliae XIV In Ezechielem.
Homilia Prima. De prima visione Ezechielis (Cap. I).
Appendix.
Admonitio In Tractatum Sequentem.
Admonitio In Tractatum Sequentem.
In Lamentationes Jeremiae.
Heth. Heth interpretatur vita: Ipsa autem gemens, et conversa retrorsum.
Ioth. Ioth sonat principium misit hostis, manum suam, et tulit omnia desiderabilia ejus,
Caph. Caph interpretatur manus. Omnis populus ejus gemens et quaerens panem.
Samech. Samech interpretatur adjutorium. abstulit Dominus omnes magnificos ejus de medio ejus.
Ain. Ain interpretatur fons, oculus.
Fe. Fe interpretatur oris, demonstratio. Expandit Sion manus suas. non fuit qui consolaretur eam.
Sade. Sade sonat justitiam: Justus est Dominus, quia os ejus ad iracundiam provocavi.
Coph. Coph interpretatur vocatio. Vocavi amicos meos, et ipsi deceperunt me,
Index Rerum Et Verborum Insigniorum Quae In Quinto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum Quae In Quinto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres Ad Pammachium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Joelem Prophetam Liber Unus. Ad Pammachium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Amos Prophetam Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Amos Prophetam Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Abdiam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Abdiam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Jonam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Jonam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Michaeam Prophetam Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Michaeam Prophetam Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Naum Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Naum Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo Ad Chromatium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Sophoniam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Sophoniam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Aggaeum Prophetam Ad Paulam Et Eustochium Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Zachariam Prophetam Ad Exsuperium Tolosanum Episcopum Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Malachiam Prophetam Ad Minervium Et Alexandrum Liber Unus.
Eruditionis Hieronymianae Defensio Adversus J. Clericum, A Domno Joanne Martianaeo Elucubrata, Et Commentariis In Prophetas Subjuncta.
Caput Primum. De absoluta Hieronymi eruditione, deque imperitia singulari Joannis Clerici.
Lectori S. P. D. Joannes Clericus.
Index Aliquot Insigniorum Mendaciorum Et Fallacium Conclusiuncularum Joannis Clerici.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum.
Ordo Rerum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Homilia Undecima. De eo quod dictum est: Fili hominis, propone aenigma, et dic parabolam ad domum Israel, et dices: Aquila magnarum alarum, etc. (Cap. XVII).
977 Exercitatio corporum, et in totum fortitudinem 0766C comparat iis, qui exercentur, et per partes unumquodque membrum sensusque membrorum vegetiores facit ad sufferendum quid, aut ad sentiendum; ut puta oculorum acies, si exercitetur in visu, acutior fiat ad videndum: aures, si frequentius audiant, melius possunt vocum capere dissonantias. Hoc autem et in caeteris membris licet deprehendere, quod in paucis ostendimus. Verum quid mihi prodest ad beatitudinem et ad vitam sempiternam, si corpus exercitationibus roboretur? Quod mihi est emolumentum, etiamsi fortissimo corpore fiam, etiamsi omnibus membris vegetus incedam? Econtrario autem, si sensus animae habuero excercitatos ad sentiendum quid, ad discendum dies noctesque contrivero, non solum in hac vita mihi conducit, sed 0766D etiam recedentem de corpore prosequetur. Idcirco in parabolis et in aenigmatibus locutus est Deus, ut extenderet se mens nostra, vel potius in unum colligens dictorum intueatur acumina, et a corporis vitiis recedens, dum intelligit veritatem, vitae suae cursum secundum eumdem dirigat. Haec in prooemio diximus, quia sermo Dei factus est ad Ezechielem, dicens: Fili hominis, narra narrationem, et dic parabolam ad domum Israel. Pro hoc autem quod Septuaginta interpretes posuerunt narrationem, alius, de interpretibus transtulit, propone problema; alius 0767A profer problema, alius significa aenigma. Igitur et problema et aenigma et parabola est quod lectum est. Si quando illuminatione indiguimus scientiae Dei, nunc vel maxime et necessarie indigemus, ut non tam ego, quam, orantibus 978 vobis, gratia Dei in me edisserat solutionem problematis, et aenigmatis, sive parabolae. Quae est ergo parabola aquilae, quam in praesenti Spiritus sanctus ostendit? Quae non solum aquila, sed etiam comparatione caeterarum aquilarum, magna aquila, et ingentium alarum, et longa extensu, et plena unguibus, sive (ut quidam interpretatus est) plena plumis scribitur. Non solum his, quae diximus, major est caeteris aquilis, verum in eo vel praecipua est, quod ductum habet intrandi in Libanum. Nam ingrediens illic ab arbore cedri, 0767B quae in Libano sita erat electa, teneritudines, et summa quaeque decerpsit, et attulit in terram Chanaan, in civitatem sive negotiatorum, sive negotiatricem, sive translatorum, sive certe (ut Septuaginta interpretati sunt) muratam, et posuit hoc, quod de cedro Libani sumpserat, ut plantaretur et cresceret in terra Chanaan. Post haec eadem aquila de semine terrae unde sumpserat summitates cedri, et extrinsecus sibi semen accepit, et plantavit illud in campo frondifero super aquam multam. Hoc autem ipsum, quod de terra Chanaan fuerat assumptum, ab ea, quae Libani summa quaeque decerpserat, id est, quod secunda vice acceperat, factum est in vitem non fortem, sed infirmam, verum etiam statura pusillam: et palmites hujus vitis infirmae reclinati 0767C sunt, pro eo quod de Libano et cedro fuerat assumptum, intantum ut radices suas sub ipsius trunco consitas haberet. Et quidem facta est vitis, et fecit propagines, et extendit arbusta sua. Et post haec venit alia aquila, et ipsa magna magnis alis, et copiosis vel plumis, sive unguibus et 979 ecce ista vitis, de qua nunc diximus, veniente secunda aquila declinavit testamentum suum ad eam, spernens id testamentum, quod prius cum arbore fecerat, in qua reclinata vitis fuerat effecta, et propaginibus factis, arbusta latius fuderat, et complexa est secundam aquilam, et radices suas a priore transtulit ad sequentem. Deinde palmites emisit ad aquilam secundam, ut irrigaret eam cum gleba plantationis ejus in campo bono: et aqua multa. Et quidem irrigata 0767D est haec ipsa vitis et translata ad aquilam secundam, ut faceret incrementa, ut afferret fructum, ut fieret in vitem magnam. Idcirco prophetae imperatur ut dicat, quia testamentum transgrediens vitis, quod fecerat cum aquila priore, et statuens illud cum secunda, non dirigatur, neque radices teneritudinis ejus effloreant: quin potius fructus ejus propter transcensionem ejus putreant et arescant omnia quae de ea oriebantur, et jam ultra non habeat brachium magnum et populum multum; evellatur autem radicitus, et licet irrigata sit, tamen non perseveret, et non dirigatur in ubertatem, statimque ut contigerit eam ventus urens, arescat, et cum gleba plantationis suae siccetur. Hoc propositio ipsius historiae 0768A exposcit, ut quae obscurius dicta sunt, quibusdam adjunctis sermonibus planius enarremus. Et si tantus labor est, ut ipsum, quod dicitur, intelligatur: quid necesse est dicere, ipsam quaestionem quantam habeat obscuritatem, quae sit aquila prior, quid sit Libanus, quae cedrus, quae summa cedri, quae aquila secunda, quae translatio vitis a priore ad sequentem? Si aliquando Dei indiguimus auxilio, semper autem in intellectu Scripturarum Spiritu sancto indigemus: nunc profecto tempus est, quod nobis praestet auxilium, et pendat ipse quae dixit. Quomodo Salvator noster in Evangeliis quasdam parabolas ipse interpretatur: sic et nunc propheta in secunda prophetia, quae in reliquis lecta est, significat, quia Aquila prior Nabuchodonosor sit rex Babylonis, qui ingressus 0768B est in Libanum, id est, Jerusalem: et accepit de summis cedri, id est, regem Jerusalem, et principes ejus, et attulit ea in terram Chaldaeorum, scilicet in Babylonem. Plantavit quippe in captivitatem accipiens filios Israel, et de regio semine, 980 et de genere principum in eadem terra constituit. Post hoc autem, et post regiam stirpem, alia quoque multitudo capta est ab eo, et vitis effecta est, non tam robusta quam fuerat cum fuisset in vinea Dei, et in terra sancta, ubi sacrificia Dei celebrantur, sed erat in Babylone translata vitis infirma. His ita gestis, inter Pharaonem regem Aegypti, et Nabuchodonosor regem Babylonis, bellum ortum est. Igitur populus, qui cum regibus suis ac stirpe optimatum ab Assyriis fuerat afflictus, reperta occasione, qua 0768C jugum Nabuchodonosor abjiceret, et ejus imperio liberaretur, intulit se ad secundam aquilam grandem, magnarum alarum, id est, Pharaonem (IV Reg. XXV) . Deinde, sic ordine currente rerum, quia Deus non Pharaoni tradiderat, sed Nabuchodonosor, et illi non sustinentes judicium et imperium ejus, excusserant jugum Nabuchodonosor de cervicibus suis, et ad Pharaonem transgressi fuerant, ira Dei super eos ingruit, et contra evenit, quam putaverant. Oportet quippe eum, qui a Deo damnatur, non fugere sententiam ejus, nec voluntatem judicantis velle mutare, verum patientissime sustinere, donec ipse Deus liberet qui damnavit. Igitur, quia ad Pharaonem transtulit se populus, relinquitur ab auxilio Dei, et pejora patitur, quam ante perpessus est a Nabuchodonosor. 0768D Diximus solutionem parabolae juxta litteram et id quod scriptum est: sequitur durior interpretatio, et difficilis ad intelligendum, secundum verum Nabuchodonosor, et verum Pharaonem, et ea verba, quae de aquilis praedicta sunt. Idcirco autem ante interpositionem sequentis lectionis, hanc expositionem summatim strictimque praediximus, ut et praesens locus facilius intelligatur, et nihilominus servetur loco suo plenior expositio, et consequens parabola etiam juxta allegoriam latissime disseratur. Verum nunc pauca debemus assumere, et quasi quodam armamento futurae interpretationi viam sternere de his, quae nobis Dei gratia largitur, scientes quid in sequenti plenius exponemus. Ac primum quidem videndum est, quare 0769A Nabuchodonosor et Pharao aquilae dicantur. Forsitan quaerit quispiam, qui non otiose et transitorie Scripturas legit: Nabuchodonosor aquila 981 est magna, et magnarum alarum, et hic Pharao alia aquila magna similiter alarum ingentium, et in Lege inter immunda animalia posita est aquila: quare et justus dives effectus praeparat sibi alas aquilae, ut possit converti in domum principis sui? quare etiam repromissio quaedam est apud Isaiam prophetam dicentem: Justi accipient pennas ut aquilae, current, et non laborabunt, gradientur et non esurient? Si enim immunda est aquila, non oportet nos pennas accipere ut aquilam, cum justi fuerimus: neque cum divitiae nobis creverint, oportet praeparare nos nobis pennas aquilae. Cui primum 0769B respondendum est, quaedam nomina animalium in Scriptura in utroque genere, id est, in malo ac bono posita: ut puta leo, in bonam accipitur et in malam partem. In bonam sic: Catulus leonis Juda ex germinatione, fili mi, ascendisti, accumbens dormisti, ut leo, et ut catulus leonis: quis suscitabit eum (Gen. XLIX) ? In malam vero partem sic: Adversarius noster diabolus, ut leo rugiens, quaerens devorare circuit, cui expedit nos resistere firmos in fide. Sed et malignus supplantare cupiens insidiatur in occulto, ut leo in spelunca sua insidiatur, ut rapiat pauperem. Quomodo ergo leo dicitur et in malam partem et in bonam, non est incongruum etiam aquilam in utramque partem accipi. Et, ut ego suspicor, justus non est aquila, sed quasi aquila, aemulatur quippe aquilam. Et quomodo 0769C serpens aereus typus fuit Salvatoris: neque enim serpens erat vere, sed imitabatur serpentem, dicente Domino: Ut Moyses elevavit serpentem in deserto, sic oportet exaltari Filium hominis (Joan. III) : eodem modo et justus non tam aquila est, quam aquilae similis, quia ei utile est imaginem aquilae sectari. Juxta hunc intellectum et in alio loco praeceptum accepit justus, ut sit sapiens sicut serpens, non ut fiat serpens, sed ne a veri serpentis capiatur astutia. Si autem sermo Dei Scripturas diligenter excutiens, et spiritus, de quo scriptum est: Spiritus omnia scrutatur etiam alta Dei (I Cor. XII) , in alicujus animam venerit, manifestissime ostendet de Scripturis, et aquilam et leonem in partem mundorum animalium posita: Cherubim Dei habere faciem hominis, 0769D et faciem leonis a dextris quatuor partium, et faciem vituli, et 982 faciem aquilae a sinistris quatuor partium; et haec, quae in Cherubim videntur, id est, aquila et leo, munda sunt. Nihil quippe immundum est in curru Dei. Et quomodo tu de gentibus credens, mundus effectus es: Et quod Deus mundavit, tu ne commune dixeris, dicitur de omnibus, quae de coelo pendentia ostensa sunt Petro: sic mundatus est leo et aquila, quae in Cherubim apparuerunt. Nec non est aliud, quod in Christi adventu futurum praedicatur: novit mundum leonem, mundam et aquilam, quae nuncupatur immunda: Lupus enim et agni pascentur simul (Isai. XI) . Lupus enim qui cum ove innoxius pascitur non est ultra observandus. 0770A Non mihi dicitur de tali lupo: Attendite ab eis, qui veniunt ad vos in vestitu ovium, intus autem sunt lupi rapaces (Matth. VII) . Signanter locutus est dicens: Intus autem sunt lupi rapaces. Sunt quippe alii non rapaces, quando lupi et agni pascentur simul, et vitulus et taurus, et leo pariter edent. Cum autem fuerit tam diversarum inter se naturarum in fide Christi facta sociatio, leo non erit jam immundus, verum feritatis suae obliviscetur, et universa animalia, quae in lege Dei dicuntur immunda, conditionis antiquae recipient puritatem. Hoc autem et ex parte jam factum est, et plenissime (( Al. planissime)) in secundo complebitur adventu. Praevenit igitur sacramentum, quod ostensum est in Cherubim, rei veritatem: et intantum leonis et aquilae facies cum 0770B aliis faciebus cognatae sunt, ut majus nobis videatur vitulo, et tauro, et leone simul pascentibus, id quod apparuit in Cherubim. Ab Isaia quippe nihil de his, quae praedicta sunt, sibi cohaerens, et invicem connexum repromittitur. In Cherubim vero unumquodque animal cum alio cognatum est, facies vituli faciei leonis, et vultus hominis vultui aquilae. Non igitur magnopere mireris cum Pharao, et praecedens eum Nabuchodonosor, aquilae nuncupantur: justus vero pennas assumere dicatur ut aquila, et in Dei parte dives effectus aquilae sibi pennas praeparet ad volandum. Verum ut ad propositum redeam, specialiter quiddam significatur de Nabuchodonosor, quia magna et magnarum alarum, et sui extensione longissima, intantum ut ausus fuerit dicere: Viribus 0770C faciam, sapientia intellectus auferam fines gentium, et virtutem eorum 983 depascar, et commovebo civitates, quae inhabitantur, et orbem terrarum universum comprehendam manu ut nidum, et quasi confracta ova auferam (Isai. X) . Ecce ista est extensio alarum ejus. Nec hoc ei sufficit, verum unguibus plenus est, et multis plumis, et habet ductum intrandi in Libanum, ut cedri ejus summa decerpat. Quamdiu hi, qui commorabantur in Libano, non peccaverunt, id est, quamdiu in Jerosolymis positi, (( Supp. non)) sunt in sceleribus deprehensi, non accepit potestatem ista magna aquila, ut ingrederetur in Libanum, neque assumpsit sibi electa, et cedri semen regium, et principum stirpem. Ista quippe sunt teneritudinis ejus, quae quodam tempore non 0770D fuerunt duro corde: attamen rapuit ea, quia peccaverunt in Dominum. Aquila ista grandis, etc., totius arboris cacumina in Chanaan transtulit, quia figuraliter Babyloniorum terra maledicti Chanaan dicitur. De quo ait Noe: Maledictus puer Chanaan, famulus erit fratribus suis (Gen. IX) . In civitate quoque negotiatorum, sive negotiatrice, sive transferentium, aut certe murata, posuit hoc, quod de cedro abstulerat, et accepit sibi de semine terrae, jam non de altioribus solum, sed etiam de minoribus, et de populo Judaeorum, et dedit illud in campum frondiferum, super aquam multam respiciendum constituit illud, et exortum est, et factum est in vitem firmam. Infirmatus est vere populus Dei in Babylone, et ideo 0771A neque canticum Domini cantare poterat, dicens: Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena (Psal. CXXXVI) ? Revera non poterat infirma non esse, quae plantata fuerat in Babylone. Quo pacto vires pristinas reservaret, quae vitis Babylonia esse coepisset. Quae quia in sancta terra fructus non fecerat, ideo translata ab aquila, et in terra posita Chanaan, facta est in vitem infirmam, et in pusillam statura. Quamdiu in terra sancta fuit, ingens vitis erat: quando vero translata est in fines peccatorum, et infirma et parva effecta est. Et tu igitur, vitis, quae me audis, si vis esse magna, noli exire de Ecclesiae finibus, permane in terra sancta Jerusalem. Quod si propter peccata in pejora corrueris, transfereris in aliam terram, et eris in vitem pusillam, 0771B et palmites tui decident, et radices tuae siccabuntur, intantum ut postea desideres requiescere super aliam aquilam, 984 ut nunc dicitur, magnarum alarum et plurimorum unguium. Bonum est condemnatum in condemnationis permanere sententia, quamdiu ei libet qui damnavit. Non curramus volentes ad Pharaonem; si enim ad eum currimus, contra Deum facimus, qui dixit: Ego sum Dominus Deus tuus, qui te eduxi de terra Aegypti, de domo servitutis (Deut.) . Ad Nabuchodonosor enim non tam sponte properamus, quam condemnati, et pertracti ad eum sumus. Sequitur: Et factum est altera aquila magna magnis alis, et copiosis unguibus, et ecce vitis ista amplexabitur eam, id est, secundam aquilam. Evenit saepe, ut ab una contraria fortitudine 0771C ad aliam transferamur. Jusserat enim Deus, ut Israelitarum populus sub Nabuchodonosor jugum colla submitteret, ut legimus in Jeremia, intantum ut comminaretur ei, qui ab ejus servitio declinaret: et eo tempore, quo Jeremiam exposuimus, ea quae nobis gratia Dei, orantibus vobis, largita est, sive certe utcumque sensimus exponere conati sumus. Noluit autem id facere, quod fuerat imperatum; sed palmites suos extendit ad Pharaonem in gleba plantationis ejus, ab eo constituta est in campo super aquam multam, ut fructus afferret uberrimos: et deserta Aegypto, rursum Aegyptum concupivit, putans se ubertatem pristinam consecuturam: hoc in primis cogitans, quod si Nabuchodonosor ad Pharaonem transcenderet, radices firmaret, evelleret staturam, 0771D fructus afferret. Sed in contrarium quam putavit omnia reciderunt. Fructus quippe ejus omnis computruit, et pullulationes, quae saltem modicae in Babylonem venerant, mutatione regionis exaruerunt, intantum ut radicitus evulsa sit, ne ultra in brachio magno, aut in populo plurimo convalesceret. Quid in se haec tanta, vel talia continent sacramenta? quid unusquisque sermo significat? Possumus, si tamen habeamus auditores, ad aliam quamdam Jerusalem conscendere, et ibi demonstrare quomodo aquila magna ductum suum fecerit, et in hanc, quam nunc nos possidemus, Babylonem summitates ejus detulerit. Possumus secretiora quaedam de Pharaone loqui: verum, quia tempore coarctamur, 0772A et forte audenter promittimur, quod non valemus implere, ad minora redeamus, et secundum mensuram intellectus 985 nostri sic potius exponamus: Venit ad istum Libanum, hoc est, Ecclesiam, ubi hostiae Dei, ubi incensum orationum ejus celebratur, ista magna et vera aquila, Nabuchodonosor, id est diabolus, et rapuit. Absit autem a temporibus nostris: ut de summis cedri, id est, de principibus et de regio semine in Chanaan transferat. Oremus, ne fiat quod saepe factum est. Assumpti enim sunt quidam, et in Babylonem translati, qui in Ecclesia principes fuerunt, et propter peccatum suum de Libani summitate sublati. Super his dicendum est quia aquila magna magnorum unguium, plumis extensa acceperit de cacuminibus cedri, et 0772B deraserit eos de Libano, id est, de Jerusalem, et plantaverit in terra Chanaan. Non solum autem aquila ista summa cedri, id est, de optimatum genere, sibi vindicat, 986 sed et terrae semen rapit, et transfert in terram Chanaan quando quis de populo peccat, et de Dei plebe diaboli laqueis praepeditur. Quapropter diebus et noctibus tam pro nobis quam pro fratribus nostris Dei imploremus auxilium, ne quis de Jerusalem transferatur in Chanaan, ne sententia ejus deserta, a voluntate illius ad aliam tendamus aquilam, et veniat super nos ira major, et putrescat universa plantatio, et fructus pariter cum radicibus arescat. Plantatio quippe Jerusalem non potest in alia terra ferre fructus, non facit palmites in finibus alienis; sed statim cum gleba sua siccatur, 0772C si non perseveraverit in voluntate Dei, et in Ecclesia ejus, id est, et factis et sermonibus et scientia veritatis Christi Jesu, cui est gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen.