Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Sexto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Elenchus Operum Quae In Sexto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim.
(Vers. 8.) Et irritaverunt me. LXX: Et recesserunt a me. Non acquieverunt mihi.
(Vers. 25.) Et repleta es, et glorificata (sive aggravata) nimis in corde maris.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Danielem Prophetam Ad Pammachium Et Marcellam, Liber Unus.
(Vers. 2.) Et tradidit Dominus in manu ejus Joacim regem Juda.
(Vers. 4.) Responderunt Chaldaei regi Syriace.
(Vers. 21.) Et ipse mutat tempora et aetates, et transfert regna atque constituit.
(Vers. 26.) Putasne vere potes indicare mihi somnium quod vidi, etc. Servat ordinem quaestionis, ut
(Vers. 28.) Sed est Deus in coelo revelans mysteria. Frustra igitur ab hominibus quaeris (( Al.
(Vers. 31.) Tu, rex, videbas, et ecce quasi statua una grandis. imaginem
(Vers. 39.) Et post te consurget regnum aliud, minus te, argenteum
(Vers. 2.) Somnium vidi quod perterruit me: et cogitationes meae in stratu meo, etc. Respondeant
(Vers. 31.) Ego Nabuchodonosor oculos meos ad coelum levari: et sensus meus redditus est mihi.
(Vers. 32.) Juxta voluntatem enim suam facit tam in virtutibus coeli, quam in habitatoribus terrae,
(Vers. 6.) Tunc principes, et satrapae surripuerunt regi, et sic locuti sunt ei. surripuerunt:
(Vers. 21.) Rex, in aeternum vive. Honorat honorantem se: et ei vitam imprecatur aeternam.
(Vers. 25.) Et sermones contra excelsum loquetur ((Al. loquitur Sermones quasi Deus loquitur,
(Vers. 15.) Factum est autem cum viderem ego Daniel visionem, et quaererem intelligentiam. Videbat
(Vers. 5.) Peccavimus, inique egimus, impie egimus, et recessimus,
(Vers. 7.) Tibi, Domine, justitia: nobis autem confusio faciei,
(Vers. 5.) Et confortabitur rex Austri. Ptolemaeum indicat filium Lagi, qui primus regnavit in Al.
(Vers. 22.) Si enim hoc egero, mors mihi est: si autem, non,
(Vers. 44.) Cumque duceretur ad mortem, suscitavit Dominus Spiritum sanctum pueri junioris.
(Vers. 63.) Helcias autem et uxor ejus laudaverunt Deum pro filia sua Susanna, etc. Digne (( Al.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Translatio Homiliarum Origenis In Jeremiam Et Ezechielem, Ad Vincentium Presbyterum.
Incipiunt Homiliae XIV In Jeremiam.
Homilia Prima. Verbum Dei quod factum est ad Jeremiam filium Chelciae, etc. (Jerem. I, 1).
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Fugite de medio Babylonis (Jerem. LI, 6).
Homilia Tertia. De eo quod scriptum est: Et contritus malleus universae terrae (Jerem. L, 23).
Homilia Quinta. De eo quod scriptum est: Qui fecit terram in fortitudine sua. (Jerem. X, 12.)
Homilia Decima Quis parcet super te, Jerusalem? etc. (Jerem. XV, 5 et seq.).
Incipiunt Homiliae XIV In Ezechielem.
Homilia Prima. De prima visione Ezechielis (Cap. I).
Appendix.
Admonitio In Tractatum Sequentem.
Admonitio In Tractatum Sequentem.
In Lamentationes Jeremiae.
Heth. Heth interpretatur vita: Ipsa autem gemens, et conversa retrorsum.
Ioth. Ioth sonat principium misit hostis, manum suam, et tulit omnia desiderabilia ejus,
Caph. Caph interpretatur manus. Omnis populus ejus gemens et quaerens panem.
Samech. Samech interpretatur adjutorium. abstulit Dominus omnes magnificos ejus de medio ejus.
Ain. Ain interpretatur fons, oculus.
Fe. Fe interpretatur oris, demonstratio. Expandit Sion manus suas. non fuit qui consolaretur eam.
Sade. Sade sonat justitiam: Justus est Dominus, quia os ejus ad iracundiam provocavi.
Coph. Coph interpretatur vocatio. Vocavi amicos meos, et ipsi deceperunt me,
Index Rerum Et Verborum Insigniorum Quae In Quinto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum Quae In Quinto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres Ad Pammachium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Joelem Prophetam Liber Unus. Ad Pammachium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Amos Prophetam Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Amos Prophetam Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Abdiam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Abdiam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Jonam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Jonam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Michaeam Prophetam Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Michaeam Prophetam Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Naum Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Naum Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo Ad Chromatium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Sophoniam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Sophoniam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Aggaeum Prophetam Ad Paulam Et Eustochium Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Zachariam Prophetam Ad Exsuperium Tolosanum Episcopum Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Malachiam Prophetam Ad Minervium Et Alexandrum Liber Unus.
Eruditionis Hieronymianae Defensio Adversus J. Clericum, A Domno Joanne Martianaeo Elucubrata, Et Commentariis In Prophetas Subjuncta.
Caput Primum. De absoluta Hieronymi eruditione, deque imperitia singulari Joannis Clerici.
Lectori S. P. D. Joannes Clericus.
Index Aliquot Insigniorum Mendaciorum Et Fallacium Conclusiuncularum Joannis Clerici.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum.
Ordo Rerum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Homilia Decima Tertia. De eo quod dicitur: Fili hominis, leva planctum super regem Tyri, et pone faciem tuam contra Sidonem (Cap. XXVII).
0777B 991 Praecipitur nobis ab episcopis discutere sermonem principis Tyri, ut laudes ejus culpasque dicamus: nec non jussum est, ut de Pharaone rege Aegypti aliqua retractemus. Plangitur itaque princeps Tyri: nec putandum est hunc hominem esse. In medio quippe Cherubim nullus hominum est creatus, et in paradiso Dei, si simpliciter litteram sequimur, hominum nullus est enutritus. Et cum in paradiso deliciarum, sicuti diximus, nemo fuerit: nunc dicitur princeps Tyri in paradiso deliciarum natus atque nutritus. Quis est iste princeps Tyri? Veniamus ad Danielem, et occasionem intelligentiae reperientes, dicamus non esse principes corporeos, de quibus nunc quaeritur. Post Danielem ab Apostolo petamus exemplum. Deinde rursum prophetarum 0777C testimonia vocemus. His omnibus etiam ille copulandus est locus, qui a Moyse in Deuteronomio non tacetur. Age nunc replicemus exempla, incipientes a Daniele. Princeps, ait, videtur Michael. Ibique rursum, princeps Israel (Dan. X) : et in consequenti: Michael adjuvabat principem regni 992 gentium. Ad haec addat Apostolus: Gloria autem et honor et pax omni operanti bonum, Judaeo primum et Graeco. Et adjuvare principem Israelitarum, principem regni Graecorum, fortasse jam factum est. In adventu quippe Domini mei Jesu Christi, princeps Israel adjuvit principem regni Graecorum, ut gentes consequerentur salutem, et illi credendo, salvarentur. Atque ita in hunc modum dicitur quidam princeps regni Persarum, sicut dictus est Michael princeps Israelitarum, 0777D et alius Graecorum. Non sunt ergo hi homines, nec secundum locorum vocabula, in quibus imperant, nominantur. Unde et Apostolus quasi non de hominibus disputans, ait: Sapientiam enim loquimur inter perfectos, sapientiam autem non hujus saeculi, neque ((Al. nempe)) principum saeculi istius, qui destruuntur; sed loquimur Dei sapientiam in mysterio absconsam, quam praedestinavit Deus ante saecula in gloriam nostram, quam nullus principum saeculi istius cognovit. Si enim cognovissent, numquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor. II) . Et quod istius saeculi principes crucifixerunt Salvatorem 993 et Dominum, prophetia testis est, dicens: Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum 0778A adversus Dominum, et adversus Christum ejus. Unde et alibi in Psalmis scribitur: Ego dixi, dii estis et filii Excelsi omnes: vos autem ut homines moriemini, et tamquam unus de principibus cadetis (Psal. LXXXI) . Et est ibi sermo de nullo penitus principe corporali. Si igitur est quidam princeps regni Persarum, si est princeps Israelitarum Michael, consequenter et Tyri princeps est: et de his nunc principibus propheticus sermo loquitur. Quoniam autem et de Moyse testimonium polliciti sumus, ausculta quod sequitur: Quando dividebat Altissimus gentes, cum disseminavit filios Adam, statuit fines gentium secundum numerum angelorum Dei, sive, ut melius habet ( secundum numerum filiorum Israel) et facta est pars Domini populus ejus Jacob (Deut. XXXII) . Alii 0778B principi facta est pars Tyrus, alii Babylon, aliis aliae nationes: atque ita in hunc modum principes possederunt omnes fines gentium. Si quis autem putat legens in Scripturis quasi de hominibus dictum, intelligat altius spiritalis, et a nullo judicatus. Dignoscuntur enim quaedam de Nabuchodonosor rege Assyriorum, quae non conveniunt personae ejus. Dixit enim: In fortitudine faciam, et sapientia intellectus auferam fines gentium, et commovebo civitates inhabitatas, et orbem terrarum omnem comprehendam, et ascendam super sidera coeli, et nubes, et reliqua, et ero similis altissimo (Isai. X) . Haec Nabuchodonosor. Sic et princeps Tyri et Pharao. Neque enim intantum agitatus est furiis verus et corporeus Pharao, ut diceret: Mea sunt flumina, et ego feci ea. Hoc autem 0778C ante lectum est in prophetia, quae est adversum Pharaonem. Neque umquam principem illum, id est, corporeum Pharaonem, draconem nuncupasset, dicens: Ecce ego super Pharaonem draconem, qui sedit in medio fluminum Aegypti, qui dicit, mea sunt flumina, ego feci ea (Ezech. XXIX) . Verum hoc in loco proprio reservetur, quod nunc idcirco assumpsimus, ut per notionem Scripturarum manifestius fieret id quod videbatur occultum. Adversum hos principes est nobis pugna. Et beati apostoli qui missi fuerant ad praedicandum, quando ab his, qui fines gentium possederant, homines abducebant, patiebantur insidias. Verbi gratia dictum sit: Ingressi sunt apostoli Tyrum, persecutus est eos princeps Tyri: ascenderunt Antiochiam, impugnavit eos princeps regni 0778D 994 Syriae: iste erat, qui bellabat adversus eos, non omnes qui putabantur, ut Judas proditor. Quomodo enim ille non principaliter putandus est prodidisse Salvatorem: sic etiam apostolis omnibus, qui persecutionem passi sunt, alius fuit princeps persecutionis. Scriptum est quippe de Juda: Et post buccellam introivit in illum Satanas (Joan. XIII) . Non est enim nobis pugna adversus carnem et sanguinem, licet videantur ex carne et sanguine qui nos persequuntur. Non eos oderimus, quin potius diligamus, licet inimici nobis velint permanere; misereamur eorum, daemonium habent, patiuntur insaniam. Non tam hi sunt adversum nos, qui nos persequuntur, quam illi, qui corda eorum repleverunt. Verum Domini 0779A deprecemur auxilium, ut infirmos habeant conatus tanti adversarii contra humanam animam dimicantes, et dicamus: Nisi quia Dominus erat in nobis, in eo cum exsurgerent homines in nos, forsitan vivos deglutissent nos. Igitur est quidam princeps Tyri, et prophetia non de Hyram nos docet; hoc quippe nomen in tertio Regnorum libro scriptum est (III Reg. V) , non de alio principe Tyri, neque de quoquam homine; non nos humana docent eloquia, sed divina, et quaedam ineffabilia, et sacrata sub personis hominum. Pharao homo est: aliud quiddam erudior intelligere Pharaonem. Et Nabal Carmeli homo est, et Hyram homo (I Reg. XXV) : sed aliud sub eorum doceor effigie. Quis est tantus et talis, qui a corporalibus conscendat, qui a visibilibus invisibilia 0779B contempletur, et possit unumquodque horum secundum Dei intelligere voluntatem? Quis est ergo princeps iste, discamus, ut cognoscentes lamentationem, etiam quod nunc super ea dicitur, evitemus. Plangitur princeps Tyri. Quam bonus Deus, qui etiam eos, qui se negaverunt, deflet! Et hoc venit etiam ex amoris affectu. Nemo quippe plangit quem odit: et qui plangitur, plangitur quidem ut mortuus: verum quasi adhuc quaeratur, quasi vivis desiderio sit, diligitur. Et Jerusalem quando plangitur, scriptum est: Et factum est postquam captus est Israel, et desolata est Jerusalem, sedit Jeremias flens, et lamentans lamentationem istam super Jerusalem, et ait: Quomodo sedet sola civitas, quae abundat populis, facta est ut vidua quae multiplicata erat in nationibus: 0779C princeps in regionibus facta est in tributum (Thren. I) . Plangitur et Nabuchodonosor. Ubi sunt haereses, ubi sunt qui aiunt istos in perditionem creatos esse? Criminantur 995 Creatorem, ut se criminibus absolvant. Accipe lamentationem istam super regem Babylonis, et dices: Quomodo cessavit qui repetebat? quomodo quievit qui exigebat? In regem Babylonis ista dicuntur: Quomodo cecidit Lucifer de coelo, qui mane oriebatur, contritus est in terram (Isai. XIV) ? Et ille de coelo cecidit, et iste signaculum similitudinis, corona decoris, in Paradiso deliciarum nutritus. Ecce omnes de coelo cecidisse, non descendisse referuntur. Dominus vero meus de coelo descendit, et qui descendit, ipse est filius hominis. At non sicut satanas. Non enim descendit de coelo, neque ei mali quicquam 0779D acciderat, si descendisset. Audi Jesum dicentem: Videbam Satanam quasi fulgur de coelo cadentem (Luc. X) , non descendentem. Verum non solum Salvator e coelo descendit: quotidie multitudo descendit, et ascendit super filium hominis (Joan. I) . Videbis enim coelum apertum, et angelos Dei ascendentes et descendentes super filium hominis. Et tu exspecta ascensionem tuam. Tantum a ruina consurge, et audi: Exsurge, Jerusalem, a ruina tua. Spera quia scis ascensurus in coelum, et cave ne tibi quoque dicatur: Numquid qui cadit, non resurget? aut aversus non convertetur (Jer. VIII) ? Vae qui convertuntur conversione pessima, dicit Dominus. Et iste itaque de his unus est, qui ruerunt, et plangitur ab homine 0780A princeps, cum princeps hominem flere debuerit. Homo est Ezechiel, et filius hominis: qui vero plangitur, Nabuchodonosor est, rex Babylonis. Accipe et tu lamentationem tuam super regem Babylonis, et dices: Quomodo quievit qui repetebat? et reliqua. Considera in quantam spem vocatus sis, o homo, qui carne circumdatus dicis: Quasi lac me emulsisti, coagulasti autem me ad similitudinem casei, cute et carnibus me vestisti, ossibus et nervis me contexisti (Job. X) . Tu ergo, qui de conditione tua dolebas, ecce plangis, et ille qui carne non est circumdatus, a te plangitur: vocatus es enim in eam spem, de qua ille cecidit. Peccato Israel, salus gentibus subintravit. Audebo aliquid sacratius dicere, in locum angelorum, qui ruerunt, tu ascensurus es, et mysterium 0780B quod aliquando illis creditum est, tibi credendum erit, de quo dicitur: Quomodo cecidit Lucifer, qui mane oriebatur? Tu vero lux factus es mundi, tu pro illo factus es Lucifer: unus de stellis erat Lucifer, qui de coelo ruit, et tu si tamen de semine es Abraham, inter stellas coeli computaberis. Eduxit enim 996 Abraham foras, et dixit ei Deus: Respice, sic erit semen tuum (Gen. XV) . Hoc autem tunc erit, quando stellae cadent ut folia de coelo, et erit alia gloria solis, et alia gloria lunae, alia gloria stellarum. Stella enim ab stella differt in claritate, sic et resurrectio mortuorum (I Cor. XV) . Verum noli gloriari adversum istiusmodi ramos, qui in infidelitate ceciderunt, et fracti sunt (Rom. XI) : tu quia in fide stas, fide et ascendes. Et per hoc quod plangis principem 0780C Tyri, et ea cum lamentatione deploras, quae superius interposuimus, edocere, ne forte in his bonis repertos, quae princeps Tyri habuit, etiam tu incipias ruere, si paululum fueris gloriatus, et non custodieris omni custodia cor tuum. Vide quippe quid dicat ad principem Tyri: Tu signaculum similitudinis. Volo nosse quid fuerit, ut signaculum similitudinis nuncupatus sit. Cum profeceris, accepisti signaculum; quoniam Deus vere hujus pater quem signavit, et misit, et ideo semper credentes signantur a Domino. Jam autem et commune proverbium venit, ut dicamus: ille, et ille non accepit signaculum, et ille signaculum habet. Quis habet signaculum? Ille quem signavit Deus. Audebo aliquid dicere, quia signaculo isto ille signatus est, qui baptizat in Spiritu 0780D sancto, et igne, ille qui largitur imaginem coelestis, qui format te ad superiora, ut ultra non portes imaginem terrestris. Cave, homo, ne saeculum istud egrediens, signaculo diaboli sis impressus. Habet quippe ille signaculum. Sicuti portavimus imaginem terrestris, unde, vel quando, vel qui significavit, hoc signo portaverimus imaginem terrestris. Circuit diabolus, et lustrat omnia, volens et ipse signare subjectos sibi. Signat autem singulorum corda considerans, et imprimit in eis figuram terreni per peccata, per vitia, ut portent imaginem terrestris. Audi Jesum quid respondeat, quando imaginem et inscriptionem Caesaris postulatur: Qui habet aures audiendi audiat (Matth. XI) ; Nam quia non habebat eam imaginem 0781A quam petebatur, neque ipse, neque discipulus suus, docet ubi valeat reperiri imago quae quaeritur. Vade, inquit, ad mare, et mitte hamum, et eum piscem, qui prius ascenderit, tolle, et aperies os ejus: et cum inveneris staterem, tolle illum, et dabis pro me et te (Matth. XVII) . Neque ego habeo hanc imaginem, et superscriptionem, neque tu, si tamen vere discipulus meus es, si portae inferorum non praevalent adversum te. Ergo Jesus aliter dat pro se imaginem 997 de mari illam accipiens, quae in pisce fuerat inclusa, similis his piscibus, de quibus hodie lectum est, qui adhaerent in squamis draconis, qui sedet super flumina Aegypti. Vere quippe istiusmodi pisces ibi adhaerent. Quanti et hodie pisces sunt quorum rex est iste qui in aquis multis regnat? 0781B Scriptum est quippe de invisibili dracone, quia ipse rex sit omnium qui sunt in aquis; verum tu non es in aquis, sed in ea terra, quae tibi repromittitur. Et haec dicta sunt, ut diligentius ventilaremus, quod sit signaculum similitudinis. Quam beatus fuit in illo tempore quo signaculum similitudinis erat. Tibi adhuc deest ut similitudo signaculi fias, et procul es ab ejusmodi munere. Dixit quidem Deus: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. I) : attamen necdum consecutus es similitudinem. Fecit quippe Deus hominem, ad imaginem Dei fecit: ubi Dei est similitudo. Cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est (I Joan. III) . Ego sic accipio et hoc quod dicitur a propheta, Deus, quis similis tibi (Psal. XXXIV) ? quasi illud: Quis putas, fidelis 0781C et sapiens dispensator? sicut et hoc: Cum enim apparuerit, similes ei erimus. Quis est, qui assimiletur ei? Pauci admodum sunt, qui receperunt similitudinem ut apostoli. Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Iste ergo, qui nunc plangitur, signaculum erat, et plenus sapientia, quem et tu planges, si factus fueris Ezechiel. Nescio autem si et tu sapientia plenus fueris: interim iste, qui plangitur, plenus erat sapientia, et erat decoris corona. Considera qualis fuerit, qui fuit corona decoris. Non simpliciter decor, nec gloria erat in eo, sed corona gloriae. Hunc autem decorem noli extra te quaerere, sed circa animae religionem, cogitatorium, ubi (( Al. ibi ait meditatorium)) ubi intellectuale consistit, ubi vera est pulchritudo. Quod si volueris ibi quaerere 0781D decorem, ubi caro est et sanguis, humor et venae, ubi materia corporalis, non poteris invenire. Siquidem verus decor in Salvatore est, et ita ab illo juxta largitudinem et misericordiam ejus in cunctorum divisus est animas. Accingere gladium tuum circa femur tuum, potentissime, specie tua, et decore tuo, et pulchritudine tua (Psal. XLIV, 3) . Est igitur aliquis decor in principali cordis nostri, et in anima. Quia autem istiusmodi decor etiam ad animam pertingat humanam, 998 prophetes te doceat dicens: Audi, filia, et vide, et inclina aurem, tuam, et obliviscere populi, et domus patris tui, quia concupivit rex decorem tuum (Ibid., 11) , id est, sponsus. Quis ita habet pulchram animam, quis tantum possidet decorem, quis 0782A ita est extraneus ab omni foeditate, ut possit ei dici: Concupivi rex decorem tuum? Et tu quidem adhuc istum quaeris decorem, et niteris ad placendum: iste vero a decore, quem habuit, in turpitudinem concidit. Et quomodo in corporibus saepe videmus accidere, ut mulier speciosa, et pulchra facie ab aegrotatione decorem suum perdat, et per senectutem splendorem vultus amittat, eodem modo et anima, quae pulchra erat, per infirmitatem amittit decorem, et per senectutem deformis efficitur. Cum enim susceperit veterem hominem cum actibus suis, senectute ejus pristinum perdit decorem. Venit Jesus ut transferat nos a vetere homine, et senectutis insignibus: ruga quippe, senectutis indicium est: ut ait Apostolus: Ut exhibeat sibi gloriosam Ecclesiam 0782B non habentem maculam, aut rugam, aut aliquid istiusmodi, verum, ut sit sancta et immaculata (Ephes. V) . Licet igitur a senectute et ruga ad juventutem transcendere: et hoc est in hac parte mirabile, quod corpus ab adolescentia pergit ad senium: anima vero, si venerit ad perfectum, a senecta in adolescentiam transmittitur. Idcirco etiamsi exterior homo noster corrumpitur, sed interior renovatur de die in diem. Oportuit te nosse decorem, quem rex concupiscit; oportuit te scire eum, qui aliquando fuit decoris corona: et tu cum fueris consecutus hanc gloriam, cave ne corruas. Siquidem et iste qui corruit, signaculum erat similitudinis, plenus sapientia, et decoris corona. In deliciis paradisi Dei tui inquinatus es. Non ait simpliciter in paradiso, sed 0782C in paradiso deliciarum. Quaero utrum sint quaedam paradisi differentiae, et cum quis in paradiso Dei fuerit, tamen non sit in paradiso deliciarum: sicut latro ille prima hora cum Jesu ingressus est paradisum: si a te rogem putasne, in paradisum introgressus est, an non? non dubium quin eum respondeas introgressum. Deinde si rursum a te quaeram, quid ergo introgressus paradisum, statimne deliciarum loco exceptus est? dicas forsitan quia prima hora ingressus sit paradisum, in paradiso 999 deliciarum Dei factus non est. Sin autem jam videris eum accipientem de ligno vitae, et de cunctis arboribus, quas non interdixit Deus, ita ut de omni ligno paradisi vescentem: si aspexeris eum et illius ligni, et omnium quae nunc prohibita non sint, cibum 0782D edere: et a te rogem, putasne, iste non solum in paradiso factus est, verum etiam in paradiso deliciarum Dei? quid mihi aliud responsurus es, nisi eum in paradisi deliciis constitutum? Ad hanc beatitudinem tu festinas, qui videris plangere. Iste vero, qui plangitur, fuit quondam in deliciis Dei: omnem lapidem bonum indutus est, sardinum et carbunculum, sapphirum et beryllum, et hyacinthum, et jaspim, et reliquos duodecim lapides. Difficilis est, et ultra vires nostras naturamque hujus loci se expositio sustollit. Quis enim potest naturam uniuscujusque lapidis exponere, et describere sive colorem, sive vim ejus, ut sic valeat reperire, quare lapides isti assumpti sint? Attamen licet non simus tales, 0783A qui cuncta intelligere possimus, pauca videamus, quomodo duodecim istis lapidibus indutus fuerit. Si cui divinae litterae curae sunt (ad quam rem saepe exhortamur adolescentes, sed ut video, nihil proficimus, tantummodo tempora consumentes: non enim potuimus aliquos eorum ad id perducere, ut sacris voluminibus insisterent) et duodecim illos lapides, et caetera requirat in Scripturis, inveniet et in Apocalypsi eodem modo, atque ordine nuncupatos. Qui ibi primus: et hic primus est positus, qui secundus secundus, qui tertius tertius, qui quartus quartus, atque ita usque ad duodecimum lapidem, ordo servatus est. Cur ergo, et super quo lapides isti in Apocalypsi nuncupati sunt? Utique super portas Jerusalem coelestis, ibique dicitur, quia prima 0783B porta topazium sit, secunda smaragdus, tertia carbunculus, quarta sapphirus, atque ita in hunc modum in singulas portas singuli lapides distribuuntur. Si intellexeris portas Jerusalem, et portas filiae Sion, ubi et oportet te canere Deo. Cantabo quippe, ait, omnes laudes tuas in portis 1000 filiae Sion (Psal. IX, 15) : si animadverteris quomodo indutus sit aliquis duodecim lapidibus, et ingressus Jerusalem, et per alias portas ingressus, conspicies virgines duodecim. In libro Pastoris, in quo angelus poenitentiam docet, duodecim virgines habent nomina sua, Fides, Continentia, et caetera: potestis quippe legere, si vultis. Deinde quando turris aedificatur, cum assumpseris fortitudines virginum, pariter accipies et id quod de portis dicitur: ornamentum 0783C quippe tibi est unaquaeque virtus, atque ita in hunc modum superaedificant fundamento Christi, non solum aurum et argentum, verum et lapides pretiosos. Prohibitum est autem aedificare ligna, fenum et stipulam (I Cor. III) . Intus est igitur iste lapis duodecimus. Et nobis adhuc imperatum est, ut dicamus de Tyro et Sidone, et Pharaone: angustia temporis neque superiora quae coepimus implere permisit, et haec quae volumus enarrare, quasi commenti more perstringenda sunt breviter. Comminatio est in Sidonem, quae interpretatur venatores. Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium (Psal. CXXIII) . Si Hebraice legis, habes, de laqueo Sidoniorum. Igitur Sidonii venatores sunt, et comminatio, quae fit in eos, propter te fit, quoniam 0783D volunt te capere, et diligenter observant quomodo auditores Scripturarum de Ecclesia avellant, quomodo de finibus Judaeae ad fines Sidonis transferant: verum tu omni custodia serva cor tuum, et disce quia comminatio in venatores tui causa sit. De Pharaone vero jam aliqua sermo memoravit, affirmans eum draconem sedentem in medio fluminum 0784A atque dicentem: Mea sunt flumina, et ego feci illa (Ezech. XXIX) . Novi ego differentias fluminum, et scio flumina in quibus draco sedeat, super quae flumina hi, qui de Israel capti fuerant, sedentes, cum carmen Sion canere non possent, flebant, secundum id quod in Psalmis scriptum est: Super flumina Babylonis illic sedimus, et flevimus (Psal. CXXXVI, 1) . Et scio aliud flumen, cujus impetus laetificat civitatem Dei, juxta Psalmistae vocem dicentis: Fluminis impetus laetificat civitatem Dei. Vis audire quis est iste fluvius, cujus impetus laetificat 1001 civitatem Dei? Jesus Christus Dominus noster est fluvius, cujus impetus laetificat civitatem Dei. Iste est qui ait per Isaiam: Ecce ego declino in vos quasi fluvius pacis (Isai. LXVI) . Scio ego quosdam esse fluvios repromissos, 0784B qui ex hoc fluvio manant. Omnis enim, qui biberit ex aqua ista, sitiet rursum: Qui autem biberit ex aqua, quam ego dedero, ait Jesus, non sitiet in aeternum, sed erit fluvius in eo fons aquae salientis in vitam aeternam, et flumina de ventre ejus egredientur (Joan. IV) . Habes igitur fluvios sanctos, a quibus procul est draco. Quomodo enim tria sunt impossibilia mihi ad intelligendum, via serpentis supra petram, Petra autem erat Christus, et non est via serpentis ubi est Jesus: sic non possum in 1002 his fluminibus draconis invenire vestigia. Est autem quidam fluvius, quem draco fecit, dicit quippe draco, et comminatur Deus tam draconi, quam fluviis in quibus est draco: Mea sunt flumina, et ego feci illa. Audi haereticum cum omni versutia et ingenio praedicantem, 0784C necdum venisse Jesum Christum. Ista sunt flumina, in quibus versatur draco, et ipse fecit ea, et dicit draco: Mea sunt flumina, et ego feci illa. Idcirco diligenter attende, cum aquam biberis, ne forte de illo fluvio bibas, in quo sedit draco: sed bibe ex aqua viva, et de eo fluvio, in quo est sermo Dei, in quo Dominus noster Jesus Christus, cui est gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen.